CODEX CANONUM ECCLESIARUM ORIENTALIUM
CANONES PRAELIMINARES
Can. 1 - Canones huius Codicis omnes et solas Ecclesias orientales catholicas
respiciunt, nisi, relationes cum Ecclesia latina quod attinet, aliud expresse
statuitur.
Can. 2 - Canones Codicis, in quibus plerumque ius antiquum Ecclesiarum
orientalium recipitur vel accommodatur, praecipue ex illo iure aestimandi
sunt.
Can. 3 - Codex, etsi saepe ad praescripta librorum liturgicorum se
refert, de re liturgica plerumque non decernit; quare haec praescripta
sedulo servanda sunt, nisi Codicis canonibus sunt contraria.
Can. 4 - Canones
Codicis initas aut approbatas a Sancta Sede conventiones cum nationibus
aliisve societatibus politicis non abrogant neque eis derogant; eaedem
idcirco perinde ac in praesens vigere pergent contrariis Codicis praescriptis
minime obstantibus.
Can. 5 - Iura quaesita itemque privilegia, quae a Sede
Apostolica ad haec usque tempora personis physicis vel iuridicis concessa
in usu sunt nec revocata, integra manent, nisi Codicis canonibus expresse
revocantur.
Can. 6 - Codice vim obtinente: 1° abrogatae sunt omnes
leges iuris communis vel iuris particularis, quae sunt canonibus Codicis
contrariae aut quas materiam respiciunt in Codice ex integro ordinatam;
2° revocatae sunt omnes consuetudines, quae canonibus Codicis reprobantur
aut quae eis contrariae sunt nec centenariae vel immemorabiles.
TITULUS I DE CHRISTIFIDELIBUS EORUMQUE OMNIUM IURIBUS ET OBLIGATIONIBUS
Can. 7 - § 1. Christifideles sunt, qui per baptismum Christo incorporati
in populum Dei sunt constituti atque hac ratione muneris Christi sacerdotalis,
prophetici et regalis suo modo participes secundum suam cuiusque condicionem
ad missionem exercendam vocantur, quam Deus Ecclesiae in mundo implendam
concredidit.
§ 2. Haec Ecclesia in hoc mundo ut societas constituta
et ordinata subsistit in Ecclesia catholica a successore Petri et Episcopis
in communione cum eo gubernata.
Can. 8 - In plena communione cum Ecclesia
catholica his in terris sunt illi baptizati, qui in eius compage visibili
cum Christo iunguntur vinculis professionis fidei, sacramentorum et ecclesiastici
regiminis.
Can. 9 - § 1. Speciali ratione cum Ecclesia conectuntur
catechumeni, qui Spiritu Sancto movente expetunt explicita voluntate, ut
eidem incorporentur, ideoque hac ipsa voluntate et vita fidei, spei et
caritatis, quam agunt, coniunguntur cum Ecclesia, quae eos iam ut suos
fovet.
§ 2. Catechumenorum specialem curam habet Ecclesia, quae, dum
eos ad vitam evangelicam ducendam invitat eosque in participationem Divinae
Liturgiae, sacramentorum et laudum divinarum introducit, eisdem varias
iam largitur praerogativas, quae christianorum sunt propriae.
Can. 10 -
Verbo Dei inhaerentes atque vivo Ecclesiae magisterio authentico adhaerentes
tenentur christifideles fidem immenso pretio a maioribus custoditam ac
transmissam integre servare et aperte profiteri necnon eam et exercendo
magis intellegere et in operibus caritatis fructificare.
Can. 11 - Inter
christifideles omnes ex eorum quidem in Christo regeneratione viget vera
circa dignitatem et actionem aequalitas, qua cuncti secundum suam cuiusque
condicionem et munus ad aedificationem Corporis Christi cooperantur.
Can.
12 - § 1. Christifideles obligatione tenentur sua cuiusque agendi
ratione ad communionem semper servandam cum Ecclesia.
§ 2. Magna cum
diligentia obligationes impleant, quibus tenentur erga universam Ecclesiam
et propriam Ecclesiam sui iuris.
Can. 13 - Omnes christifideles secundum
suam cuiusque condicionem ad sanctam vitam ducendam atque ad Ecclesiae
incrementum eiusque iugem sanctificationem promovendam vires suas conferre
debent.
Can. 14 - Omnes christifideles ius et obligationem habent allaborandi,
ut divinum salutis nuntium ad omnes homines omnium temporum ac totius orbis
magis magisque perveniat.
Can. 15 - § 1. Quae Ecclesiae Pastores Christum
repraesentantes tamquam fidei magistri declarant aut tamquam Ecclesiae
rectores statuunt, christifideles propriae responsabilitatis conscii christiana
oboedientia prosequi tenentur.
§ 2. Christifidelibus integrum est,
ut necessitates suas, praesertim spirituales, suaque optata. Ecclesiae
Pastoribus patefaciant.
§ 3. Pro scientia, competentia et praestantia,
quibus pollent, ipsis ius est, immo et aliquando obligatio, ut sententiam
suam de his, quae ad bonum Ecclesiae pertinent, Ecclesiae Pastoribus manifestent
eamque, salva integritate fidei et morum ac reverentia erga eosdem Pastores
attentisque utilitate communi et personarum dignitate, ceteris christifidelibus
notam faciant.
Can. 16 - Ius est christifidelibus, ut ex spiritualibus
Ecclesiae bonis, praesertim ex verbo Dei et sacramentis, adiumenta ab Ecclesiae
Pastoribus accipiant.
Can. 17 - Ius est christifidelibus, ut cultum divinum
persolvant secundum praescripta propriae Ecclesiae sui iuris utque propriam
vitae spiritualis formam sequantur doctrinae quidem Ecclesiae consentaneam.
Can. 18 - Integrum est christifidelibus, ut libere condant atque moderentur
consociationes ad fines caritatis vel pietatis aut ad vocationem christianam
in mundo fovendam utque conventus habeant ad eosdem fines in communi persequendos.
Can. 19 - Christifideles cuncti, quippe qui Ecclesiae missionem participent,
ius habent, ut propriis inceptis apostolicam actionem promoveant vel sustineant
secundum suum cuiusque statum et condicionem; nullum tamen inceptum nomen
catholicum sibi vindicet, nisi consensus accessit auctoritatis competentis
ecclesiasticae.
Can. 20 - Christifideles, quippe qui baptismo ad vitam
doctrinae evangelicae congruentem ducendam vocentur, ius habent ad educationem
christianam, qua ad maturitatem humanae personae prosequendam atque simul
ad mysterium salutis cognoscendum et vivendum rite instruantur.
Can. 21
- Qui in scientias sacras incumbunt, iusta libertate fruuntur inquirendi
necnon mentem suam prudenter in eis aperiendi, in quibus peritiam habent,
servato debito erga magisterium Ecclesiae obsequio.
Can. 22 - Christifideles
omnes ius habent, ut a quacumque coactione sint immunes in statu vitae
eligendo.
Can. 23 - Nemini licet bonam famam, qua quis gaudet, illegitime
laedere nec ius ullius personae ad propriam intimitatem tuendam violare.
Can. 24 - § 1. Christifidelibus competit, ut iura, quae in Ecclesia
habent, legitime vindicent atque defendant in foro competenti ecclesiastico
ad normam iuris.
§ 2. Christifidelibus ius quoque est, ut, si ad iudicium
ab auctoritate competenti vocantur, iudicentur servatis iuris praescriptis
cum aequitate applicandis. § 3. Christifidelibus ius est, ne poenis
canonicis nisi ad normam legis puniantur.
Can. 25 - § 1. Christifideles
obligatione tenentur necessitatibus subveniendi Ecclesiae, ut eidem praesto
sint, quae ad fines ei proprios praesertim ad cultum divinum, ad opera
apostolatus et caritatis atque ad congruam ministrorum sustentationem necessaria
sunt.
§ 2. Obligatione quoque tenentur iustitiam socialem promovendi
necnon ex propriis reditibus pauperibus subveniendi praecepti Domini memores.
Can. 26 - § 1. In iuribus suis exercendis christifideles et singuli
et in consociationibus adunati rationem habere debent boni communis Ecclesiae
necnon iurium aliorum atque suarum erga alios obligationum.
§ 2. Auctoritati
ecclesiasticae competit intuitu boni communis exercitium iurium, quae christifidelibus
sunt propria, moderari.
TITULUS II DE ECCLESIIS SUI IURIS ET DE RITIBUS
Can. 27 - Coetus christifidelium hierarchia ad normam iuris iunctus,
quem ut sui iuris expresse vel tacite agnoscit suprema Ecclesiae auctoritas,
vocatur in hoc Codice Ecclesia sui iuris.
Can. 28 - §1. Ritus est
patrimonium liturgicum, theologicum, spirituale et disciplinare cultura
ac rerum adiunctis historiae populorum distinctum, quod modo fidei vivendae
uniuscuiusque Ecclesiae sui iuris proprio exprimitur.
§ 2. Ritus,
de quibus in Codice agitur, sunt, nisi aliud constat, illi, qui oriuntur
ex traditionibus Alexandrina, Antiochena, Armena, Chaldaea et Constantinopolitana.
CAPUT I DE ASCRIPTIONE ALICUI ECCLESIAE SUI IURIS
Can. 29 - § 1. Filius, qui decimum quartum aetatis annum nondum
explevit, per baptismum ascribitur Ecclesiae sui iuris, cui pater catholicus
ascriptus est; si vero sola mater est catholica aut si ambo parentes concordi
voluntate petunt, ascribitur Ecclesiae sui iuris, ad quam mater pertinet,
salvo iure particulari a Sede Apostolica statuto.
§ 2. Si autem filius,
qui decimum quartum aetatis annum nondum explevit, est: 1° a matre
non nupta natus, ascribitur Ecclesiae sui iuris, ad quam mater pertinet;
2° ignotorum parentum, ascribitur Ecclesiae sui iuris, cui ascripti
sunt ii, quorum curae legitime commissus est; si vero de patre et matre
adoptantibus agitur, applicetur § 1; 3° parentum non baptizatorum,
ascribitur Ecclesiae sui iuris, ad quam pertinet ille, qui eius educationem
in fide catholica suscepit.
Can. 30 - Quilibet baptizandus, qui decimum
quartum aetatis annum explevit, libere potest seligere quamcumque Ecclesiam
sui iuris, cui per baptismum in eadem susceptum ascribitur, salvo iure
particulari a Sede Apostolica statuto.
Can. 31 - Nemo quemvis christifidelem
ad transitum ad aliam Ecclesiam sui iuris ullo modo inducere praesumat.
Can. 32 - § 1. Nemo potest sine consensu Sedis Apostolicae ad aliam
Ecclesiam sui iuris valide transire.
§ 2. Si vero agitur de christifideli
eparchiae alicuius Ecclesiae sui iuris, qui transire petit ad aliam Ecclesiam
sui iuris, quae in eodem territorio propriam eparchiam habet, hic consensus
Sedis Apostolicae praesumitur, dummodo Episcopi eparchiales utriusque eparchiae
ad transitum scripto consentiant.
Can. 33 - Integrum est mulieri ad Ecclesiam
sui iuris viri transire in matrimonio celebrando vel eo durante; matrimonio
autem soluto libere potest ad pristinam Ecclesiam sui iuris redire.
Can.
34 - Si ad aliam Ecclesiam sui iuris transeunt parentes vel in matrimonio
mixto coniux catholicus, filii infra decimum quartum aetatis annum expletum
ipso iure eidem Ecclesiae ascribuntur; si vero in matrimonio inter catholicos
unus tantum parentum ad aliam Ecclesiam sui iuris transit, filii transeunt
solummodo, si ambo parentes consenserunt; expleto vero decimo quarto aetatis
anno filii ad pristinam Ecclesiam sui iuris redire possunt.
Can. 35 - Baptizati
acatholici ad plenam communionem cum Ecclesia catholica convenientes proprium
ubique terrarum retineant ritum eumque colant et pro viribus observent,
proinde ascribantur Ecclesiae sui iuris eiusdem ritus salvo iure adeundi
Sedem Apostolicam in casibus specialibus personarum, communitatum vel regionum.
Can. 36 - Omnis transitus ad aliam Ecclesiam sui iuris vim habet a momento
declarationis factae coram eiusdem Ecclesiae Hierarcha loci vel parocho
proprio aut sacerdote ab alterutro delegato et duobus testibus, nisi rescriptum
Sedis Apostolicae aliud fert.
Can. 37 - Omnis ascriptio alicui Ecclesiae
sui iuris vel transitus ad aliam Ecclesiam sui iuris in libro baptizatorum
paroeciae, etiam, si casus fert, Ecclesiae latinae, ubi baptismus celebratus
est, adnotetur; si vero fieri non potest, in alio documento in archivo
paroeciali parochi proprii Ecclesiae sui iuris, cui ascriptio facta est,
asservando.
Can. 38 - Christifideles Ecclesiarum orientalium, etsi curae
Hierarchae vel parochi alterius Ecclesiae sui iuris commissi, tamen propriae
Ecclesiae sui iuris permanent ascripti.
CAPUT II DE RITIBUS SERVANDIS
Can. 39 - Ritus Ecclesiarum orientalium ut universae Ecclesiae Christi
patrimonium, in quo elucet ea, quae ab Apostolis per Patres est traditio,
et quod fidei catholicae divinam unitatem in varietate affirmat, religiose
serventur et promoveantur.
Can. 40 - § 1. Hierarchae, qui Ecclesiis
sui iuris praesunt, aliique Hierarchae omnes studiosissime curent fidelem
custodiam et accuratam observantiam proprii ritus nec in eo mutationes
admittant nisi ratione eius organici progressus, prae oculis tamen habentes
mutuam benevolentiam et unitatem christianorum.
§ 2. Ceteri clerici
et sodales institutorum vitae consecratae omnes proprium ritum fideliter
observare necnon eius in dies maiorem cognitionem perfectioremque usum
acquirere tenentur.
§ 3. Ceteri quoque christifideles proprii ritus
cognitionem et aestimationem foveant eumque ubique observare tenentur,
nisi iure aliquid excipitur.
Can. 41 - Christifideles cuiusvis Ecclesiae
sui iuris, etiam Ecclesiae latinae, qui ratione officii, ministerii vel
muneris frequentes cum christifidelibus alterius Ecclesiae sui iuris relationes
habent, in cognitione et cultu ritus eiusdem Ecclesiae accurate pro gravitate
officii, ministerii vel muneris, quod implent, instituantur.
TITULUS III DE SUPREMA ECCLESIAE AUCTORITATE
Can. 42 - Sicut statuente Domino sanctus Petrus et ceteri Apostoli unum Collegium constituunt, pari ratione Romanus Pontifex, successor Petri, et Episcopi, successores Apostolorum, inter se coniunguntur.
CAPUT I DE ROMANO PONTIFICE
Can. 43 - Ecclesiae Romanae Episcopus, in quo permanet munus a Domino
singulariter Petro, primo Apostolorum, concessum et successoribus eius
transmittendum, Collegii Episcoporum est caput, Vicarius Christi atque
universae Ecclesiae his in terris Pastor, qui ideo vi muneris sui suprema,
plena, immediata et universali in Ecclesia gaudet potestate ordinaria,
quam semper libere exercere potest.
Can. 44 - § 1. Supremam et plenam
in Ecclesia potestatem Romanus Pontifex obtinet legitima electione ab ipso
acceptata una cum ordinatione episcopali; quare eandem potestatem obtinet
a momento acceptationis electus ad summum pontificatum, qui episcopali
charactere insignitus est; si vero charactere episcopali electus caret,
statim ordinetur Episcopus.
§ 2. Si contingit, ut Romanus Pontifex
muneri suo renuntiet, ad validitatem requiritur, ut renuntiatio libere
fiat et rite manifestetur, non vero, ut a quopiam acceptetur.
Can. 45 -
§ 1. Romanus Pontifex vi sui muneris non modo in universam Ecclesiam
potestate gaudet, sed et super omnes eparchias earumque coetus potestatis
ordinariae obtinet principatum, quo quidem simul roboratur atque vindicatur
potestas propria, ordinaria et immediata, quam in eparchiam suae curae
commissam Episcopi habent.
§ 2. Romanus Pontifex in munere supremi
universae Ecclesiae Pastoris explendo communione cum ceteris Episcopis
immo et universa Ecclesia semper est coniunctus; ipsi ius tamen est determinare
secundum necessitates Ecclesiae modum sive personalem sive collegialem
huius muneris exercendi.
§ 3. Contra sententiam vel decretum Romani
Pontificis non datur appellatio neque recursus.
Can. 46 - § 1. In
eius munere exercendo Romano Pontifici praesto sunt Episcopi, qui eidem
cooperatricem operam dare possunt variis rationibus, inter quas est Synodus
Episcoporum; auxilio praeterea ei sunt Patres Cardinales, Curia Romana,
Legati pontificii necnon aliae personae itemque varia secundum necessitates
temporum instituta; quae personae omnes et instituta nomine et auctoritate
eiusdem munus sibi commissum explent in bonum omnium Ecclesiarum secundum
normas ab ipso Romano Pontifice statutas.
§ 2. Patriarcharum ceterorumque
Hierarcharum, qui Ecclesiis sui iuris praesunt, participatio in Synodo
Episcoporum regitur normis specialibus ab ipso Romano Pontifice statutis.
Can. 47 - Sede Romana vacante aut prorsus impedita nihil innovetur in universae
Ecclesiae regimine; serventur autem leges speciales pro eisdem adiunctis
latae.
Can. 48 - Nomine Sedis Apostolicae vel Sanctae Sedis in hoc Codice
veniunt non solum Romanus Pontifex, sed etiam, nisi aliter iure cavetur
vel ex natura rei constat, Dicasteria aliaque Curiae Romanae instituta.
CAPUT II DE COLLEGIO EPISCOPORUM
Can. 49 - Collegium Episcoporum, cuius caput est Romanus Pontifex cuiusque
membra sunt Episcopi vi sacramentalis ordinationis et hierarchica communione
cum Collegii capite et membris et in quo corpus apostolicum continuo perseverat,
una cum capite suo et numquam sine hoc capite subiectum quoque supremae
et plenae potestatis in universam Ecclesiam exsistit.
Can. 50 - §
1. Potestatem in universam Ecclesiam Collegium Episcoporum sollemni modo
exercet in Concilio Oecumenico.
§ 2. Eandem potestatem Collegium Episcoporum
exercet per unitam Episcoporum in mundo dispersorum actionem, quae ut talis
a Romano Pontifice est indicta aut libere recepta ita, ut verus actus collegialis
effciatur.
§ 3. Romani Pontificis est secundum necessitates Ecclesiae
seligere et promovere modos, quibus Collegium Episcoporum munus suum in
universam Ecclesiam collegialiter exercet.
Can. 51 - § 1. Solius Romani
Pontificis est Concilium Oecumenicum convocare, eidem per se vel per alios
praeesse, item Concilium transferre, suspendere vel dissolvere eiusque
decreta confirmare.
§ 2. Eiusdem Romani Pontificis est res in Concilio
Oecumenico tractandas determinare atque ordinem in eodem Concilio servandum
constituere; propositis a Romano Pontifice quaestionibus Patres Concilii
Oecumenici alias addere possunt ab eodem Romano Pontifice approbandas.
Can. 52 - § 1. Ius et obligatio est omnibus et solis Episcopis, qui
membra sunt Collegii Episcoporum, ut Concilio Oecumenico cum suffragio
deliberativo intersint.
§ 2. Ad Concilium Oecumenicum insuper aliquot,
qui episcopali dignitate non sunt insigniti, vocari possunt a suprema Ecclesiae
auctoritate, cuius est eorum partes in Concilio determinare.
Can. 53 -
Si contingit, ut Sedes Apostolica durante Concilii Oecumenici celebratione
vacet, ipso iure hoc intermittitur, donec novus Romanus Pontifex Concilium
Oecumenicum continuari iusserit aut dissolverit.
Can. 54 - § 1. Concilii
Oecumenici decreta vim obligandi non habent, nisi una cum Concilii Patribus
a Romano Pontifice approbata ab eodem sunt confirmata et eiusdem iussu
promulgata.
§ 2. Hac confirmatione et promulgatione, vim obligandi
ut habeant, etiam egent decreta, quae fert Collegium Episcoporum, cum actionem
proprie collegialem ponit secundum alium a Romano Pontifice indictum vel
libere receptum modum.
TITULUS IV DE ECCLESIIS PATRIARCHALIBUS
Can. 55 - Secundum antiquissimam Ecclesiae traditionem iam a primis
Conciliis Oecumenicis agnitam viget in Ecclesia institutio patriarchalis;
quare singulari honore prosequendi sunt Ecclesiarum orientalium Patriarchae,
qui suae quisque Ecclesiae patriarchali tamquam pater et caput praesunt.
Can. 56 - Patriarcha est Episcopus, cui competit potestas in omnes Episcopos
non exceptis Metropolitis ceterosque christifideles Ecclesiae, cui praeest,
ad normam iuris a suprema Ecclesiae auctoritate approbati.
Can. 57 - §
1. Erectio, restitutio, immutatio et suppressio Ecclesiarum patriarchalium
supremae Ecclesiae auctoritati reservatur.
§ 2. Titulum unicuique
Ecclesiae patriarchali legitime agnitum vel concessum tantum suprema Ecclesiae
auctoritas immutare potest.
§ 3. Ecclesia patriarchalis intra fines
proprii territorii habere debet fixam sedem residentiae Patriarchae in
civitate principe, ex qua Patriarcha titulum desumit, si fieri potest,
constitutam; haec sedes transferri non potest nisi gravissima de causa,
de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis et habito Romani
Pontificis assensu.
Can. 58 - Patriarchae Ecclesiarum orientalium ubique
terrarum praecedunt omnes Episcopos cuiuscumque gradus salvis normis specialibus
de praecedentia a Romano Pontifice statutis.
Can. 59 - § 1. Patriarchae
Ecclesiarum orientalium, etsi alii aliis tempore posteriores, omnes aequales
sunt ratione dignitatis patriarchaIis salva inter se honoris praecedentia.
§ 2. Ordo praecedentiae inter antiquas Sedes patriarchales Ecclesiarum
orientalium est, ut primo loco veniat Sedes Constantinopolitana, post eam
Alexandrina, deinde Antiochena et denique Hierosolymitana.
§ 3. Inter
ceteros Patriarchas Ecclesiarum orientalium praecedentia ordinatur secundum
antiquitatem Sedis patriarchalis. § 4. Inter Patriarchas Ecclesiarum
orientalium, qui unius eiusdemque sunt tituli, diversis tamen Ecclesiis
patriarchalibus praesunt, praecedentiam obtinet, qui prius promotus est
ad dignitatem patriarchalem.
Can. 60 - § 1. Patriarcha in ecclesiis,
quae christifidelibus Ecclesiae, cui praeest, destinatae sunt, et in celebrationibus
liturgicis eiusdem Ecclesiae praecedit ceteros Patriarchas, etsi sunt Sedis
titulo potiores vel promotione seniores.
§ 2. Patriarcha, qui actu
potestatem patriarchalem obtinet, praecedit illos, qui titulum Sedis patriarchalis
olim habitae adhuc servant.
Can. 61 - Patriarcha procuratorem apud Sedem
Apostolicam habere potest a se de assensu praevio Romani Pontificis nominatum.
Can. 62 - Patriarcha, qui suo officio renuntiavit, suum titulum et honores
in celebrationibus liturgicis praesertim servat itemque ius habet, ut sibi
digna sedes habitationis de suo consensu assignetur atque media ex bonis
Ecclesiae patriarchalis praebeantur, quibus suae sustentationi proprio
titulo congruae provideatur firmo circa praecedentiam can. 60,
§ 2.
CAPUT I DE ELECTIONE PATRIARCHARUM
Can. 63 - Patriarcha canonice eligitur in Synodo Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis.
Can. 64 - Iure particulari recenseantur ea, quae requiruntur,
ut quis ad patriarchalem dignitatem idoneus habeatur, salvis semper eis,
quae in can. 180 praescribuntur.
Can. 65 - § 1. Synodus Episcoporum
Ecclesiae patriarchalis coadunari debet in patriarchali residentia aut
in alio loco ab Administratore Ecclesiae patriarchalis de consensu Synodi
permanentis designando.
§ 2. Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis
coadunatio fieri debet intra mensem a Sedis patriarchalis vacatione computandum
firmo iure particulari longius tempus, non autem ultra bimestre, statuente.
Can. 66 - § 1. In electione Patriarchae voce activa fruuntur omnia
et sola Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis membra.
§ 2. Vetitum
est quemlibet alium praeter Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis
membra electioni Patriarchae in aula interesse eis clericis exceptis, qui
ad normam can. 71, § 1 ut scrutatores vel actuarius Synodi assumuntur.
§ 3. Nemini licet ullo modo sive ante Synodum Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis sive ea durante electioni Patriarchae se immiscere.
Can.
67 - In electione Patriarchae servari debent cann. 947 - 957 reprobata
contraria consuetudine, nisi aliud iure communi statutum est.
Can. 68 -
§ 1. Omnes Episcopi legitime convocati gravi obligatione tenentur,
ut intersint electioni.
§ 2. Si quis Episcopus iusto impedimento se
detineri existimat, scripto suas rationes aperiat Synodo Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis; de legitimitate impedimenti decidere est Episcoporum, qui
in loco designato initio sessionum Synodi praesentes sunt.
Can. 69 - Convocatione
canonice facta, si duae ex tribus partibus Episcoporum, qui tenentur Synodo
Episcoporum Ecclesiae patriarchalis interesse, demptis eis, qui legitimo
sunt impedimento detenti, in loco designato praesentes sunt, Synodus canonica
declaretur et ad electionem procedi potest.
Can. 70 - Nisi ius particulare
aliud statuit, Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis de eligendo Patriarcha
praeest, qui inter praesentes in prima sessione electus est; interim praesidentia
Administratori Ecclesiae patriarchalis reservatur.
Can. 71 - § 1.
Scrutatores et actuarius ad normam iuris particularis assumi possunt etiam
inter presbyteros et diaconos.
§ 2. Circa ea, quae scrutinia directe
vel indirecte respiciunt, omnes, qui Synodo intersunt, gravi obligatione
tenentur servandi secretum.
Can. 72 - § 1. Is electus est, qui duas
ex tribus partibus suffragiorum rettulit, nisi iure particulari statuitur,
ut post congruum numerum scrutiniorum, saltem trium, sufficiat pars absolute
maior suffragiorum et ad normam can. 183, §§ 3 et 4 electio perficiatur.
§ 2. Si electio intra quindecim dies ab inita Synodo Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis computandos non peragitur, res ad Romanum Pontificem devolvitur.
Can. 73 - Electio, si electus est saltem Episcopus legitime proclamatus,
statim a praeside vel, si praeses est electus, ab Episcopo ordinatione
episcopali seniore totius Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis nomine
formula modoque in propria Ecclesia patriarchali receptis intimanda est
electo; si vero electus nondum est Episcopus legitime proclamatus, secreto
servato ab omnibus, qui quomodolibet electionis exitum noverunt, etiam
erga electum, Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis suspenditur et
intimatio fiat, si omnia canonibus ad proclamationem episcopalem requisita
peracta sunt.
Can. 74 - Electus intra biduum utile ab intimatione computandum
manifestare debet, num electionem acceptet; si vero non acceptat aut si
intra biduum non respondet, omne ius ex electione quaesitum amittit.
Can.
75 - Si electus acceptavit et est Episcopus ordinatus, Synodus Episcoporum
Ecclesiae patriarchalis procedat secundum praescripta librorum liturgicorum
ad eius ut Patriarchae proclamationem et inthronizationem; si vero electus
nondum est Episcopus ordinatus, inthronizatio valide fieri non potest,
antequam electus ordinationem episcopalem suscepit.
Can. 76 - § 1.
Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis per synodicas litteras Romanum
Pontificem quam primum certiorem faciat de electione et de inthronizatione
canonice peractis atque de professione fidei deque promissione fideliter
officium suum implendi a novo Patriarcha coram Synodo secundum probatas
formulas emissis; synodicae litterae de electione peracta mittantur quoque
ad Patriarchas aliarum Ecclesiarum orientalium.
§ 2. Novus Patriarcha
per litteras manu propria subscriptas quam primum expostulare debet a Romano
Pontifice ecclesiasticam communionem.
Can. 77 - § 1. Patriarcha canonice
electus valide exercet suum officium tantummodo ab inthronizatione, qua
pleno iure officium obtinet.
§ 2. Patriarcha, antequam communionem
ecclosiasticam a Romano Pontifice accepit, ne Synodum Episcoporum Ecclesiae
patriarchialis convocet neque Episcopos ordinet.
CAPUT II DE IURIBUS ET OBLIGATIONIBUS PATRIACHARUM
Can. 78 - § 1. Potestas, quae Patriarchae ad normam canonum et
legitimarum consuetudinum in Episcopos ceterosque christifideles Ecclesiae,
cui praeest, competit, est ordinaria et propria, sed ita personalis, ut
non possit Vicarium pro tota Ecclesia patriarchali constituere aut potestatem
suam alicui ad universitatem casuum delegare.
§ 2. Potestas Patriarchae
exerceri valide potest intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis tantum,
nisi aliter ex natura rei aut iure communi vel particulari a Romano Pontifice
approbato constat.
Can. 79 - In omnibus negotiis iuridicis Ecclesiae patriarchalis
Patriarcha eiusdem personam gerit.
Can. 80 - Patriarchae est: 1° Metropolitae
iura exercere et obligationes implere in omnibus locis, ubi provinciae
erectae non sunt; 2° neglegentiam Metropolitarum ad normam iuris supplere;
3° sede metropolitana vacante Metropolitae iura exercere et obligationes
implere in tota provincia; 4° Metropolitam, qui oeconomum ad normam
can. 262, § 1 non nominavit, monere; monitione in cassum facta oeconomum
per se ipsum nominare.
Can. 81 - Romani Pontificis acta ad Ecclesiam patriarchalem
pertinentia Episcopis eparchialibus aliisve, ad quos pertinent, per Patriarcham
nota fiant, nisi Sedes Apostolica in casu directe providit.
Can. 82 - §
1. Patriarcha proprio iure potest: 1° decreta ferre intra ambitum suae
competentiae, quibus pressius determinantur modi in lege applicanda servandi
aut legum observantia urgetur; 2° instructiones ad christifideles totius
Ecclesiae, cui praeest, dirigere ad sanam doctrinam exponendam, pietatem
fovendam, abusus corrigendos et exercitia, quae spirituale christifidelium
bonum foveant, approbanda et commendanda; 3° litteras encyclicas toti
Ecclesiae, cui praeest, dare circa quaestiones propriam Ecclesiam et ritum
respicientes.
§ 2. Patriarcha Episcopis ceterisque clericis necnon
sodalibus institutorum vitae consecratae totius Ecclesiae, cui praeest,
praecipere potest, ut sua decreta, instructiones atque litterae encyclicae
in propriis ecclesiis vel domibus publice legantur et exponantur. §
3. Patriarcha in omnibus, quae totam Ecclesiam, cui praeest, veI graviora
negotia respiciunt, ne omittat audire Synodum permanentem vel Synodum Episcoporum
Ecclesiae patriarchalis vel etiam conventum patriarchalem.
Can. 83 - §
1. Salvo iure et obligatione Episcopi eparchialis canonice visitandi propriam
eparchiam Patriarcha ius et obligationem habet in eadem eparchia visitationem
pastoralem peragendi temporibus iure particulari statutis.
§ 2. Patriarcha
potest gravi de causa et de consensu Synodi permanentis aliquam ecclesiam,
civitatem, eparchiam per se aut per alium Episcopum visitare et tempore
huius visitationis omnia, quae in visitatione canonica Episcopo eparchiali
competunt, peragere.
Can. 84 - § 1. Maxime curet Patriarcha, ut sive
ipse sive Episcopi eparchiales Ecclesiae, cui praeest, collatis consiliis,
praesertim in conventibus iure praevisis, cum Patriarchis ac Episcopis
eparchialibus aliarum Ecclesiarum sui iuris, qui in eodem territorio potestatem
suam exercent, unitatem actionis inter se ceterosque christifideles cuiuscumque
Ecclesiae sui iuris promoveant et viribus unitis communia adiuvent opera
ad bonum religionis expeditius promovendum, ad disciplinam ecclesiasticam
efficacius tuendam necnon ad omnium christianorum unitatem concorditer
fovendam.
§ 2. Foveat quoque Patriarcha frequentes collationes inter
Hierarchas ceterosque christifideles, quos pro sua prudentia convocandos
censet, de rebus pastoralibus aliisque negotiis, quae aut totam Ecclesiam,
cui praeest, aut aliquam provinciam vel regionem respiciunt.
Can. 85 -
§ 1. Patriarcha gravi de causa, de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis et consulta Sede Apostolica potest provincias et eparchias
erigere, aliter circumscribere, unire, dividere, supprimere earumque gradum
hierarchicum immutare et sedem eparchialem transferre.
§ 2. Patriarchae
de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis competit: 1°
Episcopo eparchiali Episcopum coadiutorem vel Episcopum auxiliarem dare
servatis cann. 181, § 1, 182 - 187 et 212; 2° gravi de causa Metropolitam
vel Episcopum eparchialem aut titularem ad aliam sedem metropolitanam,
eparchialem vel titularem transferre; si quis renuit, Synodus Episcoporum
Ecclesiae patriarchalis rem dirimat vel ad Romanum Pontificem deferat.
§ 3. Patriarcha de consensu Synodi permanentis potest exarchias erigere,
immutare et supprimere. § 4. De his decisionibus Patriarcha quam primum
Sedem Apostolicam certiorem faciat.
Can. 86 - § 1. Patriarchae competit:
1° Metropolitae vel Episcopo litteras patriarchales de provisione canonica
dare; 2° ordinare Metropolitas per se vel, si impeditus est, per alios
Episcopos necnon, si ius particulare ita fert, ordinare etiam omnes Episcopos;
3° Metropolitam post ordinationem episcopalem inthronizare. §
2. Ipso iure Patriarchae facultas datur Metropolitas ceterosque Episcopos
Ecclesiae, cui praeest, a Romano Pontifice extra fines territorii eiusdem
Ecclesiae constitutos ordinandi et inthronizandi, nisi aliud in casu speciali
expresse statuitur.
§ 3. Ordinatio episcopalis et inthronizatio fieri
debent intra terminos iure statutos, litterae patriarchales vero de provisione
canonica intra decem dies post electionis proclamationem dandae sunt; de
ordinatione episcopali et de inthronizatione Sedes Apostolica quam primum
certior fiat.
Can. 87 - Patriarcha potest curare, ut in Synodo Episcoporum
Ecclesiae patriarchalis ad normam cann. 181, §1 et 182 - 187 eligantur,
dummodo congruae eorum sustentationi provisum sit, aliquot Episcopi curiae
patriarchalis, non tamen ultra tres, quibus officium cum residentia in
curia patriarchali conferat, eosque potest peractis omnibus ad proclamationem
episcopalem requisitis ordinare.
Can. 88 - §1. Episcopi Ecclesiae
patriarchalis Patriarchae honorem et obsequium exhibeant debitamque oboedientiam
praestent; Patriarcha vero eosdem Episcopos, qua par est reverentia, prosequatur
et fraterna caritate complectatur.
§ 2. Patriarcha curet, ut controversiae,
quae inter Episcopos forte oriuntur, componantur firmo iure eas quolibet
tempore ad Romanum Pontificem deferendi.
Can. 89 - § 1. Patriarchae
ius et obligatio est omnibus clericis ad normam iuris vigilandi; si quis
poenam mereri videtur, Hierarcham, cui clericus immediate subditus est,
moneat et monitione in cassum facta in clericum ipse ad normam iuris procedat.
§ 2. Munus expediendi negotia, quae totam Ecclesiam patriarchalem
respiciunt, Patriarcha committere potest clerico cuilibet consulto eius
Episcopo eparchiali vel, si de sodali instituti religiosi veI societatis
vitae communis ad instar religiosorum agitur, eius Superiore maiore, nisi
ius particulare Ecclesiae patriarchalis eorundem consensum requirit; hunc
clericum potest etiam munere durante sibi immediate subdere.
§ 3.
Patriarcha conferre potest dignitatem in propria Ecclesia patriarchali
receptam cuilibet clerico firmo can. 430, dummodo accedat consensus scripto
datus Episcopi eparchialis, cui clericus subditus est, vel, si de sodali
instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum
agitur, eius Superioris maioris.
Can. 90 - Patriarcha gravi de causa potest
consulto Episcopo eparchiali atque de consensu Synodi permanentis locum
vel personam iuridicam, quae non ad institutum religiosum pertinet, in
ipso actu erectionis a potestate Episcopi eparchialis eximere sibique immediate
subicere, quod attinet ad administrationem bonorum temporalium necnon ad
personas eidem loco vel personae iuridicae addictas in eis omnibus, quae
ad earum munus vel officium spectant.
Can. 91 - Patriarcha commemorari
debet in Divina Liturgia et in laudibus divinis post Romanum Pontificem
ab omnibus Episcopis ceterisque clericis secundum praescripta librorum
liturgicorum.
Can. 92 - § 1. Patriarcha manifestet communionem hierarchicam
cum Romano Pontifice, sancti Petri successore, per fidelitatem, venerationem
et oboedientiam, quae debentur supremo universae Ecclesiae Pastori. §
2. Patriarcha commemorationem Romani Pontificis in signum plenae communionis
cum eo in Divina Liturgia et in laudibus divinis secundum praescripta librorum
liturgicorum debet facere et curare, ut ab omnibus Episcopis ceterisque
clericis Ecclesiae, cui praeest, fideliter fiat.
§ 3. Patriarchae
cum Romano Pontifice frequens sit consuetudo ac secundum normas specialiter
statutas ei relationem de statu Ecclesiae, cui praeest, exhibeat necnon
intra annum a sua electione, deinde pluries durante munere visitationem
ad Urbem peragat sanctorum Apostolorum Petri et Pauli limina veneraturus
atque sancti Petri successori in primatu super universam Ecclesiam se sistat.
Can. 93 - Patriarcha resideat in sede suae residentiae, a qua ne absit
nisi canonica ex causa.
Can. 94 - Divinam Liturgiam pro populo totius Ecclesiae
cui, praeest, Patriarcha celebrare debet diebus festis iure particulari
statutis.
Can. 95 - § 1. Episcoporum eparchialium obligationes, de
quibus in can. 196, tenent etiam Patriarcham firmis de cetero singulorum
Episcoporum obligationibus.
§ 2. Patriarcha curet, ut Episcopi eparchiales
muneri pastorali fideliter satisfaciant et in eparchia, quam regunt, resideant;
eorum zelum excitet; si in aliqua re graviter offenderunt, eos consulta,
nisi periculum in mora est, Synodo permanenti monere ne ommittat et, si
monitiones optatum effectum non sortiuntur, rem ad Romanum Pontificem deferat.
Can. 96 - Circa orationes et pietatis exercitia, dummodo proprio ritui
consonent, Patriarcha in tota Ecclesia, cui praeest, eadem potest ac Hierarchae
loci.
Can. 97 - Patriarcha diligenter vigilare debet rectae administrationi
omnium bonorum ecclesiasticorum firma primaria singulorum Episcoporum eparchialium
obligatione, de qua in can. 1022, § 1.
Can. 98 - Patriarcha de consensu
Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis et praevio assensu Romani Pontificis
conventiones iuri a Sede Apostolica statuto non contrarias cum auctoritate
civili inire potest; easdem autem conventiones Patriarcha ad effectum ducere
non potest nisi obtenta Romani Pontificis approbatione.
Can. 99 - §
1. Patriarcha curet, ut Statuta personalia in regionibus, in quibus vigent,
ab omnibus serventur.
§ 2. Si plures Patriarchae eodem in loco potestate
in Statutis personalibus agnita vel concessa utuntur, expedit, ut in negotiis
maioris momenti collatis consiliis agant.
Can. 100 - Negotia, quae plures
eparchias respiciunt et auctoritatem civilem tangunt, Patriarcha ad se
advocare potest; statuere autem de eisdem non potest nisi consultis Episcopis
eparchialibus, quorum interest, et de consensu Synodi permanentis; si vero
res urget nec suppetit tempus ad coadunandos Episcopos Synodi permanentis
membra, horum vices in casu gerunt Episcopi curiae patriarchalis, si habentur,
secus vero duo Episcopi eparchiales ordinatione episcopali seniores.
Can.
101 - Patriarcha in propria eparchia, in monasteriis stauropegiacis itemque
in locis, ubi nec eparchia nec exarchia erecta est, eadem iura et obligationes
habet ac Episcopus eparchialis.
CAPUT III DE SYNODO EPISCOPORUM ECCLESIAE PATRIARCHALIS
Can. 102 - § 1. Ad Synodum Episcoporum Ecclesiae patriarchalis
vocari debent omnes et soli Episcopi ordinati eiusdem Ecclesiae ubicumque
constituti exclusis eis, de quibus in can. 953, § 1, vel eis, qui
poenis canonicis, de quibus in cann. 1433 et 1434, puniti sunt. §
2. Quod attinet ad Episcopos eparchiales extra fines territorii Ecclesiae
patriarchalis constitutos et ad Episcopos titulares, ius particulare eorum
suffragium deliberativum coartare potest firmis vero canonibus de electione
Patriarchae, Episcoporum et candidatorum ad offcia, de quibus in can. 149.
§ 3. Pro certis negotiis expediendis a Patriarcha ad normam iuris
particularis vel de consensu Synodi permanentis alii invitari possunt praesertim
Hierarchae non Episcopi ac periti ad suas opiniones Episcopis in Synodo
congregatis manifestandas firmo can. 66,
§ 2.
Can. 103 - Patriarchae
est Synodum Episcoporum Ecclesiae patriarchalis convocare eique praeesse.
Can. 104 - § 1. Omnes Episcopi ad Synodum Episcoporum Ecclesiae patriarchalis
legitime vocati gravi obligatione tenentur, ut eidem Synodo intersint eis
exceptis, qui officio suo iam renuntiaverunt.
§ 2. Si quis Episcopus
iusto impedimento se detineri existimat, scripto suas rationes aperiat
Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis; de legitimitate impedimenti
decidere est Episcoporum, qui in loco designato initio sessionum Synodi
praesentes sunt.
Can. 105 - Pro Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis
nemo ex eiusdem Synodi membris procuratorem sui loco mittere potest nec
quisquam plura suffragia habet.
Can. 106 - § 1. Synodus Episcoporum
Ecclesiae patriarchalis convocari debet, quoties: 1° expedienda sunt
negotia, quae ad exclusivam competentiam Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis
pertinent aut pro quibus peragendis consensus eiusdem Synodi requiritur;
2° Patriarcha de consensu Synodi permanentis id necessarium iudicat;
3° tertia saltem pars membrorum pro dato negotio id postulat salvis
semper iuribus Patriarcharum, Episcoporum aliarumque personarum iure communi
statutis.
§ 2. Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis praeterea
convocari debet, si ius particulare ita fert, statis temporibus, etiam
quotannis.
Can. 107 - § 1. Nisi ius particulare maiorem praesentiam
exigit et firmis cann. 69, 149 et 183, § 1, quaelibet sessio Synodi
Episcoporum Ecclesiae patriarchalis canonica atque singulum scrutinium
validum est, si maior pars Episcoporum, qui tenentur eidem Synodo interesse,
praesens est.
§ 2. Firmis cann. 72, 149 et 183, §§ 3 et
4 integrum est Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis latis normis
statuere, quot suffragia et scrutinia requirantur, ut decisiones synodales
vim iuris obtineant; secus servari debet can. 924.
Can. 108 - § 1.
Patriarchae est Synodum Episcoporum Ecclesiae patriarchalis aperire necnon
de eiusdem Synodi consensu transferre, prorogare, suspendere et dissolvere.
§ 2. Patriarchae quoque est praeauditis Synodi Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis membris ordinem servandum in quaestionibus examinandis praeparare
atque approbationi Synodi initio sessionum subicere.
§ 3. Synodo Episcoporum
Ecclesiae patriarchalis durante singuli Episcopi propositis quaestionibus
possunt alias addere, si saltem tertia pars membrorum, quae Synodo intersunt,
consentit.
Can. 109 - Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis incohata
nemini Episcoporum licet discedere a Synodi sessionibus nisi iusta de causa
a Synodo approbata.
Can. 110 - § 1. Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis
exclusive competit leges ferre pro tota Ecclesia patriarchali, quae vim
obtinent ad normam can. 150, §§ 2 et 3.
§ 2. Synodus Episcoporum
Ecclesiae patriarchalis est tribunal ad normam can. 1062.
§ 3. Synodus
Episcoporum Ecclesiae patriarchalis electionem Patriarchae, Episcoporum
et candidatorum ad officia, de quibus in can. 149, peragit. § 4. Actus
administrativi Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis non competunt,
nisi pro certis actibus Patriarcha aliud statuit aut iure communi actus
aliqui eidem Synodo reservantur et firmis canonibus, qui consensum Synodi
Episcoporum Ecclesiae patriarchalis requirunt.
Can. 111 - § 1. Synodus
Episcoporum Ecclesiae patriarchalis designat modum et tempus promulgationis
legum et publicationis decisionum.
§ 2. Item de secreto servando circa
acta et negotia tractata Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis est
decidendum salva obligatione secretum servandi in casibus iure communi
statutis.
§ 3. Acta de legibus ac decisionibus quam primum Romano
Pontifici mittantur; certa acta vel etiam omnia cum ceteris Ecclesiarum
orientalium Patriarchis de iudicio eiusdem Synodi communicentur.
Can. 112
- § 1. Patriarchae competit promulgatio legum et publicatio decisionum
Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis.
§ 2. Interpretatio authentica
legum Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis usque ad futuram Synodum
Patriarchae consulta Synodo permanenti competit.
Can. 113 - Synodus Episcoporum
Ecclesiae patriarchalis sua conficiat statuta., in quibus provideatur de
secretaria Synodi, de commissionibus praeparatoriis, de ordine procedendi
necnon de aliis mediis, quae fini consequendo efficacius consulant.
CAPUT IV
DE CURIA PATRIARCHALI
Can. 114 - § 1. Patriarcha penes suam Sedem habere debet curiam
patriarchalem a curia eparchiae Patriarchae distinctam, quae constat ex
Synodo permanenti, Episcopis curiae patriarchalis, tribunali ordinario
Ecclesiae patriarchalis, oeconomo patriarchali, cancellario patriarchali,
commissione de re liturgica necnon aliis commissionibus, quae iure curiae
patriarchali adiunguntur.
§ 2. Personae ad curiam patriarchalem pertinentes
a Patriarcha ex clericis totius Ecclesiae, cui praeest, seligi possunt
consulto eorum Episcopo eparchiali vel, si de sodalibus instituti religiosi
vel societatis vitae communis ad instar religiosorum agitur, eorum Superiore
maiore.
§ 3. Officia utriusque curiae Patriarchae, quatenus fieri
potest, in eisdem personis ne cumulentur.
Can. 115 - § 1. Synodus
permanens constat ex Patriarcha et quattuor Episcopis ad quinquennium designatis.
§ 2. Horum Episcoporum tres a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis
eliguntur, inter quos saltem duo ex Episcopis eparchialibus esse debent,
unus vero a Patriarcha nominatur.
§ 3. Eodem tempore ac modo designentur
quattuor, quatenus fieri potest, Episcopi, qui ex ordine a Synodo Episcoporum
Ecclesiae patriarchalis determinato Synodi permanentis membra impedita
alternatim substituant.
Can. 116 - § 1. Patriarchae est Synodum permanentem
convocare eique praeesse.
§ 2. Si Patriarcha impeditur, ne Synodo
permanenti intersit, Synodi sessionibus praeest Episcopus ordinatione episcopali
senior inter Synodi membra redintegrato quinario numero ad normam can.
115,
§ 3.
§ 3. Si Synodus permanens definire debet negotium,
quod personam alicuius Episcopi, qui membrum eiusdem Synodi est, vel eius
eparchiam aut officium tangit, hic quidem audiendus est, sed in Synodo
ei substituatur alius Episcopus ad normam can. 115,
§ 3.
Can. 117
- Praeses et omnia alia membra Synodi permanentis, quae Synodo interfuerunt,
actis Synodi subscribere debent.
Can. 118 - Suffragia in Synodo permanenti
debent esse secreta, si de personis agitur; in ceteris vero casibus, si
saltem unum ex membris id expresse petivit.
Can. 119 - Si quod negotium
ad Synodi permanentis competentiam pertinens definiendum est, dum locum
habet Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis, decisio de hoc negotio
Synodo permanenti reservatur, nisi Patriarcha de consensu Synodi permanentis
decisionem Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis committere opportunum
iudicat.
Can. 120 - Synodus permanens convocari debet statis temporibus,
saltem bis in anno, et, quoties Patriarcha id opportunum censet, et, quoties
expedienda sunt negotia, ad quae ius commune requirit consensum vel consilium
eiusdem Synodi.
Can. 121 - Si gravi de causa de iudicio Synodi Episcoporum
Ecclesiae patriarchalis Synodus permanens constitui non potest, Sedes Apostolica
certior fiat et Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis eligat duos
Episcopos, quorum unus ex Episcopis eparchialibus esse debet, qui cum Patriarcha
causa perdurante Synodi permanentis vices gerunt.
Can. 122 - § 1.
Pro administratione bonorum Ecclesiae patriarchalis Patriarcha de consensu
Synodi permanentis nominet oeconomum patriarchalem ab oeconomo eparchiae
Patriarchae distinctum, qui sit christifidelis in re oeconomica peritus
et probitate praestans excluso vero ad validitatem eo, qui cum Patriarcha
consanguinitate vel affinitate usque ad quartum gradum inclusive coniunctus
est.
§ 2. Oeconomus patriarchalis nominatur ad tempus iure particulari
determinatum; munere durante a Patriarcha amoveri non potest nisi de consensu
Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis aut, si periculum in mora est,
Synodi permanentis.
§ 3. Oeconomus patriarchalis rationem administrationis
exeuntis anni necnon praevisionem accepti et expensi anni incipientis Synodo
permanenti quotannis scripto reddere debet; ratio administrationis reddenda
est etiam, quoties a Synodo permanenti petitur. § 4. Synodus Episcoporum
Ecclesiae patriarchalis potest rationem administrationis necnon praevisionem
accepti et expensi ab oeconomo patriarchali exquirere et proprio examini
subicere.
Can. 123 - §1. In curia patriarchali nominetur a Patriarcha
presbyter vel diaconus omni exceptione maior, qui ut cancellarius patriarchalis
cancellariae patriarchali et archivo curiae patriarchalis praeest a vices
gerente, si casus fert, a Patriarcha nominato adiutus.
§ 2. Praeter
cancellarium eiusque vices gerentem, qui ex officio suo notarii sunt, Patriarcha
alios quoque notarios pro tota Ecclesia, cui praeest, nominare potest,
quibus omnibus cann. 253 et 254 applicentur; quos notarios etiam libere
ab officio amovere potest.
§ 3. Circa archivum curiae patriarchalis
serventur cann. 256 - 260.
Can. 124 - Commissio liturgica, quae in omni
Ecclesia patriarchali haberi debet, ceteraeque commissiones pro Ecclesiis
sui iuris praescriptae a Patriarcha eriguntur, ex personis a Patriarcha
nominatis constituuntur necnon normis ab ipso statutis reguntur, nisi aliter
iure cavetur.
Can. 125 - Expensae curiae patriarchalis solvantur ex bonis,
quibus Patriarcha ad hunc finem uti potest; si haec non sufficiunt, singulae
eparchiae pro mensura a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis determinanda
ad expensas solvendas concurrant.
CAPUT V DE SEDE PATRIARCHALI VACANTE VEL IMPEDITA
Can. 126 - § 1. Sedes patriarchalis vacat morte aut renuntiatione
Patriarchae.
§ 2. Ad acceptationem renuntiationis Patriarchae competens
est Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis consulto Romano Pontifice,
nisi Patriarcha Romanum Pontificem directe adiit.
Can. 127 - Nisi ius particulare
aliud fert, Sede patriarchali vacante Administrator Ecclesiae patriarchalis
est Episcopus ordinatione episcopali senior inter Episcopos curiae patriarchalis
vel, si desunt, inter Episcopos, qui membra sunt Synodi permanentis.
Can.
128 - Administratoris Ecclesiae patriarchalis est: 1° notitiam de Sedis
patriarchalis vacatione statim cum Romano Pontifice necnon cum omnibus
Episcopis Ecclesiae patriarchalis communicare; 2° normas speciales,
quas pro diversis adiunctis, in quibus Sedis patriarchalis vacatio locum
habuit, ius commune vel particulare aut Romani Pontificis instructio, si
qua datur, praescribit, accurate exsequi vel curare, ut alii eas exsequantur;
3° Episcopos ad Synodum Episcoporum Ecclesiae patriarchalis de eligendo
Patriarcha convocare et cetera omnia ad eandem Synodum necessaria disponere.
Can. 129 - Administrator Ecclesiae patriarchalis in eparchia Patriarchae,
in monasteriis stauropegiacis itemque in locis ubi nec eparchia nec exarchia
erecta est, eadem iura et obligationes habet ac Administrator eparchiae
vacantis.
Can. 130 - § 1. Ad Administratorem Ecclesiae patriarchalis
transit potestas ordinaria Patriarchae eis omnibus exclusis, quae agi non
possunt nisi de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis. §
2. Administrator Ecclesiae patriarchalis non potest Protosyncellum vel
Syncellos eparchiae Patriarchae ab officio amovere nec Sede patriarchali
vacante quicquam innovare.
§ 3. Etsi praerogativis Patriarchae caret,
Administrator Ecclesiae patriarchalis praecedit omnes Episcopos eiusdem
Ecclesiae, non autem in Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis de eligendo
Patriarcha.
Can. 131 - Administrator Ecclesiae patriarchalis rationem suae
administrationis novo Patriarchae quam primum reddere debet.
Can. 132 -
§ 1. Sede patriarchali quacumque de causa ita impedita, ut Patriarcha
ne per litteras quidem cum Episcopis eparchialibus Ecclesiae, cui praeest,
communicare possit, regimen Ecclesiae patriarchalis est ad normam can.
130 penes Episcopum eparchialem intra fines territorii eiusdem Ecclesiae
ordinatione episcopali seniorem, qui ipse impeditus non est, nisi Patriarcha
alium Episcopum vel in casu extremae necessitatis etiam presbyterum designavit.
§ 2. Patriarcha ita impedito, ut ne per litteras quidem cum christifidelibus
propriae eparchiae communicare possit, regimen eiusdem eparchiae est penes
Protosyncellum; si vero et ipse impeditus est, penes illum, quem designavit
Patriareha vel is, qui Ecclesiam patriarchalem interim regit.
§ 3.
Qui regimen interim suscepit, Romanum Pontificem quam primum de Sede patriarchali
impedita et de assumpto regimine certiorem faciat.
CAPUT VI DE METROPOLITIS ECCLESIAE PATRIARCHALIS
Can. 133 - § 1. Metropolitae, qui alicui provinciae intra fines
territorii Ecclesiae patriarchalis praeest, in eparchiis huius provinciae
praeter alia, quae iure communi ei tribuuntur, est: 1° Episcopos provinciae
intra tempus iure determinatum ordinare et inthronizare firmo can. 86,
§ 1, n. 2; 2° Synodum metropolitanam temporibus a Synodo Episcoporum
Ecclesiae patriarclialis statutis convocare, quaestiones in ea tractandas
opportune instruere, Synodo praeesse, eam transferre, prorogare, suspendere
et dissolvere; 3° tribunal metropolitanum erigere; 4° vigilare,
ut fides et disciplina ecclesiastica accurate serventur; 5° visitationem
canonicam peragere, si eam Episcopus eparchialis neglexit; 6° eum,
qui legitime ad officium propositus vel electus est, nominare vel confirmare,
si Episcopus eparchialis intra tempus iure statutum iusto impedimento non
detentus id facere omisit, itemque oeconomum eparchialem nominare, si Episcopus
eparchialis monitus eum nominare neglexit.
§ 2. In omnibus negotiis
iuridicis provinciae Metropolita eiusdem personam gerit.
Can. 134 - §
1. Metropolitae dignitas semper coniuncta est cum sede eparchiali determinata.
§ 2. Metropolita in propria eparchia eadem iura et obligationes habet
ac Episcopus eparchialis in sua.
Can. 135 - Metropolita commemorandus est
ab omnibus Episcopis ceterisque clericis in Divina Liturgia et in laudibus
divinis secundum praescripta librorum liturgicorum.
Can. 136 - Metropolita,
qui praeest provinciae, praecedit ubique Metropolitam titularem.
Can. 137
- Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis pressius determinet iura
et obligationes Metropolitarum et Synodorum metropolitanarum secundum legitimas
consuetudines propriae Ecclesiae patriarchalis necnon temporum et locorum
adiuncta.
Can. 138 - Iura et obligationes Metropolitae extra fines territorii
Ecclesiae patriarchalis constituti eadem sunt ac in can. 133, § 1,
nn. 2 - 6 et § 2 necnon in cann. 135, 136, 160 et 1084, § 3 praescribuntur;
circa cetera iura et obligationes Metropolita servat normas speciales a
Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis propositas et a Sede Apostolica
approbatas vel ab ipsa hac Sede statutas.
Can. 139 - Episcopus eparchialis,
qui extra fines territorii propriae Ecclesiae patriarchalis potestatem
suam exercet et ad nullam provinciam pertinet, aliquem Metropolitam consulto
Patriarcha et cum approbatione Sedis Apostolicae designet; huic Metropolitae
competunt iura et obligationes, de quibus in can. 133, § 1, nn. 3
- 6.
CAPUT VII DE CONVENTU PATRIARCHALI
Can. 140 - Conventus patriarchalis est coetus consultivus totius Ecclesiae,
cui Patriarcha praeest, qui Patriarchae atque Synodo Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis adiutricem operam praestat in negotiis maioris momenti gerendis
praesertim ad apostolatus formas ac rationes necnon disciplinam ecclesiasticam
cum occurrentibus aetatis adiunctis atque bono communi propriae Ecclesiae,
ratione etiam habita boni communis totius territorii, ubi plures Ecclesiae
sui iuris exstant, apte componendas.
Can. 141 - Conventus patriarchalis
convocari debet quinto saltem quoque anno et de consensu Synodi permanentis
aut Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis, quoties Patriarchae id
utile videtur.
Can. 142 - § 1. Patriarchae est conventum patriarchalem
convocare, eidem praeesse atque eum transferre, prorogare, suspendere et
dissolvere; vice-praesidem, qui in absentia Patriarchae conventui praeest,
ipse Patriarcha nominet.
§ 2. Sede patriarchali vacante conventus
patriarchalis suspenditur ipso iure, donec novus Patriarcha de re decreverit.
Can. 143 - § 1. Ad conventum patriarchalem convocandi sunt: 1°
Episcopi eparchiales ceterique Hierarchae loci; 2° Episcopi titulares;
3° Praesides confoederationum monasticarum, Superiores generales institutorum
vitae consecratae atque Superiores monasteriorum sui iuris; 4° rectores
catholicarum studiorum universitatum et ecclesiasticarum studiorum universitatum
necnon decani facultatum theologiae et iuris canonici, quae intra fines
territorii Ecclesiae, cuius conventus tenetur, sedem habent; 5° rectores
seminariorum maiorum; 6° ex unaquaque eparchia saltem unus ex presbyteris
eidem eparchiae ascriptis praesertim parochis, unus ex religiosis vel sodalibus
societatum vitae communis ad instar religiosorum necnon duo laici, nisi
statuta maiorem numerum determinant, qui omnes modo ab Episcopo eparchiali
determinato designantur et quidem, si de sodalibus instituti religiosi
vel societatis vitae communis ad instar religiosorum agitur, de consensu
Superioris competentis.
§ 2. Omnes, qui ad conventum patriarchalem
convocandi sunt, eidem interesse debent, nisi iusto detinentur impedimemto,
de quo Patriarcham certiorem facere tenentur; Episcopi eparchiales vero
procuratorem sui loco mittere possunt.
§ 3. Personae alterius Ecclesiae
sui iuris ad conventum patriarchalem invitari et in eo partem habere possunt
ad normam statutorum. § 4. Ad conventum patriachalem etiam invitari
possunt aliquot observatores ex Ecclesiis vel Communitatibus ecclesialibus
acatholicis.
Can. 144 - § 1. Firmo iure cuiuslibet christifidelis
quaestiones Hierarchis indicandi solius Patriarchae vel Synodi Episcoporum
Ecclesiae patriarchalis est argumenta in conventu patriarchali tractanda
determinare.
§ 2. Patriarchae est per opportunas praevias commissiones
et consultationes curare, ut omnes quaestiones apte instruantur atque tempore
opportuno ad conventus membra mittantur.
Can. 145 - Conventus patriarchalis
sua habeat statuta a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis approbata,
in quibus normae ad finem conventus obtinendum necessariae contineantur.
CAPUT VIII DE TERRITORIO ECCLESIAE PATRIARCHALIS ATQUE DE POTESTATE PATRIARCHAE ET SYNODORUM EXTRA HOC TERRITORIUM
Can. 146 - § 1. Territorium Ecclesiae, cui Patriarcha praeest,
ad illas regiones extenditur, in quibus ritus eidem Ecclesiae proprius
servatur et Patriarcha ius legitime acquisitum habet provincias, eparchias
necnon exarchias erigendi.
§ 2. Si quod dubium de finibus territorii
Ecclesiae patriarchalis exoritur aut si de immutatione finium agitur, Synodi
Episcoporum Ecclesiae patriarchalis est rem investigare audita superiore
auctoritate administrativa uniuscuiusque Ecclesiae sui iuris, cuius interest,
necnon re in eadem Synodo discussa petitionem apte instructam de dubio
solvendo vel de finibus immutandis Romano Pontifici porrigere, cuius solius
est dubium authentice dirimere vel decretum de immutatione finium ferre.
Can. 147 - Intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis potestas Patriarchae
ac Synodorum exercetur non tantum in omnes christifideles eidem Ecclesiae
ascriptos, sed etiam in ceteros, qui Hierarcham loci propriae Ecclesiae
sui iuris in eodem territorio constitutum non habent quique, etsi propriae
Ecclesiae permanent ascripti, curae Hierarcharum loci eiusdem Ecclesiae
patriarchalis committuntur firmo can. 916, § 5.
Can. 148 - §
1. Patriarchae ius et obligatio est circa christifideles, qui extra fines
territorii Ecclesiae, cui praeest, commorantur, opportunas informationes
exquirendi etiam per Visitatorem a se de assensu Sedis Apostolicae missum.
§ 2. Visitator, antequam suum munus init, Episcopum eparchialem horum
christifidelium adeat eique nominationis litteras exhibeat.
§ 3. Visitatione
peracta Visitator ad Patriarcham relationem mittat, qui re in Synodo Episcoporum
Ecclesiae patriarchalis discussa Sedi Apostolicae opportuna media proponere
potest, ut ubique terrarum tuitioni atque incremento boni spiritualis christifidelium
Ecclesiae, cui praeest, etiam per erectionem paroeciarum ac exarchiarum
veI eparchiarum propriarum provideatur.
Can. 149 - Candidatos, saltem tres,
ad officium Episcopi eparchialis, Episcopi coadiutoris vel Episcopi auxiliaris
extra fines territorii Ecclesiae patriarchalis implendum Synodus Episcoporum
Ecclesiae patriarchalis ad normam canonum de electionibus Episcoporum eligit
et per Patriarcham Romano Pontifici ad nominationem proponit secreto servato
ab omnibus, qui quomodolibet electionis exitum noverunt, etiam erga candidatos.
Can. 150 - § 1. Episcopi extra fines territorii Ecclesiae patriarchalis
constituti habent omnia iura et obligationes synodalia ceterorum Episcoporum
eiusdem Ecclesiae firmo can. 102, § 2.
§ 2. Leges a Synodo Episcoporum
Ecclesiae patriarchalis latae et a Patriarcha promulgatae, si Ieges liturgicae
sunt ubique terrarum vigent; si vero leges disciplinares sunt vel si de
ceteris decisionibus Synodi agitur, vim iuris habent intra fines territorii
Ecclesiae patriarchalis.
§ 3. Velint Episcopi eparchiales extra fines
territorii Ecclesiae patriarchalis constituti legibus disciplinaribus ceterisque
decisionibus synodalibus, quae eorum competentiam non excedunt, in propriis
eparchiis vim iuris tribuere; si vero hae leges vel decisiones a Sede Apostolica
approbatae sunt, ubique terrarum vim iuris habent.
TITULUS V DE ECCLESIIS ARCHIEPISCOPALIBUS MAIORIBUS
Can. 151 - Archiepiscopus maior est Metropolita Sedis determinatae vel
agnitae a suprema Ecclesiae auctoritate, qui toti cuidam Ecclesiae orientali
sui iuris titulo patriarchali non insignitae praeest.
Can. 152 - Quae in
iure communi de Ecclesiis patriarchalibus vel de Patriarchis dicuntur,
de Ecclesiis archiepiscopalibus maioribus vel de Archiepiscopis maioribus
valere intelleguntur, nisi aliter iure communi expresse cavetur vel ex
natura rei constat.
Can. 153 - § 1. Archiepiscopus maior ad normam
cann. 63 - 74 eligitur.
§ 2. Post acceptationem electi Synodus Episcoporum
Ecclesiae archiepiscopalis maioris per litteras synodicas Romanum Pontificem
certiorem facere debet de electione canonice peracta; ipse vero electus
per litteras manu propria subscriptas expostulare debet a Romano Pontifice
suae electionis confirmationem.
§ 3. Obtenta confirmatione electus
coram Synodo Episcoporum Ecclesiae archiepiscopalis maioris emittere debet
professionem fidei et promissionem fideliter officium suum implendi, deinde
procedatur ad eius proclamationem et inthronizationem; si vero electus
nondum est Episcopus ordinatus, inthronizatio valide fieri non potest,
antequam electus ordinationem episcopalem suscepit. § 4. Si vero confirmatio
denegatur, nova electio fiat intra tempus a Romano Pontifice statutum.
Can. 154 - Honoris praecedentiam immediate post Patriarchas Archiepiscopi
maiores obtinent secundum ordinem erectionis Ecclesiae, cui praesunt, in
Ecclesiam archiepiscopalem maiorem.
TITULUS VI DE ECCLESIIS METROPOLITANIS CETERISQUE ECCLESIIS SUI IURIS
CAPUT I DE ECCLESIIS METROPOLITANIS SUI IURIS
Can. 155 - § 1. Ecclesiae metropolitanae sui iuris praeest Metropolita
sedis determinatae a Romano Pontifice nominatus et a Consilio Hierarcharum
ad normam iuris adiutus.
§ 2. Solius supremae Ecclesiae auctoritatis
est Ecclesias metropolitanas sui iuris erigere, immutare et supprimere
earumque territorium certis finibus circumscribere.
Can. 156 - § 1.
Intra tres menses ab ordinatione episcopali vel, si iam Episcopus ordinatus
est, ab inthronizatione computandos Metropolita obligatione tenetur a Romano
Pontifice petendi pallium, quod est signum suae potestatis metropolitanae
atque plenae communionis Ecclesiae metropolitanae sui iuris cum Romano
Pontifice.
§ 2. Ante pallii impositionem Metropolita non potest Consilium
Hierarcharum convocare et Episcopos ordinare.
Can. 157 - § 1. Potestas,
quae Metropolitae ad normam iuris in Episcopos ceterosque christifideles
Ecclesiae metropolitanae, cui praeest, competit, est ordinaria et propria,
sed ita personalis, ut ipse non possit Vicarium pro tota Ecclesia metropolitana
sui iuris constituere aut potestatem suam alicui ad universitatem casuum
delegare.
§ 2. Potestas Metropolitae et Consilii Hierarcharum valide
exercetur solummodo intra fines territorii Ecclesiae metropolitanae sui
iuris.
§ 3. In omnibus negotiis iuridicis Ecclesiae metropolitanae
sui iuris Metropolita eiusdem personam gerit.
Can. 158 - § 1. Ecclesiae
metropolitanae sui iuris sedes est in civitate principe, a qua Metropolita,
qui eidem Ecclesiae praeest, tituIum desumit.
§ 2. Metropolita in
eparchia sibi concredita eadem iura et obligationes habet ac Episcopus
eparchialis in sua.
Can. 159 - In Ecclesia metropolitana sui iuris, cui
praeest, Metropolitae praeter ea, quae iure communi vel iure particulari
a Romano Pontifice statuto ei tribuuntur, competit: 1° Episcopos eiusdem
Ecclesiae intra tempus iure determinatum ordinare et inthronizare; 2°
Consilium Hierarcharum ad normam iuris convocare, quaestiones in eodem
tractandas opportune instruere, eidem praeesse atque id transferre, prorogare,
suspendere et dissolvere; 3° tribunal metropolitanum erigere; 4°
vigilare, ut fides et disciplina ecclesiastica accurate serventur; 5°
visitationem canonicam in eparchiis peragere, si eam Episcopus eparchialis
neglexit; 6° nominare Administratorem eparchiae in casu, de quo in
can. 221, n. 4; 7° eum, qui legitime ad officium propositus vel electus
est, nominare vel confirmare, si Episcopus eparchialis intra tempus iure
statutum iusto impedimento non detentus id facere omisit, itemque oeconomum
eparchialem nominare, si Episcopus eparchialis monitus eum nominare neglexit.
8° Romani Pontificis acta cum Episcopis eparchialibus aliisque, ad
quos pertinent, communicare, nisi Sedes Apostolica directe providit, et
praescriptorum, quae in his actis continentur, fidelem exsecutionem curare.
Can. 160 - In negotiis extraordinariis vel specialem difficultatem secum
ferentibus Episcopi eparchiales Metropolitam et Metropolita Episcopos eparchiales
audire ne omittant.
Can. 161 - Metropolita commemorandus est post Romanum
Pontificem ab omnibus Episcopis ceterisqne clericis in Divina Liturgia
et in laudibus divinis secundum praescripta librorum liturgicorum.
Can.
162 - Metropolita commemorationem Romani Pontificis in signum plenae communionis
cum eo in Divina Liturgia et in laudibus divinis secundum praescripta librorum
liturgicoriam debet facere et curare, ut ab omnibus Episcopis ceterisque
clericis Ecclesiae metropolitanae, cui praeest, fideliter fiat.
Can. 163
- Metropolitae cum Romano Pontifice frequens sit consuetudo; visitatio
vero, quam singulis quinquenniis ad normam can. 208, § 2 peragere
debet, quatenus fieri potest, una cum omnibus Episcopis Ecclesiae metropolitanae,
cui praeest, fiat.
Can. 164 - § 1. Ad Consilium Hierarcharum vocari
debent omnes et soli Episcopi ordinati eiusdem Ecclesiae metropolitanae
sui iuris ubicumque constituti exclusis eis, de quibus in can. 953, §
1, vel eis, qui poenis canonicis, de quibus in cann. 1433 et 1434, puniti
sunt; Episcopi alterius Ecclesiae sui iuris nonnisi ut hospites invitari
possunt, si maiori parti membrorum Consilii Hierarcharum id placet.
§
2. Suffragium deliberativum in Consilio Hierarcharum habent Episcopi eparchiales
et Episcopi coadiutores; ceteri vero Episcopi Ecclesiae metropolitanae
sui iuris hoc suffragium habere possunt, si hoc in iure particulari expresse
statuitur.
Can. 165 - § 1. Omnes Episcopi ad Consilium Hierarcharum
legitime vocati gravi obligatione tenentur, ut eidem Consilio intersint
eis exceptis, qui officio suo iam renuntiaverunt.
§ 2. Si quis Episcopus
iusto impedimento se detineri existimat, scripto suas rationes aperiat
Consilio Hierarcharum; de legitimitate impedimenti decidere est Episcoporum,
qui suffragium deliberativum habent et in loco designato initio sessionum
Consilii praesentes sunt.
§ 3. Nemo ex Consilii Hierarcharum membris
procuratorem sui loco mittere potest nec quisquam plura suffragia habet.
§ 4. Consilio Hierarcharum incohato nemini eorum, qui interesse debent,
licet discedere nisi iusta de causa a Consilii praeside approbata.
Can.
166 - § 1. Nisi ius particulare maiorem praesentiam exigit, quaelibet
Consilii Hierarcharum sessio canonica atque singulum scrutinium validum
est, si maior pars Episcoporum, qui tenentur Consilio Hierarcharum interesse,
praesens est.
§ 2. Consilium Hierarcharum negotia. decidit ad partem
absolute maiorem suffragiorum eorum, qui suffragium deliberativum habent
et praesentes sunt.
Can. 167 - § 1. Firmis canonibus, in quibus expresse
de potestate Consilii Hierarcharum leges et normas ferendi agitur, hoc
Consilium eas ferre potest etiam in eis casibus, in quibus ius commune
rem remittit ad ius particulare Ecclesiae sui iuris.
§ 2. De legibus
et normis a Consilio Hierarcharum latis Metropolita Sedem Apostolicam quam
primum certiorem faciat nec leges ac normae valide promulgari possunt,
antequam Metropolita notitiam a Sede Apostolica scripto datam habuit de
Consilii actorum receptione; etiam de ceteris in Consilio Hierarcharum
gestis Metropolita Sedem Apostolicam certiorem faciat.
§ 3. Metropolitae
est curare promulgationem legum et publicationem decisionum Consilii Hierarcharum.
§ 4. Firmis canonibus, in quibus expresse de actibus administrativis
Metropolitae, qui Ecclesiae metropolitanae sui iuris praeest, agitur, eius
est etiam illos actus administrativos ponere, qui iure communi superiori
auctoritati administrativae Ecclesiae sui iuris committuntur, de consensu
tamen Consilii Hierarcharum.
Can. 168 - Ad Metropolitae et Episcoporum
nominationem quod attinet, Consilium Hierarcharum pro unoquoque casu elenchum
componat trium saltem candidatorum magis idoneorum eundemque Sedi Apostolicae
secreto servato, etiam erga candidatos, mittat; quem elenchum ut componant,
membra Consilii Hierarcharum, si id expedire iudicant, de necessitatibus
Ecclesiae et de dotibus specialibus candidati ad episcopatum sententiam
aliquorum presbyterorum vel aliorum christifidelium sapientia praestantium
exquirere possunt.
Can. 169 - Consilium Hierarcharum curet, ut necessitatibus
pastoralibus christifidelium provideatur, atque de eis potest statuere,
quae ad fidei incrementum provehendum, ad actionem pastoralem communem
fovendam, ad moderandos mores, ad proprium ritum necnon ad disciplinam
ecclesiasticam communem servandam opportuna esse videntur.
Can. 170 - Consilium
Hierarcharum locum habeat semel saltem in anno et, quoties id postulant
specialia adiuncta aut expedienda sunt negotia iure communi huic Consilio
reservata vel pro quibus peragendis consensus eiusdem Consilii requiritur.
Can. 171 - Consilium Hierarcharum sua conficiat statuta Sedi Apostolicae
transmittenda, in quibus provideatur de secretaria Consilii, de commissionibus
praeparatoriis, de ordine procedendi necnon de aliis mediis, quae fini
consequendo efficacius consulant.
Can. 172 - In Ecclesia metropolitana
sui iuris conventus ad normam cann. 140 - 145 habeatur et quinto saltem
quoque anno convocetur; quae ibidem de Patriarcha dicuntur, Metropolitae
competunt.
Can. 173 - § 1. Sede metropolitana in Ecclesiis metropolitanis
sui iuris vacante: 1° Administrator Ecclesiae metropolitanae sui iuris
est Episcopus eparchialis eiusdem Ecclesiae ordinatione episcopali senior,
qui quam primum Romanum Pontificem de sedis metropolitanae vacatione certiorem
faciat; 2° ad Administratorem Ecclesiae metropolitanae sui iuris transit
potestas ordinaria Metropolitae eis omnibus exclusis, quae agi non possunt
nisi de consensu Consilii Hierarcharum; 3° sede metropolitana vacante
nihil innovetur.
§ 2. Sede metropolitana in his Ecclesiis impedita
serventur ea, quae de Sede patriarchali impedita in can. 132, § 1
statuta sunt; quae ibidem de Patriarcha dicuntur, Metropolitae competunt.
§ 3. Circa sedem vacantem vel impeditam eparchiae Metropolitae serventur
cann. 221 - 233.
CAPUT II DE CETERIS ECCLESIIS SUI IURIS
Can. 174 - Ecclesia sui iuris, quae neque est patriarchalis nec archiepiscopalis
maior nec metropolitana, concreditur Hierarchae, qui ei praeest ad normam
iuris communis et iuris particularis a Romano Pontifice statuti.
Can. 175
- Hae Ecclesiae immediate a Sede Apostolica dependent; iura et obligationes
vero, de quibus in can. 159, nn. 3 - 8, Hierarcha a Sede Apostolica delegatus
exercet.
Can. 176 - Si ius commune aliquid remittit ad ius particulare
aut ad superiorem auctoritatem administrativam Ecclesiae sui iuris, auctoritas
competens in his Ecclesiis est Hierarcha, qui ei ad normam iuris praeest,
de consensu Sedis Apostolicae, nisi aliud expresse statuitur.
TITULUS VII DE EPARCHIIS ET DE EPISCOPIS
CAPUT I DE EPISCOPIS
Can. 177 - § 1. Eparchia est populi Dei portio, quae Episcopo cum
cooperatione presbyterii pascenda concreditur ita, ut Pastori suo adhaerens
et ab eo per Evangelium et Eucharistiam in Spiritu Sancto congregata Ecclesiam
particularem constituat, in qua vere inest et operatur una, sancta, catholica
et apostolica Christi Ecclesia.
§ 2. In erectione, immutatione et
suppressione eparchiarum intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis
servandus est can. 85, § 1; in ceteris casibus eparchiarum erectio,
immutatio et suppressio competit soli Sedi Apostolicae.
Can. 178 - Episcopus
eparchialis, cui scilicet eparchia nomine proprio pascenda concredita est,
eam ut vicarius et legatus Christi regit; potestas, qua ipse nomine Christi
personaliter fungitur, est propria, ordinaria et immediata, etsi a suprema
Ecclesiae auctoritate exercitium eiusdem potestatis ultimatim regitur et
certis limitibus intuitu utilitatis Ecclesiae vel christifidelium circumscribi
potest.
Can. 179 - Episcopi, quibus eparchia nomine proprio regenda concredita
non est, quodcumque aliud munus in Ecclesia exercent vel exercuerunt, Episcopi
titulares vocantur.
Art. I DE ELECTIONE EPISCOPORUM
Can. 180 - Ut quis idoneus ad episcopatum habeatur, requiritur, ut sit:
1° firma fide, bonis moribus, pietate, animarum zelo et prudentia praestans;
2° bona existimatione gaudens; 3° vinculo matrimonii non ligatus;
4° annos natus saltem triginta quinque; 5° a quinquennio saltem
in ordine presbyteratus constitutus; 6° in aliqua scientia sacra doctor
vel licentiatus vel saltem peritus.
Can. 181 - § 1. Episcopi intra
fines territorii Ecclesiae patriarchalis ad sedem eparchialem vacantem
vel aliud munus implendum designantur electione canonica ad normam cann.
947 - 957, nisi aliter iure communi cavetur.
§ 2. Ceteri Episcopi
a Romano Pontifice nominantur firmis cann. 149 et 168.
Can. 182 - §
1. Candidatos ad episcopatum idoneos sola Synodi Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis membra proponere possunt, quorum est etiam ad normam iuris
particularis informationes et documenta, quae necessaria sunt, ut candidatorum
idoneitas comprobetur, colligere auditis, si opportunum ducunt, secreto
et singillatim aliquibus presbyteris vel etiam aliis christifidelibus prudentia
et vita christiana praestantibus.
§ 2. Episcopi de informationibus
Patriarcham tempore opportuno ante Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis
convocationem certiorem faciant; Patriarcha vero propriis, si casus fert,
additis informationibus rem ad omnia Synodi membra mittat.
§ 3. Nisi
ius particulare a Romano Pontifice approbatum aliud fert, Synodus Episcoporum
Ecclesiae patriarchalis nomina candidatorum examinet et secreto scrutinio
elenchum candidatorum componat, qui per Patriarcham ad Sedem Apostolicam
mittatur ad assensum Romani Pontificis obtinendum. § 4. Assensus Romani
Pontificis semel praestitus pro singulis candidatis valet, donec explicite
revocatus erit, quo in casu nomen candidati ex elencho expungendum est.
Can. 183 - § 1. Convocatione canonice facta, si duae ex tribus partibus
Episcoporum, qui tenentur Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis interesse,
demptis eis, qui legitimo sunt impedimento detenti, in loco designato praesentes
sunt, Synodus canonica declaretur et ad electionem procedi potest. §
2. Episcopi, quem prae ceteris dignum et idoneum coram Domino censent,
libere eligant.
§ 3. Ad electionem requiritur pars absolute maior
suffragiorum eorum, qui praesentes sunt; post tria inefficacia scrutinia
suffragia feruntur in quarto scrutinio super eis duobus tantummodo candidatis,
qui in tertio scrutinio maiorem partem suffragiorum receperunt. §
4. Si in tertio aut quarto scrutinio ob paritatem suffragiorum non constat,
quis sit candidatus pro novo scrutinio vel quis electus sit, paritas dirimatur
in favorem eius, qui est ordinatione presbyterali senior; si nemo ordinatione
presbyterali alios praecedit, qui est aetate senior.
Can. 184 - §
1. Si electus est ex recensitis in elencho candidatorum, ad quem Romanus
Pontifex assensum iam praestitit, peracta electio a Patriarcha sub secreto
intimanda est electo.
§ 2. Si electus electionem acceptavit, Patriarcha
de acceptatione electionis atque de die proclamationis statim Sedem Apostolicam
certiorem faciat.
Can. 185 - § 1. Si electus non est ex recensitis
in elencho candidatorum, statim Patriarcha Sedem Apostolicam de peracta
electione certiorem faciat ad obtinendum Romani Pontificis assensum secreto
servato ab omnibus, qui quomodolibet electionis exitum noverunt, etiam
erga electum, donec de assensu notitia ad Patriarcham pervenerit. §
2. Obtento assensu Romani Pontificis Patriarcha sub secreto electionem
intimet electo et ad normam can. 184, § 2 agat.
Can. 186 - §
1. Si Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis congregari non potest,
Patriarcha consulta Sede Apostolica suffragia Episcoporum per litteras
exquirat; quo in casu Patriarcha ad validitatem actus uti debet opera duorum
Episcoporum scrutatorum, qui designandi sunt ad normam iuris particularis
vel, si deest, a Patriarcha de consensu Synodi permanentis.
§ 2. Scrutatores
secreto servato litteras Episcoporum aperiant, suffragia numerent et relationi
scripto datae de peracto scrutinio una cum Patriarcha subscribant. §
3. Si quis ex candidatis in hoc unico scrutinio partem absolute maiorem
suffragiorum Synodi membrorum obtinuit, electus habeatur et Patriarcha
ad normam can. 184 vel 185 procedat; secus Patriarcha rem ad Sedem Apostolicam
deferat.
Can. 187 - § 1. Cuilibet ad episcopatum promovendo necessaria
est provisio canonica, qua Episcopus eparchialis determinatae eparchiae
constituitur vel aliud determinatum munus ei in Ecclesia committitur.
§
2. Candidatus ante ordinationem episcopalem emittat professionem fidei
necnon promissionem oboedientiae erga Romanum Pontificem et in Ecclesiis
patriarchalibus etiam promissionem oboedientiae erga Patriarcham in eis,
in quibus Patriarchae ad normam iuris subiectus est.
Can. 188 - §
1. Nisi legitimo impedimento detinetur, promovendus ad episcopatum debet
intra tres menses a die proclamationis, si de electo agitur, vel a receptis
apostolicis litteris, si de nominato agitur, computandos ordinationem episcopalem
suscipere.
§ 2. Episcopus eparchialis intra quattuor menses a sua
electione vel nominatione computandos debet possessionem canonicam eparchiae
capere.
Can. 189 - § 1. Possessionem canonicam eparchiae capit Episcopus
eparchialis ipsa inthronizatione legitime peracta, in qua publice litteras
apostolicae vel patriarchales de provisione canonica leguntur.
§ 2.
De peracta inthronizatione documentum conficiatur ab ipso Episcopo eparchiali
una cum cancellario et saltem duobus testibus subscribendum et in archivo
curiae eparchialis asservandum.
§ 3. Ante inthronizationem Episcopus
in regimen eparchiae neque per se neque per alios nec ullo titulo se ingerat;
si vero aliquod officium in eparchia habet, illud retinere et exercere
potest. Art. II DE IURIBUS ET OBLIGATIONIBUS EPISCOPORUM EPARCHIALIUM
Can. 190 - In omnibus negotiis iuridicis eparchiae Episcopus eparchialis
eiusdem personam gerit.
Can. 191 - § 1. Episcopi eparchialis est eparchiam
sibi concreditam cum potestate legislativa, exsecutiva et iudiciali regere.
§ 2. Potestatem legislativam exercet Episcopus eparchialis ipse per
se; potestatem exsecutivam exercet sive per se sive per Protosyncellum
vel Syncellos; potestatem iudicialem sive per se sive per Vicarium iudicialem
et iudices.
Can. 192 - § 1. In exercendo suo munere pastorali Episcopus
eparchialis sollicitum se praebeat erga omnes christifideles, qui eius
curae committuntur cuiusvis sunt aetatis, condicionis, nationis vel Ecclesiae
sui iuris tum in territorio eparchiae habitantes tum in eodem ad tempus
versantes, animum intendens apostolicum ad eos etiam, qui ob vitae suae
condicionem ordinaria cura pastorali non satis frui possunt, necnon ad
eos, qui a religionis praxi defecerunt.
§ 2. Speciali modo curet Episcopus
eparchialis, ut omnes christifideles suae curae commissi unitatem inter
christianos foveant secundum principia ab Ecclesia approbata.
§ 3.
Episcopus eparchialis commendatos sibi in Domino habeat non baptizatos
et curet, ut et eis ex testimonio christifidelium in communione ecclesiastica
viventium eluceat caritas Christi. § 4. Episcopus eparchialis speciali
sollicitudine prosequatur presbyteros, quos tamquam adiutores et consiliarios
audiat, eorum iura tueatur et curet, ut obligationes suo statui proprias
impleant eisdemque praesto sint media et institutiones, quibus ad vitam
spiritualem et intellectualem fovendam egent. § 5. Curet Episcopus
eparchialis, ut clericorum eorumque familiae, si coniugati sunt, congruae
sustentationi atque congruenti praecaventiae et securitati sociali necnon
assistentiae sanitariae ad normam iuris provideatur.
Can. 193 - §
1. Episcopus eparchialis, cuius curae christifideles alterius Ecclesiae
sui iuris commissi sunt, gravi obligatione tenetur omnia providendi, ut
hi christifideles propriae Ecclesiae ritum retineant eumque colant ac pro
viribus observent et cum auctoritate superiore eiusdem Ecclesiae relationes
foveant.
§ 2. Spiritualibus necessitatibus horum christifidelium Episcopus
eparchialis provideat, si fieri potest, per presbyteros vel parochos eiusdem
Ecclesiae sui iuris ac christifideles aut etiam per Syncellum ad curam
horum christifidelium constitutum.
§ 3. Episcopi eparchiales, qui
huiusmodi presbyteros, parochos vel Syncellos ad curam christifidelium
Ecclesiarum patriarchalium constituunt, rationes cum Patriarchis, quorum
interest, ineant et illis consentientibus propria auctoritate agant certiore
quam primum facta Sede Apostolica; si vero Patriarchae quacumque de causa
dissentiunt, res ad Sedem Apostolicam deferatur.
Can. 194 - Episcopus eparchialis
dignitates clericis sibi subditis ceteris exclusis conferre potest ad normam
tamen iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris.
Can. 195 - Vocationes
sacerdotales, diaconales, monachorum ceterorumque sodalium institutorum
vitae consecratae ac missionales quam maxime Episcopus eparchialis foveat.
Can. 196 - § 1. Veritates fidei credendas et moribus applicandas Episcopus
eparchialis christifidelibus proponere et illustrare tenetur per se ipse
frequenter praedicans; curet etiam, ut praescripta iuris de verbi Dei ministerio,
de homilia praesertim et institutione catechetica sedulo serventur ita,
ut universa doctrina christiana omnibus tradatur.
§ 2. Integritatem
et unitatem fidei Episcopus eparchialis firmiter tueatur.
Can. 197 - Episcopus
eparchialis, cum memor sit se obligatione teneri exemplum sanctitatis praebendi
in caritate, humilitate et vitae simplicitate, omni ope promovere studeat
sanctitatem christifidelium secundum suam cuiusque vocationem atque, cum
sit praecipuus mysteriorum Dei dispensator, annitatur, ut christifideles
suae curae commissi sacramentorum celebratione et praesertim Divinae Eucharistiae
participatione in gratia crescant atque paschale mysterium penitus cognoscant
et vivant ita, ut unum efficiant Corpus in unitate caritatis Christi.
Can.
198 - Divinam Liturgiam pro populo eparchiae sibi concreditae Episcopus
eparchialis frequenter celebret; diebus vero iure particulari propriae
Ecclesiae sui iuris praescriptis celebrare debet.
Can. 199 - § 1.
Episcopus eparchialis utpote totius vitae liturgicae in eparchia sibi concredita
moderator, promotor atque custos vigilet, ut illa quam maxime foveatur
atque secundum praescripta necnon legitimas consuetudines propriae Ecclesiae
sui iuris ordinetur.
§ 2. Curet Episcopus eparchialis, ut in propria
ecclesia cathedrali celebretur saltem pars laudum divinarum, etiam cottidie,
secundum legitimas consuetudines propriae Ecclesiae sui iuris; item, ut
in qualibet paroecia pro viribus diebus dominicis et festis atque praecipuis
sollemnitatibus earumque vigiliis laudes divinae celebrentur.
§ 3.
Episcopus eparchialis frequenter praesit laudibus divinis in ecclesia cathedrali
aliave ecclesia praesertim diebus festis de praecepto aliisque sollemnitatibus,
in quibus partem habet notabilis populi pars.
Can. 200 - Episcopi eparchialis
est in tota eparchia functiones sacras celebrare, quae secundum praescripta
librorum liturgicorum ab ipso omnibus insignibus pontificalibus induto
sollemniter perficiendae sunt, non vero extra fines propriae eparchiae
sine expresso vel saltem rationabiliter praesumpto Episcopi eparchialis
consensu.
Can. 201 - § 1. Universae Ecclesiae unitatem cum tueri debeat,
Episcopus eparchialis disciplinam ecclesiasticam communem promovere necnon
observantiam omnium legum ecclesiasticarum atque legitimarum consuetudinum
urgere tenetur.
§ 2. Vigilet Episcopus eparchialis, ne abusus in disciplinam
ecclesiasticam irrepant praesertim circa verbi Dei ministerium, celebrationem
sacramentorum et sacramentalium, cultum Dei et Sanctorum, exsecutionem
piarum voluntatum.
Can. 202 - Episcopi eparchiales plurium Ecclesiarum
sui iuris in eodem territorio potestatem suam exercentes curent, ut collatis
consiliis in periodicis conventibus unitatem actionis foveant et viribus
unitis communia adiuvent opera ad bonum religionis expeditius promovendum
et ad disciplinam ecclesiasticam efficacius tuendam.
Can. 203 - §
1. Varias apostolatus formas in eparchia foveat Episcopus eparchialis atque
curet, ut in tota eparchia vel in eiusdem particularibus districtibus omnia
opera apostolatus servata uniuscuiusque propria indole sub suo moderamine
coordinentur.
§ 2. Urgeat Episcopus eparchialis obligationem, qua
tenentur christifideles ad apostolatum pro sua quisque condicione et aptitudine
exercendum, atque eos adhortetur, ut varia opera apostolatus secundum necessitates
loci et temporis participent et adiuvent.
§ 3. Consociationes christifidelium,
quae finem spiritualem directe aut indirecte persequuntur, Episcopus eparchialis
promoveat eas, si id expedit, erigendo, approbando, laudando vel commendando
ad normam iuris.
Can. 204 - § 1. Episcopus eparchialis, etsi Episcopum
coadiutorem vel Episcopum auxiliarem habet, obligatione tenetur in eparchia
propria residendi.
§ 2. Praeterquam causa obligationum, quae legitime
absentiam a propria eparchia requirunt, Episcopus eparchialis ab eparchia
iusta de causa quotannis abesse potest non ultra mensem continuum aut intermissum,
dummodo cautum sit, ne ex ipsius absentia eparchia quicquam detrimenti
capiat.
§ 3. Diebus vero praecipuarum sollemnitatum iure particulari
secundum traditionem propriae Ecelesiae sui iuris statutarum Episcopus
eparchialis a propria eparchia ne absit nisi gravi de causa. § 4.
Si Episcopus eparchialis intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis
potestatem suam exercens ultra sex menses ab eparchia sibi concredita illegitime
afuit, Patriarcha rem ad Romanum Pontificem statim deferat; in ceteris
casibus hoc faciat Metropolita, vel, si ipse Metropolita illegitime afuit,
Episcopus eparchialis ordinatione episcopali senior eidem Metropolitae
subiectus.
Can. 205 - § 1. Tenetur Episcopus eparchialis obligatione
eparchiam vel ex toto vel ex parte quotannis canonice visitandi ita, ut
singulis saltem quinquenniis totam eparchiam ipse per se vel, si legitime
est impeditus, per Episcopum coadiutorem aut per Episcopum auxiliarem aut
per Protosyncellum vel Syncellum aut per alium presbyterum canonice visitet.
§ 2. Visitationi canonicae Episcopi eparchialis obnoxiae sunt personae,
instituta catholica, res et loca sacra, quae intra fines eparchiae sunt.
§ 3. Sodales institutorum religiosorum necnon societatum vitae communis
ad instar religiosorum iuris pontificii vel patriarchalis eorumque domus
Episcopus eparchialis visitare potest tantum in casibus iure expressis.
Can. 206 - § 1. Episcopus eparchialis intra fines territorii Ecclesiae
patriarchalis potestatem suam egercens tenetur singulis quinquenniis relationem
Patriarchae facere circa statum eparchiae sibi concreditae secundum modum
a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis statutum; exemplar relationis
Episcopus quam primum ad Sedem Apostolicam mittat.
§ 2. Ceteri Episcopi
eparchiales singulis quinquenniis eandem relationem Sedi Apostolicae facere
debent et, si de Episcopis alicuius Ecclesiae patriarchalis vel Ecclesiae
metropolitanae sui iuris agitur, exemplar relationis Patriarchae vel Metropolitae
quam primum mittant.
Can. 207 - Episcopus eparchialis cuiuscumque Ecclesiae
sui iuris, etiam Ecclesiae latinae, Sedem Apostolicam certiorem faciat
occasione relationis quinquennalis de statu et necessitatibus christifidelium,
qui, etsi alii Ecclesiae sui iuris ascripti, eius curae commissi sunt.
Can. 208 - § 1. Episcopus eparchialis intra fines territorii Ecclesiae
patriarchalis potestatem suam exercens intra quinquennium a sua inthronizatione
computandum visitationem ad Urbem peragat, si fieri potest una cum Patriarcha,
sanctorum Apostolorum Petri et Pauli limina veneraturus atque sancti Petri
successori in primatu super universam Ecclesiam se sistat.
§ 2. Ceteri
Episcopi eparchiales singulis quinquenniis per se vel, si legitime sunt
impediti, per alium visitationem ad Urbem peragere debent; si vero de Episcopis
alicuius Ecclesiae patriarchalis agitur, optandum est, ut visitatio saltem
aliquoties una cum Patriarcha fiat.
Can. 209 - § 1. Commemorationem
Romani Pontificis ante omnes in signum plenae communionis cum eo in Divina
Liturgia et in laudibus divinis secundum praescripta librorum liturgicorum
Episcopus eparchialis facere debet et curare, ut a ceteris clericis eparchiae
fideliter fiat.
§ 2. Episcopus eparchialis commemorandus est ab omnibus
clericis in Divina Liturgia et in laudibus divinis secundum praescripta
librorum liturgicorum.
Can. 210 - § 1. Episcopus eparchialis, qui
septuagesimum quintum annum aetatis explevit aut ob infirmam valetudinem
aliave gravi de causa officio suo implendo minus aptus evasit, rogatur,
ut renuntiationem ab officio exhibeat.
§ 2. Renuntiatio ab officio
Episcopi eparchialis exhibenda est Patriarchae, si de Episcopo eparchiali
intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis potestatem suam exercente
agitur; in ceteris casibus renuntiatio Romano Pontifici exhibenda est et
praeterea, si Episcopus ad Ecclesiam patriarchalem pertinet, Patriarchas
quam primum notificanda.
§ 3. Ad acceptationem renuntiationis Patriarcha
indiget consensu Synodi permanentis, nisi praecessit invitatio ad renuntiandum
a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis facta.
Can. 211 - § 1.
Episcopus eparchialis, cuius renuntiatio ab officio acceptata est, titulum
Episcopi emeriti eparchiae, quam rexit, obtinet atque sedem habitationis
in ipsa eparchia servare potest, nisi certis in casibus ob specialia adiuncta
a Sede Apostolica vel, si de eparchia intra fines territorii Ecclesiae
patriarchalis sita agitur, a Patriarcha de consensu Synodi Episcoporum
Ecclesiae patriarchalis aliter providetur.
§ 2. Synodus Episcoporum
Ecclesiae patriarchalis vel Consilium Hierarcharum curare debet, ut congruae
et dignae Episcopi emeriti sustentationi provideatur, attenta quidem primaria
obligatione, qua tenetur eparchia, cui inservivit.
Art. III DE EPISCOPIS COADIUTORIBUS ET DE EPISCOPIS AUXILIARIBUS
Can. 212 - § 1. Si necessitates pastorales eparchiae id suadent,
unus vel plures Episcopi auxiliares petente Episcopo eparchiali constituantur.
§ 2. Gravioribus in adiunctis, etiam indolis personalis, constitui
potest ex officio Episcopus coadiutor cum iure successionis specialibus
potestatibus praeditus.
Can. 213 - § 1. Episcopus coadiutor praeter
iura et obligationes, quae iure communi statuuntur, etiam ea habet, quae
in litteris de provisione canonica determinantur.
§ 2. Iura et obligationes
Episcopi coadiutoris a Patriarcha constituti determinat ipse Patriarcha
consulta Synodo permanenti; si vero de Episcopo coadiutore omnibus iuribus
et obligationibus Episcopi eparchialis instruendo agitur, requiritur consensus
Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis.
§ 3. Iura et obligationes
Episcopi auxiliaris ea sunt, quae iure communi statuuntur.
Can. 214 - §
1. Episcopus coadiutor et Episcopus auxiliaris, ut sui officii possessionem
canonicam capiant, debent litteras de provisione canonica Episcopo eparchiali
ostendere.
§ 2. Episcopus coadiutor debet praeterea litteras de provisione
canonica ostendere collegio consultorum eparchialium.
§ 3. Si vero
Episcopus.eparchialis plene est impeditus, sufficit, ut Episcopus coadiutor
et Episcopus auxiliaris litteras de provisione canonica ostendant collegio
consultorum eparchialium. § 4. Ostensioni litterarum de provisione
canonica adesse debet cancellarius, qui rem in acta referat.
Can. 215 -
§ 1. Episcopus coadiutor vices gerit Episcopi eparchialis absentis
vel impediti; nominari debet Protosyncellus et ei prae aliis Episcopus
eparchialis committat ea, quae ex iure mandatum speciale requirunt. §
2. Episcopus eparchialis firma § 1 nominet Episcopum auxiliarem Protosyncellum;
si tamen plures sunt, unum ex eis nominet Protosyncellum, alios vero Syncellos.
§ 3. Episcopus eparchialis in perpendendis causis maioris momenti
praesertim indolis pastoralis Episcopos auxiliares prae ceteris consulat.
§ 4. Episcopus coadiutor et Episcopus auxiliaris eo, quod in partem
sollicitudinis Episcopi eparchialis vocati sunt, ita officium suum exerceant,
ut in omnibus negotiis unanima consensione cum ipso agant.
Can. 216 - §
1. Episcopus coadiutor et Episcopus auxiliaris iusto impedimento non detenti
debent, quoties sunt ab Episcopo eparchiali requisiti, functiones obire,
quas Episcopus eparchialis ipse peragere deberet.
§ 2. Quae episcopalia
iura et functiones Episcopus coadiutor et Episcopus auxiliaris possunt
et volunt exercere, Episcopus eparchialis habitualiter aliis ne committat.
Can. 217 - Episcopus coadiutor et Episcopus auxiliaris obligatione tenentur
residendi in eparchia, a qua praeterquam ratione alicuius muneris extra
eparchiam implendi aut feriarum causa, quae ultra mensem ne protrahantur,
ne discedant nisi ad breve tempus.
Can. 218 - Ad renuntiationem ab officio
Episcopi coadiutoris vel Episcopi auxiliaris quod attinet, applicentur
cann. 210 et 211, § 2; his Episcopis tribuitur emeriti titulus officii,
quod antea expleverunt.
Art. IV DE SEDE EPARCHIALI VACANTE VEL IMPRDITA
Can. 219 - Sedes eparchialis vacat Episcopi eparchialis morte, renuntiatione,
translatione ac privatione.
Can. 220 - Circa sedes eparchiales vacantes
intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis sitas praeter cann. 225
- 232 et firmis cann. 222 et 223 haec servanda sunt: 1° Patriarcha
de sedis eparchialis vacatione quam primum certiorem faciat Sedem Apostolicam;
2° usque ad nominationem Administratoris eparchiae potestas ordinaria
Episcopi eparchialis transit ad Patriarcham, nisi aliter iure particulari
Ecclesiae patriarchalis vel a Romano Pontifice provisum est; 3° Patriarchae
est nominare Administratorem eparchiae intra mensem utilem ab accepta notitia
de sedis eparchialis vacatione computandum consultis Episcopis curiae patriarchalis,
si habentur, secus consulta Synodo permanenti; elapso inutiliter mense,
Administratoris nominatio ad Sedem Apostolicam devolvitur; 4° Administrator
eparchiae emissa coram Patriarcha professione fidei potestatem obtinet
non exercendam tamen nisi capta possessione canonica officii, quae fit
ostendendo litteras eius nominationis collegio consultorum eparchialium;
5° Patriarchae est curare, ut sedi eparchiali vacanti quam primum nec
ultra terminos iure communi statutos dignus idoneusque Episcopus eparchialis
detur.
Can. 221 - Exceptis sedibus eparchialibus vacantibus, de quibus
in can. 220, in ceteris casibus sede eparchiali vacante praeter cann. 225
- 232 et firmis cann. 222 et 223 haec servanda sunt: 1° Metropolita,
secus ille, qui ad normam can. 271, § 5 collegio consultorum eparchialium
praeest, Sedem Apostolicam et, si de eparchia Ecclesiae patriarchalis agitur,
etiam Patriarcham quam primum de sedis eparchialis vacatione certiorem
faciat; 2° regimen eparchiae, nisi a Sede Apostolica aliter provisum
est, usque ad constitutionem Administratoris eparchiae transit ad Episcopum
auxiliarem vel, si plures sunt, ad Episcopum auxiliarem ordinatione episcopali
seniorem vel, si Episcopus auxiliaris non habetur, ad collegium consultorum
eparchialium; praedicti eparchiam interim regunt potestate, quam ius commune
Protosyncello agnoscit; 3° collegium consultorum eparchialium intra
octo dies ab accepta notitia de sedis eparchialis vacatione computandos
debet Administratorem eparchiae eligere, sed ad validitatem electionis
requiritur pars absolute maior suffragiorum membrorum eiusdem collegii;
4° si intra octo dies Administrator eparchiae electus non est vel si
electus condicionibus in can. 227, § 2 ad validitatem electionis requisitis
caret, nominatio Administratoris eparchiae devolvitur ad Metropolitam vel,
si hic deest vel est impeditus, ad Sedem Apostolicam; 5° Administrator
eparchiae legitime electus vel nominatus statim potestatem obtinet neque
indiget ulla confirmatione; de sua electione vel ex parte Metropolitae
nominatione quam primum Sedem Apostolicam certiorem faciat et, si ad Ecclesiam
patriarchalem pertinet, etiam Patriarcham.
Can. 222 - Episcopus coadiutor,
dummodo officii sui possessionem canonicam iam ceperit, sede eparchiali
vacante ipso iure evadit Administrator eparchiae, donec ut Episcopus eparchialis
inthronizatus erit.
Can. 223 - In casu translationis ad aliam sedem eparchialem
Episcopus intra duos menses ab intimatione translationis computandos debet
possessionem canonicam novae eparchiae capere; interim vero in priore eparchia:
1° Administratoris eparchiae iura et obligationes habet; 2° privilegia
honorifica Episcoporum eparchialium conservat; 3° reditus prioris officii
integros percipit.
Can. 224 - § 1. Protosyncellus et Syncelli sede
eparchiali vacante statim ab officio cessant, nisi sunt: 1° Episcopi
ordinati; 2° in eparchia Patriarchae constituti; 3° in eparchia
intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis sita constituti, donec Administrator
eparchiae possessionem canonicam sui officii ceperit.
§ 2. Quae a
Protosyncello et Syncellis, qui sede eparchiali vacante statim ab officio
cessant, legitime gesta sunt, donec certam notitiam de sedis eparchialis
vacatione acceperint, vim habent.
§ 3. Episcopus auxiliaris sede eparchiali
vacante retinet potestates a iure quidem collatas et sub auctoritate Administratoris
eparchiae exercendas, quas sede eparchiali plena ut Protosyncellus vel
Syncellus habebat, nisi aliud a Sede Apostolica vel iure particulari propriae
Ecclesiae patriarchalis statuitur.
Can. 225 - § 1. Unus tantum eligitur
vel nominatur Administrator eparchiae reprobata contraria consuetudine.
§ 2. Si oeconomus eparchialis fit Administrator eparchiae, alium oeconomum
eparchialem consilium a rebus oeconomicis interim eligat.
Can. 226 - In
Administratore eparchiae constituendo nullam sibi potestatis partem nec
Patriarcha nec collegium consultorum eparchialium retinere potest nec gerendo
officio tempus determinare aliasve restrictiones praestituere.
Can. 227
- § 1. Administrator eparchiae sit integritate, pietate, sana doctrina
et prudentia praestans.
§ 2. Valide ad officium Administratoris eparchiae
eligi vel nominari tantum potest Episcopus aut presbyter, qui vinculo matrimonii
non est ligatus, tricesimum quintum aetatis annum explevit et ad eandem
sedem eparchialem vacantem non est iam electus, nominatus vel, translatus;
si hae condiciones posthabitae sunt, actus illius, qui Administrator eparchiae
electus vel nominatus est, ipso iure nulli sunt.
Can. 228 - § 1. Sede
eparchiali vacante nihil innovetur.
§ 2. Illi, qui interim eparchiae
regimen curant, vetantur quidpiam agere, quod vel eparchiae vel episcopalibus
iuribus praeiudicium afferre potest; speciatim prohibentur ipsi ac omnes
alii, ne sive per se sive per alium documenta curiae eparchialis subtrahant,
destruant vel mutent.
Can. 229 - Administrator eparchiae eadem iura et
obligationes habet ac Episcopus eparchialis, nisi aliter iure cavetur vel
ex natura rei constat.
Can. 230 - Nisi aliter est legitime provisum: 1°
Administrator eparchiae ius habet ad iustam remunerationem lege iuris particularis
statuendam vel legitima consuetudine determinatam, quae desumi debet ex
bonis eparchiae; 2° cetera emolumenta ad Episcopum eparchialem spectantia,
dum sedes eparchialis vacat, futuro Episcopo eparchiali pro necessitatibus
eparchiae reserventur servatis praescriptis iuris particularis, quae modum,
quo emolumenta erogari debent, determinant.
Can. 231 - § 1. Renuntiatio
Administratoris eparchiae exhibenda est Patriarchae, si ipse Administratorem
designavit, secus collegio consultorum eparchialium, quo in casu eam acceptari,
ut valeat, necesse non est.
§ 2. Amotio Administratoris eparchiae
intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis pertinet ad Patriarcham
de consensu Synodi permanentis; secus vero Sedi Apostolicae reservatur.
§ 3. Post mortem, renuntiationem vel amotionem Administratoris eparchiae
novus constituatur ab eadem auctoritate et eodem modo ac pro priore praescriptum
est. § 4. Administrator eparchiae cessat ab officio capta a novo Episcopo
eparchiali possessione canonica eparchiae; novus Episcopus eparchialis
rationem administrationis ab eo exigere potest.
Can. 232 - § 1. Oeconomus
eparchialis sede eparchiali vacante officium suum impleat sub auctoritate
Administratoris eparchiae; ad oeconomum eparchialem devolvitur administratio
bonorum ecclesiasticorum, quae ob sedis eparchialis vacationem administratorem
non habent, nisi Patriarcha aut collegium consultorum eparchialium aliter
providerunt.
§ 2. Ad renuntiationem vel amotionem oeconomi eparchialis
sede eparchiali vacante quod attinet, servandus est can. 231, §§
1 et 2.
§ 3. Resoluto quovis modo iure oeconomi eparchialis intra
fines territorii Ecclesiae patriarchalis novi oeconomi electio vel nominatio
pertinet ad Patriarcham consultis Episcopis curiae patriarchalis, si habentur,
secus consulta Synodo permanenti; in ceteris casibus oeconomus eligitur
a collegio consultorum eparchialium. § 4. Oeconomus eparchialis novo
Episcopo eparchiali rationem reddere debet suae administrationis, qua reddita,
nisi ab eodem in officio suo confirmatur, ab officio cessat.
Can. 233 -
§ 1. Sede eparchiali per Episcopi eparchialis captivitatem, relegationem,
exilium aut inhabilitatem ita impedita, ut ne per litteras quidem cum christifidelibus
sibi commissis communicare ipse possit, regimen eparchiae est penes Episcopum
coadiutorem, nisi aliter providit Patriarcha de consensu Synodi permanentis
in eparchiis sitis intra fines territorii Ecclesiae, cui praeest, aut Sedes
Apostolica; si vero Episcopus coadiutor deest aut impeditus est, penes
Protosyncellum, Syncellum vel alium idoneum sacerdotem ab Episcopo eparchiali
designatum, cui ipso iure competunt iura et obligationes Protosyncelli;
potest vero Episcopus eparchialis tempore opportuno plures designare, qui
sibi invicem in officio succedunt.
§ 2. Si iidem desunt aut impediti
sunt, ne eparchiae regimen assumant, collegii consultorum eparchialium
est sacerdotem eligere, qui eparchiam regat.
§ 3. Qui eparchiam intra
fines territorii Ecclesiae patriarchalis regendam suscepit, quam primum
Patriarcham certiorem faciat de sede eparchiali impedita et de assumpto
officio; in ceteris casibus certiorem faciat Sedem Apostolicam et, si ad
Ecclesiam patriarchalem pertinet, etiam Patriarcham.
Art. V DE ADMINISTRATORIBUS APOSTOLICIS
Can. 234 - § 1. Eparchiae regimen sede eparchiali sive plena sive
vacante aliquando Romanus Pontifex gravibus et specialibus de causis Administratori
apostolico committit.
§ 2. Iura, obligationes et privilegia Administratoris
apostolici desumuntur ex litteris suae nominationis.
CAPUT II DE ORGANIS EPISCOPUM EPARCHIALEM IN REGIMINE EPARCHIAE ADIUVANTIBUS
Art. I DE CONVENTU EPARCHIALI
Can. 235 - Conventus eparchialis adiutricem praestat operam Episcopo
eparchiali in eis, quae ad speciales necessitates vel utilitatem eparchiae
referuntur.
Can. 236 - Conventus eparchialis convocetur, quoties iudicio
Episcopi eparchialis et consulto consilio presbyterali adiuncta id suadent.
Can. 237 - § 1. Episcopi eparchialis est conventum eparchialem convocare,
eidem per se vel per alium praeesse, eum transferre, prorogare, suspendere
et dissolvere.
§ 2. Sede eparchiali vacante conventus eparchialis
suspenditur ipso iure, donec novus Episcopus eparchialis de re decreverit.
Can. 238 - § 1. Ad conventum eparchialem convocandi sunt eumque adire
debent: 1° Episcopus coadiutor et Episcopi auxiliares; 2° Protosyncellus,
Syncelli, Vicarius iudicialis ac oeconomus eparchialis; 3° consultores
eparchiales; 4° rector seminarii eparchialis maioris; 5° protopresbyteri;
6° unus saltem parochus ex unoquoque districtu eligendus ab omnibus,
qui ibi actu curam animarum habent, protopresbytero electioni praesidente;
item eligendus est alius presbyter, qui eodem impedito eius locum teneat;
7° membra consilii presbyteralis atque aliquot delegati consilii pastoralis,
si exstat, ab eodem consilio eligendi modo et numero iure particulari statutis;
8° aliquot diaconi ad normam iuris particularis electi; 9° Superiores
monasteriorum sui iuris atque aliquot Superiores ceterorum institutorum
vitae consecratae, quae in eparchia domum habent, eligendi modo et numero
iure particulari statutis; 10° laici electi a consilio pastorali, si
exstat, secus modo ab Episcopo eparchiali determinato ita, ut numerus laicorum
tertiam partem membrorum conventus eparchialis non superet.
§ 2. Episcopus
eparchialis, si opportunum iudicat, potest ad conventum eparchialem invitare
alios quoque non exclusis personis aliarum Ecclesiarum sui iuris, quibus
omnibus etiam ius suffragium ferendi concedere potest.
§ 3. Ad conventum
eparchialem etiam invitari possunt aliquot observatores ex Ecclesiis vel
Communitatibus ecclesialibus acatholicis.
Can. 239 - Ii, qui conventum
eparchialem adire debent, non possunt, etsi legitimo impedimento detenti
sunt, mittere procuratorem, qui eorum nomine conventui eparchiali intersit,
sed Episcopum eparchialem de impedimento certiorem faciant.
Can. 240 -
§ 1. Firmo iure cuiuslibet christifidelis quaestiones in conventu
eparchiali tractandas indicandi solius Episcopi eparchialis est argumenta
in hoc conventu tractanda statuere.
§ 2. Episcopus eparchialis tempore
opportuno unam vel plures constituat commissiones, quarum est argumenta
in conventu eparchiali tractanda apparare.
§ 3. Curet etiam Episcopus
eparchialis, ut tempore opportuno omnibus, qui convocati sunt, argumentorum
tractandorum schema tradatur. § 4. Propositae quaestiones omnes liberae
disceptationi in sessionibus conventus eparchialis subiciantur.
Can. 241
- Solus est in conventu eparchiali legislator Episcopus eparchialis ceteris
tantum suffragium consultivum habentibus; solus subscribit decisionibus
quibuscumque, quae in conventu eparchiali factae sunt; quae, si in eodem
conventu promulgantur, statim obligare incipiunt, nisi aliter expresse
cavetur.
Can. 242 - Textum legum, declarationum et decretorum, quae in
conventu eparchiali data sunt, Episcopus eparchialis communicet cum auctoritate,
quam ius particulare propriae Ecclesiae sui iuris determinavit.
Art. II DE CURIA EPARCHIALI
Can. 243 - § 1. Episcopus eparchialis penes suam sedem habere debet
curiam eparchialem, quae ipsum invat in regimine eparchiae sibi commissae.
§ 2. Ad curiam eparchialem pertinent Protosyncellus, Syncelli, Vicarius
iudicialis, oeconomus eparchialis et consilium a rebus oeconomicis, cancellarius,
iudices eparchiales, promotor iustitiae et defensor vinculi, notarii et
aliae personae, quae ad curiae eparchialis officia recte implenda ab Episcopo
eparchiali assumuntur.
§ 3. Episcopus eparchialis necessitatibus vel
utilitate eparchiae exigentibus alia quoque officia in curia eparchiali
constituere potest.
Can. 244 - § 1. Nominatio et amotio ab officio
eorum, qui officia in curia eparchiali exercent, spectat ad Episcopum eparchialem.
§ 2. Omnes, qui ad officia in curia eparchiali admittuntur, debent:
1° promissionem emittere de officio fideliter implendo secundum modum
iure aut ab Episcopo eparchiali determinatum; 2° secretum servare intra
limites et secundum modum iure aut ab Episcopo eparchiali determinatos.
1° De Protosyncello et de Syncellis
Can. 245 - In unaquaque eparchia constituendus est Protosyncellus, qui
potestate ordinaria vicaria ad normam iuris communis praeditus Episcopum
eparchialem in totius eparchiae regimine adiuvet.
Can. 246 - Quoties rectum
eparchiae regimen id requirit, constitui possunt unus aut plures Syncelli,
qui nempe ipso iure in determinata eparchiae parte aut in certo negotiorum
genere aut circa christifideles alii Ecclesiae sui iuris ascriptos certive
personarum coetus eandem habet potestatem ac ius commune Protosyncello
tribuit.
Can. 247 - § 1. Protosyncellus et Syncelli libere ab Episcopo
eparchiali nominantur et ab eo libere amoveri possunt firmo can. 215, §§
1 et 2.
§ 2. Protosyncellus et Syncellus sint sacerdotes caelibes,
nisi ius particulare propriae Ecclesiae sui iuris aliud statuit, quatenus
fieri potest ex clericis eparchiae ascriptis, annos nati non minus triginta,
in aliqua scientia sacra doctores vel licentiati vel saltem periti, sana
doctrina, probitate, prudentia ac rerum gerendarum experientia commendati.
§ 3. Protosyncelli vel Syncelli officium ne conferatur Episcopi eparchialis
consanguineis usque ad quartum gradum inclusive. § 4. Episcopus eparchialis
potest Protosyncellum et Syncellos etiam ex alia eparchia vel ex alia Ecclesia
sui iuris assumere de consensu tamen eorum Episcopi eparchialis.
Can. 248
- § 1. Nisi aliter iure communi expresse cavetur, Protosyncello in
tota eparchia, Syncellis vero intra ambitum officii sibi collati eadem
competit potestas regiminis exsecutiva ac Episcopo eparchiali eis exceptis,
quae Episcopus eparchialis sibi vel aliis reservavit aut quae ex iure requirunt
ipsius mandatum speciale, quo non obtento actus, ad quem huiusmodi mandatum
requiritur, est nullus.
§ 2. Protosyncello et Syncellis intra ambitum
eorum competentiae competunt etiam facultates habituales a Sede Apostolica
Episcopo eparchiali concessae necnon rescriptorum Sedis Apostolicae vel
Patriarchae exsecutio, nisi aliter expresse cautum est aut electa est industria
personae Episcopi eparchialis.
Can. 249 - Protosyncellus et Syncelli de
praecipuis negotiis et gerendis et gestis Episcopo eparchiali referre debent
nec umquam contra eius voluntatem et mentem agant.
Can. 250 - Protosyncelli
et Syncelli presbyteri durante munere habent privilegia et insignia primae
post episcopalem dignitatis.
Can. 251 - § 1. Protosyncellus et Syncelli
ab officio cessant elapso tempore determinato, renuntiatione ab Episcopo
eparchiali acceptata vel amotione.
§ 2. Sede eparchiali vacante cirra
Protosyncellum et Syncellos servetur can. 224.
§ 3. Suspenso officio
Episcopi eparchialis suspenditur potestas Protosyncelli et Syncellorum,
nisi Episcopi ordinati sunt.
2° De cancellario aliisque notariis et de archivo curiae eparchialis
Can. 252 - § 1. In curia eparchiali constituatur cancellarius,
qui sit presbyter vel diaconus, cuius praecipua obligatio, nisi aliud iure
particulari statuitur, est curare, ut acta curiae redigantur et expediantur
atque in archivo curiae eparchialis asserventur.
§ 2. Si necesse videtur,
cancellario dari potest adiutor, cui nomen sit vice-cancellarii. §
3. Cancellarius necnon vice-cancellarius sunt ipso iure notarii curiae
eparchialis.
Can. 253 - § 1. Praeter cancellarium constitui possunt
alii notarii, quorum subscriptio publicam fidem facit et quidem sive ad
quaelibet acta sive ad acta iudicialia dumtaxat sive ad acta certae causae
aut negotii tantum.
§ 2. Notarii debent esse integrae famae et omni
suspicione maiores; in causis, quibus fama clerici in discrimen vocari
potest, notarius debet esse sacerdos.
Can. 254 - Notariorum est: 1°
conscribere acta et documenta circa decreta, dispositiones, obligationes
vel alia, quae eorum operam requirunt; 2° scripto fideliter redigere
ea, quae geruntur, et actis de his rebus cum indicatione loci, diei, mensis
et anni subscribere; 3° acta vel documenta legitime petenti servatis
servandis exhibere et eorum exemplaria cum originali conformia declarare.
Can. 255 - Cancellarius aliique notarii libere ab officio amoveri possunt
ab Episcopo eparchiali, non autem ab Administratore eparchiae nisi de consensu
collegii consultorum eparchialium.
Can. 256 - § 1. Episcopus eparchialis
in loco tuto archivum curiae eparchialis constituat, in quo documenta,
quae ad negotia eparchiae spectant, asserventur.
§ 2. Omni diligentia
ac sollicitudine conficiatur inventarium documentorum, quae in archivo
curiae eparchialis asservantur, cum brevi eorum synopsi.
Can. 257 - §
1. Archivum curiae eparchialis clausum sit oportet eiusque clavem habeant
Episcopus eparchialis et cancellarius; nemini licet in illud ingredi sine
licentia aut solius Episcopi eparchialis aut Protosyncelli simul et cancellarii.
§ 2. Ius est eis, quorum interest, ut documentorum, quae natura sua
sunt publica quaeque ad statum suae personae pertinent, exemplar authenticum
per se vel per procuratorem recipiant.
Can. 258 - Ex archivo curias eparchialis
non licet efferre documenta nisi ad breve tempus tantum atque de licentia
aut solius Episcopi eparchialis aut Protosyncelli simul et cancellarii.
Can. 259 - § 1. Sit in curia eparchiali etiam archivum secretum aut
saltem in archivo curiae eparchialis armarium secretum omnino clausum et
obseratum, quod de loco amoveri non potest, in quo documenta secreto servanda
asserventur.
§ 2. Singulis annis destruantur acta procedurarum in
poenis irrogandis in materia morum, quarum rei vita cesserunt aut quae
a decennio terminatae sunt, retento facti brevi summario et textu sententiae
definitivae vel decreti.
Can. 260 - § 1. Archivi secreti vel armarii
secreti clavem habeat solus Episcopus eparchialis.
§ 2. Sede eparchiali
vacante archivum secretum vel armarium secretum ne aperiantur nisi in casu
verae necessitatis ab ipso Administratore eparchiae.
§ 3. Ex archivo
secreto vel armario secreto documenta ne efferantur.
Can. 261 - §
1. Curet Episcopus eparchialis, ut etiam acta et documenta archivorum ecclesiarum
cathedralium, paroecialium aliarumque intra fines territorii eparchiae
exstantium diligenter asserventur atque actorum et documentorum inventarii
duo exemplaria conficiantur, quorum alterum in proprio archivo, alterum
in archivo curiae eparchialis asserventur.
§ 2. Ut acta et documenta
ad haec archiva pertinentia inspiciantur aut efferantur, serventur normae
ab Episcopo eparchiali statutae.
3° De oeconomo eparchiali et de consilio a rebus oeconomicis
Can. 262 - § 1. Episcopus eparchialis consultis collegio consultorum
eparchialium atque consilio a rebus oeconomicis nominet oeconomum eparchialem,
qui sit christifidelis in re oeconomica peritus et probitate praestans.
§ 2. Oeconomus eparchialis nominatur ad tempus iure particulari determinatum;
munere durante ne amoveatur nisi gravi de causa ab Episcopo eparchiali
aestimanda consultis collegio consultorum eparchialium atque consilio a
rebus oeconomicis.
§ 3. Oeconomi eparchialis est sub Episcopi eparchialis
potestate, qui eius iura ac relationes ad consilium a rebus oeconomicis
pressius determinet, bona temporalia eparchiae administrare, administrationi
bonorum ecclesiasticorum in tota eparchia vigilare, eorum conservationi,
tutelae et incremento providere, administratorum localium neglegentiam
supplere et bona ecclesiastica, quae administratore iure designato carent,
per se administrare. § 4. Oeconomus eparchialis rationem administrationis
Episcopo eparchiali quotannis et, quoties ab ipso Episcopo petitur, reddere
debet; Episcopus eparchialis vero per consilium a rebus oeconomicis rationes
ab oeconomo eparchiali exhibitas examinet. § 5. Circa obligationes
oeconomi eparchialis sede eparchiali vacante servandus est can. 232.
Can.
263 - § 1. Episcopus eparchialis consilium a rebus oeconomicis erigat,
quod constet ex praeside, qui est ipse Episcopus eparchialis, et aliquot
personis idoneis etiam iuris civilis, si fieri potest, peritis ab Episcopo
eparchiali consulto collegio consultorum eparchialium nominandis, nisi
iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris iam alio aequivalenti modo
provisum est, firmo semper, ut ab aliis electi vel nominati indigeant confirmatione
Episcopi eparchialis.
§ 2. Oeconomus eparchialis ipso iure est membrum
consilii a rebus oeconomicis.
§ 3. A consilio a rebus oeconomicis
excluduntur ii, qui cum Episcopo eparchiali usque ad quartum gradum inclusive
consanguinitatis vel affinitatis coniuncti sunt. § 4. Episcopus eparchialis
in actibus maioris momenti rem oeconomicam respicientibus consilium a rebus
oeconomicis audire ne praetermittat; huius autem membra tantum suffragium
consultivum habent, nisi iure communi in casibus specialiter expressis
vel ex documento fundationis eorum consensus exigitur. § 5. Praeter
alia munera ipsi iure communi commissa consilii a rebus oeconomicis est
quotannis rationem apparare quaestuum et erogationum, quae pro toto eparchiae
regimine anno venturo praevidentur, necnon anno exeunte rationem accepti
et expensi approbare.
Art. III DE CONSILIO PRESBYTERALI ET DE COLLEGIO CONSULTORUM EPARCHIALIUM
Can. 264 - In eparchia constitui debet concilium presbyterale, scilicet
coetus sacerdotum presbyterium repraesentans, qui Episcopum eparchialem
suo consilio ad normam iuris adiuvet in eis, quae ad necessitates operis
pastoralis et bonum eparchiae spectant.
Can. 265 - Consilium presbyterale
habeat propria statuta ab Episcopo eparchiali approbata firmis normis iuris
communis et iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris.
Can. 266 -
Circa constitutionem consilii presbyteralis haec serventur: 1° congrua
pars membrorum ad normam iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris
eligatur a sacerdotibus ipsis; 2° aliquot sacerdotes ad normam statutorum
esse debent membra nata, qui scilicet ratione officii sibi demandati ad
consilium pertinent; 3° Episcopo eparchiali integrum est aliquot membra
libere nominare.
Can. 267 - § 1. In eligendis membris consilii presbyteralis
vocem activam et passivam habent: 1° omnes presbyteri eparchiae ascripti;
2° ceteri sacerdotes, qui in eparchia domicilium vel quasi-domicilium
habent et simul in eiusdem eparchiae bonum aliquod munus exercent. §
2. Quatenus in statutis providetur, vox activa et passiva conferri potest
etiam aliis sacerdotibus, qui domicilium vel quasi-domicilium in eparchia
habent.
Can. 268 - Modus eligendi membra consilii presbyteralis a statutis
determinandus est ita, ut, quatenus fieri potest, sacerdotes presbyterii
repraesententur ratione habita praesertim diversorum ministeriorum variorumque
eparchiae districtuum.
Can. 269 - § 1. Episcopi eparchialis est consilium
presbyterale convocare, eidem praeesse atque quaestiones in eodem tractandas
determinare aut a membris propositas accipere.
§ 2. Episcopus eparchialis
consilium presbyterale audiat in negotiis maioris momenti et in casibus
iure communi expressis consulere debet; eius autem consensu eget solummodo
in casibus iure commnni expresse determinatis firmo iure Patriarchae circa
negotia eparchiae, quam ipse regit, consilium presbyterale etiam in his
casibus nonnisi consulendi.
§ 3. Consilium presbyterale numquam agere
potest sine Episcopo eparchiali, ad quem solum etiam cura spectat ea divulgandi,
quae in ipso consilio gesta sunt.
Can. 270 - § 1. Membra consilii
presbyteralis designentur ad tempus in statutis determinandum ita tamen,
ut integrum consilium vel aliqua eius pars intra quinquennium renovetur.
§ 2. Sede eparchiali vacante consilium presbyterale cessat eiusque
munera implentur a collegio consultorum eparchialium; intra annum a capta
possessione canonica eparchiae computandum Episcopus eparchialis debet
novum consilium presbyterale constituere.
§ 3. Si consilium presbyterale
munus sibi in bonum eparchiae commissum non implet aut eodem graviter abutitur,
Episcopus eparchialis consulto Metropolita aut, si de ipsa sede metropolitana
agitur, consulto Episcopo eparchiali ordinatione episcopali seniore eidem
Metropolitae subiecto illud dissolvere potest, sed intra annum novum consilium
presbyterale constituere debet.
Can. 271 - § 1. Episcopus eparchialis
constituere debet collegium consultorum eparchialium, cui competunt munera
iure determinata.
§ 2. Collegium consultorum eparchialium ad quinquennium
constituitur, quo tamen elapso munera sua propria exercere pergit, donec
novum collegium constitutum erit.
§ 3. Membra collegii consultorum
eparchialium debent esse numero non minus quam sex nec plus quam duodecim;
si quacumque de causa intra determinatum quinquennium numerus minimus membrorum
collegii iam non habetur, Episcopus eparchialis quam primum collegium nominatione
novi membri integret, secus collegium valide agere non potest. § 4.
Membra collegii consultorum eparchialium libere nominantur ab Episcopo
eparchiali ex eis, qui tempore nominationis sunt membra consilii presbyteralis.
§ 5. Collegio consultorum eparchialium praeest Episcopus eparchialis;
sede eparchiali vacante vel impedita is, qui interim Episcopi eparchialis
locum tenet aut, si constitutus non est, sacerdos in eodem collegio sacra
ordinatione senior. § 6. Quoties ius statuit Episcopum eparchialem
indigere consensu collegii consultorum eparchialium, Patriarcha in negotiis
eparchiae, quam ipse regit, sufficit, ut hoc collegium consulat.
Art. IV DE CONSILIO PASTORALI
Can. 272 - In eparchia, si adiuncta pastoralia id suadent, constituatur
consilium pastorale, cuius est sub anctoritate Episcopi eparchialis ea,
quae ad opera pastoralia in eparchia spectant, investigare, perpendere
atque de eis conclusiones practicas proponere.
Can. 273 - § 1. Consilium
pastorale, quod coetus consultivus tantum est, constat ex clericis, ex
religiosis vel sodalibus societatum vitae communis ad instar religiosorum
et praesertim ex laicis designatis modo ab Episcopo eparchiali determinato.
§ 2. Consilium pastorale ita constituatur, ut, quatenus fieri potest,
christifideles eparchiae ratione habita diversorum generum personarum,
consociationum et aliorum inceptorum repraesententur.
§ 3. Una cum
his christifidelibus Episcopus eparchialis potest alios quoque, etiam alterius
Ecclesiae sui iuris, pro opportunitate ad consilium pastorale invitare.
§ 4. Ad consilium pastorale ne designentur nisi christifideles certa
fide, bonis moribus et prudentia praestantes.
Can. 274 - § 1. Consilium
pastorale constituitur ad tempus secundum praescripta statutorum, quae
ab Episcopo eparchiali dantur.
§ 2. Sede eparchiali vacante consilium
pastorale cessat.
Can. 275 - Ad solum Episcopum eparchialem pertinet consilium
pastorale secundum necessitates apostolatus convocare, eidem praeesse et
ea, quae in eodem tractata sunt, publicare.
Art. V DE PROTOPRESBYTERIS
Can. 276 - § 1. Protopresbyter est presbyter, qui districtui ex
pluribus paroeciis constanti praeficitur, ut ibidem nomine Episcopi eparchialis
munera iure determinata expleat.
§ 2. Huiusmodi districtus erigere,
immutare et supprimere secundum necessitates actionis pastoralis pertinet
ad Episcopum eparchialem consulto consilio presbyterali.
Can. 277 - §
1. Ad protopresbyteri officium, quod salvo iure particulari propriae Ecclesiae
sui iuris cum officio parochi certae paroeciae stabiliter coniungi non
debet, Episcopus eparchialis nominet auditis, si opportunum ducit, parochis
et vicariis paroecialibus districtus, de quo agitur, presbyterum doctrina
et apostolica alacritate praestantem praesertim inter parochos. §
2. Protopresbyter nominatur ad tempus iure particulari determinatum. §
3. Episcopus eparchialis protopresbyterum iusta de causa ab officio amovere
potest.
Can. 278 - § 1. Protopresbytero praeter potestates et facultates
a iure particulari ei collatas ius et obligatio est: 1° actionem pastoralem
communem promovendi et coordinandi; 2° prospiciendi, ut clerici vitam
ducant proprio statui congruam atque suis obligationibus diligenter satisfaciant;
3° providendi, ut Divina Liturgia et laudes divinae secundum praescripta
librorum liturgicorum celebrentur, ut decor et nitor ecclesiarum sacraeque
supellectilis praesertim in celebratione Divinae Liturgiae et custodia
Divinae Eucharistiae accurate serventur, ut recte conscribantur et asserventur
libri paroeciales, ut bona ecclesiastica sedulo administrentur, denique,
ut domus paroecialis debita diligentia curetur.
§ 2. In districtu
sibi concredito protopresbyter: 1° operam det, ut clerici frequentent
collationes, quas Hierarcha loci opportunas iudicat ad scientias sacras
et res pastorales promovendas; 2° curet, ut clericis subsidia spiritualia
praesto sint, itemque maxime sollicitus sit de eis, qui in difficilioribus
versantur circumstantiis aut problematibus anguntur.
§ 3. Curet protopresbyter,
ne parochi, quos graviter aegrotantes novit, eorumque familia, si coniugati
sunt, spiritualibus et materialibus auxiliis careant atque ut eorum, qui
decesserunt, funera digne celebrentur; provideat quoque, ne occasione aegrotationis
vel mortis depereant aut asportentur libri, documenta, sacra supellex aliaque,
quae ad Ecclesiam pertinent. § 4. Protopresbyter obligatione tenetur
secundum determinationem ab Episcopo eparchiali factam paroecias visitandi.
CAPUT III DE PAROECIIS, DE PAROCHIS ET DE VICARIIS PAROECIALIBUS
Can. 279 - Paroecia est certa communitas christifidelium in eparchia
stabiliter constituta, cuius cura pastoralis committitur parocho.
Can.
280 - § 1. Paroecia regulariter sit territorialis, quae scilicet omnes
complectatur christifideles certi territorii; si vero de iudicio Episcopi
eparchialis consulto consilio presbyterali id expedit, erigantur paroeciae
personales ratione nationis, linguae, ascriptionis christifidelium alii
Ecclesiae sui iuris immo vel alia definita ratione determinatae. §
2. Paroecias erigere, immutare et supprimere est Episcopi eparchialis consulto
consilio presbyterali.
§ 3. Paroecia legitime erecta ipso iure persona
iuridica est.
Can. 281 - § 1. Parochus est presbyter, cui ut praecipuo
cooperatori Episcopi eparchialis tamquam pastori proprio cura animarum
committitur in determinata paroecia sub auctoritate eiusdem Episcopi eparchialis.
§ 2. Persona iuridica valide parochus esse non potest.
Can. 282 -
§ 1. Episcopus eparchialis, non vero Administrator eparchiae, potest
consulto consilio presbyterali ac de consensu Superioris maioris instituti
religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum paroeciam
erigere in ecclesia eiusdem instituti vel societatis firmo can. 480. §
2. Haec erectio fieri debet mediante conventione scripto data inter Episcopum
eparchialem et Superiorem maiorem instituti religiosi vel societatis vitae
communis ad instar religiosorum, qua accurate statuantur, quae ad ministerium
paroeciale implendum, ad personas paroeciae addicendas, ad res oeconomicas
spectent, ac quaenam sint iura et obligationes sodalium eiusdem instituti
vel societatis in illa ecclesia et quaenam parochi.
Can. 283 - Episcopus
eparchialis certos coetus personarum, aedificia et loca, quae in paroeciae
territorio sunt et iure non exempta, a parochi cura ex toto aut ex parte
ne subducat nisi gravi de causa.
Can. 284 - § 1. Ius nominandi parochos
competit soli Episcopo eparchiali, qui eos libere nominat.
§ 2. Ad
paroeciam vero sodali instituti religiosi vel societatis vitae communis
ad instar religiosorum concredendam Superior maior presbyterum idoneum
sui instituti vel societatis Episcopo eparchiali ad nominationem proponit
salvis conventionibus initis cum Episcopo eparchiali vel alia auctoritate
a iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris determinata.
§ 3.
Parochus in suo officio stabilis est, quare ad tempus determinatum ne nominetur
nisi: 1° agitur de sodali instituti religiosi vel societatis vitae
communis ad instar religiosorum; 2° candidatus ad hoc scripto consensit;
3° agitur de casu speciali, quo in casu requiritur consensus collegii
consultorum eparchialium; 4° ius particulare propriae Ecclesiae sui
iuris id permittit.
Can. 285 - § 1. Ut presbyter parochus nominari
possit, oportet sit bonis moribus, sana doctrina, animarum zelo, prudentia
ceterisque virtutilius et dotibus praeditus, quae ad ministerium paroeciale
cum laude implendum iure requiruntur.
§ 2. Si presbyter matrimonio
est iunctus, boni mores et in uxore et in filiis suis secum degentibus
requiruntur.
§ 3. Paroeciam vacantem Episcopus eparchialis conferat
illi, quem omnibus perpensis adiunctis aestimat idoneum omni personarum
acceptione remota; ut iudicium de idoneitate ferat, audiat protopresbyterum
aptasque investigationes peragat auditis, si opportunum ducit, etiam aliis
christifidelibus praesertim clericis.
Can. 286 - Sede eparchiali vacante
aut impedita ad Administratorem eparchiae aliumve, qui eparchiam interim
regit, pertinet: 1° parochum nominare presbyterum a Superiore maiore
ad normam can. 284, § 2 propositum; 2° parochum ex aliis presbyteris
nominare, si sedes eparchialis unum saltem annum vacavit aut impedita est.
Can. 287 - § 1. Parochus unius paroeciae tantum curam paroecialem
habeat; ob penuriam tamen presbyterorum aut alia adiuncta plurium vicinarum
paroeciarum cura eidem parocho concredi potest.
§ 2. In eadem paroecia
unus tantum habeatur parochus; si vero ius particulare propriae Ecclesiae
sui iuris permittit, ut paroecia pluribus presbyteris committatur, idem
ius particulare accurate determinet, quaenam sint iura et obligationes
moderatoris, qui actionem communem dirigat atque de eadem Episcopo eparchiali
respondeat, et quaenam ceterorum presbyterorum.
Can. 288 - Parochus a provisione
canonica obtinet curam animarum, quam tamen eidem exercere non licet nisi
capta ad normam iuris particularis possessione canonica paroeciae.
Can.
289 - § 1. In exsequendo munere docendi parochus obligatione tenetur
verbum Dei praedicandi omnibus christifidelibus, ut hi in fide, spe et
caritate radicati in Christo crescant et communitas christiana illud testimonium
caritatis reddat, quod Dominus commendavit; itemque institutione catechetica
christifideles ad plenam mysterii salutis cognitionem ducendi unicuique
aetati accommodatam; ad hanc institutionem tradendam non solum sodalium
institutorum religiosorum vel societatum vitae communis ad instar religiosorum
auxilium quaerat, sed etiam laicorum cooperationem.
§ 2. In perficiendo
munere sanctificandi curet parochus, ut celebratio Divinae Liturgiae centrum
sit et culmen totius vitae communitatis christianae; itemque allaboret,
ut christifideles spirituali pabulo pascantur per devotam et frequentem
sacramentorum susceptionem atque per consciam et actuosam in laudibus divinis
participationem; meminerit etiam parochus quam maxime sacramentum paenitentiae
ad vitam christianam fovendam conferre; quare facilem se praebeat ad hoc
sacramentum ministrandum vocatis ad hoc, si opus est, aliis etiam sacerdotibus,
qui varias linguas callent.
§ 3. In adimplendo munere regendi imprimis
curet parochus, ut proprium gregem cognoscat; cum autem omnium ovium sit
minister, vitae christianae incrementum foveat tum in singulis christifidelibus
tum in consociationibus praesertim apostolatui addictis tum in tota communitate
paroeciali; domos igitur et scholas visitet, prout munus pastorale id exigit;
adulescentibus et iuvenibus studiose prospiciat; pauperes et infirmos paterna
caritate prosequatur; specialem denique curam de opificibus habeat atque
allaboret, ut christifideles operibus apostolatus auxilium praestent.
Can.
290 - § 1. In omnibus negotiis iuridicis paroeciae parochus eiusdem
personam gerit.
§ 2. Functiones sacrae maioris momenti, ut sunt celebratio
sacramentorum initiationis christianae, benedictio matrimoniorum firmo
can. 302, § 2, exsequiae ecclesiasticae ad parochum spectant ita,
ut vicariis paroecialibus eas perficere non liceat nisi de licentia saltem
praesumpta ipsius parochi.
Can. 291 - Oblationes omnes eis exceptis, de
quibus in cann. 715 - 717, quae occasione perfuncti muneris pastoralis
a parocho ceterisque clericis paroeciae addictis recipiuntur, ad massam
paroecialem deferri debent, nisi de contraria offerentis voluntate constat
circa oblationes plene voluntarias; Episcopo eparchiali consulto consilio
presbyterali competit statuere praescripta, quibus destinationi harum oblationum
necnon iustae remunerationi parochi ceterorumque paroeciae clericorum ad
normam can. 390 provideatur.
Can. 292 - § 1. Parochus obligatione
tenetur residendi in domo paroeciali prope ecclesiam paroecialem; potest
tamen Hierarcha loci iusta de causa permittere, ut alibi commoretur, dummodo
ministerium paroeciale nihil inde detrimenti capiat. §. 2. Nisi gravis
obstat ratio, parocho feriarum gratia licet quotannis a paroecia abesse
non ultra mensem continuum aut intermissum; quod in tempus feriarum dies
non computantur, quibus semel in anno parochus recessui spirituali vacat;
parochus autem, si ultra hebdomadam a paroecia abesse vult, tenetur de
hoc proprium Hierarcham loci certiorem facere.
§ 3. Episcopi eparchialis
est normas statuere, quibus prospiciatur, ut parochi absentia durante curae
paroeciae provideatur per sacerdotem debitis potestatibus et facultatibus
praeditum.
Can. 293 - Memor sit parochus se debere sua cottidiana conversatione
et sollicitudine baptizatis et non baptizatis, catholicis et acatholicis,
exemplum ministerii vere sacerdotalis et pastoralis exhibere omnibusque
testimonium veritatis et vitae reddere et ut bonus pastor illos quoque
quaerere, qui baptizati quidem in Ecclesia catholica a susceptione sacramentorum
se abstinent vel immo a fide defecerunt.
Can. 294 - Divinam Liturgiam pro
populo paroeciae sibi concreditae parochus frequenter celebret, diebus
vero iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris praescriptis celebrare
tenetur.
Can. 295 - In paroecia habeantur ad normam iuris particularis
propriae Ecclesiae sui iuris opportuna consilia ad res pastorales et oeconomicas
tractandas.
Can. 296 - § 1. In paroecia habeantur libri paroeciales,
liber scilicet baptizatorum, matrimoniorum, defunctorum aliique secundum
normas iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris aut, si hae desunt,
ab ipso Episcopo eparchiali statutas; prospiciat parochus, ut libri paroeciales
servatis eisdem normis recte conscribantur atque asserventur.
§ 2.
In libro baptizatorum adnotentur quoque ascriptio baptizati determinatae
Ecclesiae sui iuris ad normam can. 37, ministratio chrismationis sancti
myri necnon, quae ad christifidelium pertinent statum canonicum ratione
matrimonii salvo quidem can. 840, § 3, ratione adoptionis itemque
ratione ordinis sacri vel professionis perpetuae in instituto religioso;
hae adnotationes in testimonium baptismi semper referantur.
§ 3. Testimonia,
quae de statu canonico christifidelium dantur, et omnia documenta, quae
momentum habere possunt iuridicum ab ipso parocho eiusve delegato subscribantur
et sigillo paroeciali muniantur. § 4. In paroecia habeatur archivum,
in quo libri paroeciales asserventur una cum Hierarcharum epistulis aliisque
documentis necessitatis vel utilitatis causa servandis; quae omnia ab Episcopo
eparchiali eiusve delegato visitationis canonicae vel alio tempore opportuno
inspicienda parochus caveat, ne ad extraneorum manus perveniant. §
5. Libri paroeciales antiquiores quoque asserventur ad normam iuris particularis.
Can. 297 - § 1. Parochus ab officio cessat renuntiatione ab Episcopo
eparchiali acceptata, elapso tempore determinato, amotione vel translatione.
§ 2. Parochus expleto septoagesimo quinto aetatis anno rogatur, ut
renuntiationem ab officio exhibeat Episcopo eparchiali, qui omnibus personae
et loci inspectis adiunctis de eadem acceptanda aut differenda decernat;
renuntiantis congruae sustentationi et habitationi ab Episcopo eparchiali
providendum est attentis normis iuris particularis propriae Ecclesiae sui
iuris.
Can. 298 - Si vacat paroecia aut parochus quacumque de causa a munere
pastorali in paroecia exercendo impeditur, Episcopus eparchialis quam primum
aliquem sacerdotem nominet administratorem paroeciae.
Can. 299 - §
1. Administrator paroeciae eadem iura et obligationes habet ac parochus,
nisi ab Episcopo eparchiali aliud statuitur.
§ 2. Administratori paroeciae
nihil agere licet, quod praeiudicium afferre potest iuribus parochi aut
damno esse potest bonis paroecialibus.
§ 3. Administrator paroeciae
expleto munere parocho rationem reddat.
Can. 300 - § 1. Paroecia vacante
itemque parocho a munere pastorali exercendo penitus impedito ante administratoris
paroeciae nominationem curam paroeciae interim assumat vicarius paroecialis
et quidem, si plures sunt, eorum ordinatione presbyterali senior aut, si
vicarii desunt, parochus vicinior; Episcopus eparchialis autem tempestive
determinet, quaenam cuique paroecia vicinior habenda sit.
§ 2. Qui
paroeciae regimen interim assumpsit, Episcopum eparchialem de re statim
certiorem faciat.
Can. 301 - § 1. Si ad curam pastoralem paroeciae
debite implendam necesse aut opportunum est, parocho adiungi possunt unus
vel plures vicarii paroeciales, qui debent esse presbyteri.
§ 2. Vicarius
paroecialis constitui potest sive pro tota paroecia sive pro determinata
paroeciae parte.
§ 3. Vicarium paroecialem libere nominat Episcopus
eparchialis audito, nisi aliter prudenter iudicat, parocho et, si de sodali
instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum
agitur, servato can. 284,
§ 2.
Can. 302 - § 1. Vicarii paroecialis
iura et obligationes ex iure communi et particulari necnon ex litteris
Episcopi eparchialis desumantur et sub auctoritate parochi exercenda sunt
sed, nisi aliter expresse cavetur et excepta obligatione, de qua in can.
294, vicarius paroecialis debet ratione officii parochum adiuvare in toto
ministerio paroeciali et, si res fert, parochi vicem supplere.
§ 2.
Ratione autem officii vicarius paroecialis facultate matrimonia benedicendi
praeditus non est; hanc tamen facultatem, etiam generalem, ei conferre
potest praeter Hierarcham loci etiam parochus intra fines paroeciae; quam
facultatem, si ipsi collata est, vicarius paroecialis aliis quoque sacerdotibus
singulis in casibus conferre potest.
§ 3. Vicarius paroecialis tamquam
parochi cooperator praestantem et actuosam operam cottidie impendat in
munere pastorali; inter parochum et vicarium paroecialem fraterna habeatur
conversatio, mutua caritas et reverentia semper vigeat iidemque consiliis,
auxilio et exemplo se invicem adiuvent curae paroeciali concordi voluntate
communique studio providentes. § 4. Vicarius paroecialis obligatione
tenetur in paroecia residendi secundum praescripta Episcopi eparchialis
vel legitimas consuetudines; circa tempus feriarum vero vicarius paroecialis
idem ius habet ac parochus.
Can. 303 - Vicarius paroecialis potest ab Episcopo
eparchiali amoveri iusta de causa; si vero vicarius paroecialis est sodalis
instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum,
servetur can. 1391,
§ 2.
CAPUT IV DE RECTORIBUS ECCLESIARUM
Can. 304 - Rector ecclesiae est presbyter, cui cura demandatur alicuius
ecclesiae, quae nec paroecialis est nec adnexa domui instituti vitae consecratae.
Can. 305 - § 1. Rector ecclesiae nominatur ab Episcopo eparchiali
salvo iure Superioris maioris instituti religiosi vel societatis vitae
communis ad instar religiosorum presbyterum idoneum sui instituti vel societatis
ad nominationem proponendi.
§ 2. Etsi ecclesia pertinet ad aliquod
institutum vitae consecratae clericale iuris pontificii vel patriarchalis,
Episcopo eparchiali competit rectorem ecclesiae a Superiore propositum
nominare.
§ 3. Si ecclesia coniuncta est cum seminario aliove collegio,
quod a presbyteris regitur, rector seminarii vel collegii est simul rector
ecclesiae, nisi aliud Episcopus eparchialis statuit.
Can. 306 - §
1. In ecclesia sibi commissa rectori ecclesiae functiones paroeciales peragere
non licet nisi consentiente aut, si res fert, delegante parocho et firmo
can. 336,
§ 2.
§ 2. Rector ecclesiae potest ibidem Divinam Liturgiam
et laudes divinas celebrare salvis legitimis fundationis statutis atque,
dummodo haec de iudicio Hierarchae loci nullo modo ministerio paroeciali
praeiudicium afferant.
Can. 307 - Hierarcha loci, si id opportunum censet,
potest rectori ecclesiae praecipere, ut determinatas in ecclesia sibi commissa
celebret functiones sacras, etiam paroeciales, necnon ut ecclesia pateat
certis christifidelium coetibus.
Can. 308 - Sine rectoris ecclesiae vel
auctoritatis superioris licentia saltem praesumpta nemini licet in ecclesia
Divinam Liturgiam vel laudes divinas celebrare, sacramenta ministrare aliasve
functiones sacras peragere; haec vero licentia dari vel denegari debet
ad normam iuris.
Can. 309 - Rector ecclesiae sub auctoritate Hierarchae
loci servatisque legitimis statutis et iuribus quaesitis debet curare,
ut Divina Liturgia, sacramenta et laudes divinae secundum praescripta librorum
liturgicorum et iuris in ecclesia celebrentur, onera fideliter impleantur,
bona ecclesiastica diligenter administrentur, sacrae supellectilis atque
aedium sacrarum conservationi et decori provideatur nec quidpiam fiat,
quod sanctitati loci ac reverentiae domui Dei debitae quoquo modo non congruat.
Can. 310 - Rectorem ecclesiae Episcopus eparchialis amovere potest iusta
de causa; si vero rector ecclesiae est sodalis instituti religiosi vel
societatis vitae communis ad instar religiosorum, servetur can. 1391, §
2.
TITULUS VIII DE EXARCHIIS ET DE EXARCHIS
Can. 311 - § 1. Exarchia est populi Dei portio, quae ob specialia
adiuncta ut eparchia non est erecta quaeque territorialiter vel alia ratione
circumscripta Exarcho pascenda concreditur.
§ 2. In erectione, immutatione
et suppressione exarchiae, quae intra fines territorii Ecclesiae patriarchalia
sita est, servandus est can. 85, § 3; erectio, immutatio et suppressio
ceterarum exarchiarum soli Sedi Apostolicae competit.
Can. 312 - Exarchus
exarchiam regit aut nomine illius, a quo nominatus est, aut nomine proprio;
de qua re in erectione vel immutatione exarchiae constare debet.
Can. 313
- Quae in iure de eparchiis vel de Episcopis eparchialibus dicuntur, valent
etiam de exarchiis vel de Exarchis, nisi aliter iure expresse cavetur vel
ex natura rei constat.
Can. 314 - § 1. Intra fines territorii Ecclesiae
patriarchalis Exarchus nominatur a Patriarcha de consensu Synodi permanentis
et firmis cann. 181 - 188, si de Exarcho agitur, qui Episcopus ordinandus
est; in ceteris casibus nominatio Exarchi competit soli Sedi Apostolicae.
§ 2. Exarchus a Patriarcha nominatus ab officio amoveri non potest
nisi de concensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis.
§ 3.
Exarchus possessionem canonicam exarchiae sibi concreditae capit decretum
nominationis ostendens ei, qui interim exarchiam regit.
Can. 315 - §
1. Exarchus extra fines territorii Ecclesiae patriarchalis constitutus
a Patriarcha presbyteros idoneos expetere potest, qui curam pastoralem
christifidelium in exarchia suscipiant; Patriarcha autem, quatenus fieri
potest, petitioni Exarchi satisfaciat.
§ 2. Presbyteri a Patriarcha
ad tempus determinatum aut indeterminatum in exarchiam missi exarchiae
addicti habentur et in omnibus subsunt potestati Exarchi.
Can. 316 - A
decretis Exarchi, qui nomine Romani Pontificis vel Patriarchae exarchiam
regit, recursus fit respective ad Sedem Apoatolicam vel Patriarcham; a
decretis Exarchi, qui nomine proprio exarchiam regit, recursus fit ad ordinariam
normam iuris.
Can. 317 - Exarchus obligatione tenetur sanctorum Apostolorum
Petri et Pauli limina visitandi ad normam can. 208 exceptis Exarchis, qui
nomine Patriarchae exarchiam sibi concreditam regunt.
Can. 318 - §
1. Exarchus a Patriarcha nominatus debet quinto quoque anno relationem
scripto datam ad Patriarcham de statu spirituali et temporali exarchiae
mittere.
§ 2. Exarchus a Romano Pontifice nominatus eandem relationem
Sedi Apostolicae singulis quinquenniis debet facere et, si ad Ecclesiam
patriarchalem pertinet, etiam Patriarchae exemplar relationis quam primum
mittere.
Can. 319 - § 1. Legibus de conventu eparchiali, de curia
eparchiali, de consilio presbyterali, de collegio consultorum eparchialium
et de consilio pastorali Exarchus tenetur locorum et personarum rationi
iudicio anctoritatis, quae exarchiam erexit vel immutavit, aeque accommodatis.
§ 2. Si collegium consultorum ad normam can. 271, § 3 constitui
non potest, Exarchus constituat coetum ex prudentioribus presbyteris non
minus quam tribus, quatenus fieri potest inter membra consilii presbyteralis,
si hoc exstat, selectis, cuius consensum vel consilium exquirere debet,
quoties ius statuit Episcopum eparchialem ad agendum indigere consensu
vel consilio collegii consultorum eparchialium.
Can. 320 - § 1. Exarchiae
vacantis vel impeditae regimen transit ad Protosyncellum aut, si deest,
ad parochum ordinatione presbyterali seniorem.
§ 2. Ille, ad quem
exarchiae regimen interim devenit, quam primum debet certiorem facere auctoritatem,
cuius est Exarchum nominare, ut provideat; interim vero uti potest omnibus
potestatibus et facultatibus sive ordinariis sive delegatis, quas Exarchus
habuit, nisi eidem commissae sunt industria personae Exarchi.
Can. 321
- § 1. Exarchus, qui Episcopus ordinatus non est, habet durante munere
privilegia et insignia primae post episcopalem dignitatis.
§ 2. In
his privilegiis et insignibus retinendis vel minus expleto munere servetur
ius particulare.
TITULUS IX DE CONVENTIBUS HIERARCHARUM PLURIUM ECCLESIARUM SUI IURIS
Can. 322 - § 1. Ubi id de iudicio Sedis Apostolicae opportunum
videtur, Patriarchae, Metropolitae Ecclesiarum metropolitanarum sui iuris,
Episcopi eparchiales et, si statuta ita ferunt, etiam ceteri Hierarchae
loci plurium Ecclesiarum sui iuris, etiam Ecclesiae latinae, in eadem natione
vel regione potestatem suam exercentes ad periodicos conventus statis temporibus
convocandi sunt a Patriarcha aliave auctoritate a Sede Apostolica designata,
ut communicatis prudentiae et experientiae luminibus et collatis consiliis
sancta fiat ad commune Ecclesiarum bonum virium conspiratio, qua unitas
actionis foveatur, communia opera inventur, bonum religionis expeditius
promoveatur atque disciplina ecclesiastica efficacius servetur. §
2. Decisiones huius conventus vim iuridice obligandi non habent, nisi de
eis agitur, quae nulli possunt esse praeiudicio ritui uniuscuiusque Ecclesiae
sui iuris vel potestati Patriarcharum, Synodorum, Metropolitarum atque
Consiliorum Hierarcharum atque simul saltem per duas ex tribus partibus
suffragiorum membrorum suffragium deliberativum habentium latae necnon
a Sede Apostolica approbatae sunt.
§ 3. Decisio, etsi unanimo suffragio
facta, quae quomodocumque competentiam huius conventus excedit, omni vi
caret, donec ab ipso Romano Pontifice approbata erit. § 4. Unusquisque
conventus Hierarcharum plurium Ecclesiarum sui iuris sua conficiat statuta,
in quibus foveatur, quatenus fieri potest, etiam participatio Hierarcharum
Ecclesiarum, quae nondum sunt in plena communione cum Ecclesia catholica;
statuta, ut valeant, a Sede Apostolica approbari debent.
TITULUS X DE CLERICIS
Can. 323 - § 1. Clerici, qui etiam ministri sacri vocantur, sunt
christifideles, qui ab auctoritate competenti ecclesiastica electi per
donum Spiritus Sancti in sacra ordinatione receptum deputantur, ut in Christi
Pastoris missione et potestate partem habentes Ecclesiae sint ministri.
§ 2. Ratione sacrae ordinationis clerici ex divina institutione a
ceteris christifidelibus distinguuntur.
Can. 324 - Clerici inter se communione
hierarchica iuncti et in variis gradibus constituti unum ministerium ecclesiasticum
divinitus institutum diversimode participant.
Can. 325 - Clerici ratione
sacrae ordinationis distinguuntur in Episcopos, presbyteros et diaconos.
Can. 326 - Clerici in gradibus ordinis ipsa sacra ordinatione constituuntur;
potestatem autem exercere non possunt nisi ad normam iuris.
Can. 327 -
Si praeter Episcopos, presbyteros vel diaconos alii etiam ministri in ordine
minore constituti et generatim clerici minores vocati ad populi Dei servitium
vel ad functiones sacrae liturgiae exercendas admittuntur vel instituuntur,
iidem reguntur tantum iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris.
CAPUT I DE INSTITUTIONE CLERICORUM
Can. 328 - Ecclesiae proprium ius et obligatio est clericos aliosque
suos ministros instituendi; quae obligatio singulariter et impensius exercetur
seminariis erigendis et regendis.
Can. 329 - § 1. Opus fovendarum
vocationum praesertim ad ministeria sacra ad totam communitatum christianam
pertinet, quae pro sua corresponsabilitate sollicita sit oportet de necessitatibus
ministerii universae Ecclesiae: 1° curent parentes, magistri aliique
vitae christianae primi educatores, ut familiis et scholis spiritu evangelico
animatis pueri et iuvenes Dominum per Spiritum Sanctum vocantem libere
auscultare eique libenter respondere possint; 2° clerici, imprimis
parochi, studeant vocationes sive in adulescentibus sive in aliis, etiam
provectioris aetatis, dignoscere atque fovere; 3° Episcopi eparchialis
praecipue est coniunctis viribus cum aliis Hierarchis in vocationibus provehendis
gregem suum excitare inceptaque coordinare.
§ 2. Iure particulari
provideatur, ut opera ad vocationes provehendas sive regionalia sive, quatenus
fieri potest, eparchialia in omnibus Ecclesiis instituantur, quae aperta
sint oportet ad universae Ecclesiae necessitates, praecipue missionales.
Can. 330 - § 1. Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel Consilii
Hierarcharum est edere rationem institutionis clericorum, qua ius commune
pressius explicandum est pro seminariis intra fines territorii propriae
Ecclesiae sitis; in ceteris casibus vero Episcopi eparchialis est conficere
huius generis rationem eparchiae suae propriam firmo can. 150, § 3;
istarum auctoritatum est rationem etiam immutare.
§ 2. Ratio institutionis
clericorum potest esse, conventionibus etiam initis, communis toti regioni
vel nationi vel immo aliis Ecclesiis sui iuris cauto, ne quid indoles rituum
detrimenti capiat.
§ 3. Ratio institutionis clericorum, iure communi
fideliter servato et prae oculis habita traditione propriae Ecclesiae sui
iuris, comprehendat praeter alia normas magis speciales circa formationem
personalem, spiritualem, doctrinalem et pastoralem alumnorum necnon circa
singulas disciplinas tradendas atque ordinationem cursuum et examinum.
Art. I DE SEMINARIIS ERIGENDIS ET REGENDIS
Can. 331 - § 1. In seminario minore instituuntur imprimis ii, qui
iudicia vocationis ad ministeria sacra exhibere videntur, ut facilius et
clarius eam sibi dignoscere deditoque animo excolere possint; ad normam
iuris particularis institui etiam possunt ii, qui, etsi ad statum clericalem
vocati non videntur, ad quaedam ministeria vel opera apostolatus implenda
formari possunt. Alia vero instituta, quae ex propriis statutis eisdem
finibus inserviunt etsi nomine differunt, seminario minore aequiparantur.
§ 2. In seminario maiore plenius excolitur, probatur atque confirmatur
vocatio eorum, qui certis signis idonei iam aestimantur ad ministeria sacra
stabiliter suscipienda.
Can. 332 - § 1. Seminarium minus erigatur
in unaquaque eparchia, si id postulat bonum Ecclesiae et vires opesque
sinunt.
§ 2. Erigendum est seminarium maius, quod inserviat aut uni
amplissimae eparchiae aut, si non toti Ecclesiae sui iuris, saltem conventionibus
initis pluribus eparchiis eiusdem Ecclesiae sui iuris, immo et diversarum
Ecclesiarum sui iuris, quae in eadem regione vel natione eparchiam habent,
ita, ut tum congruo alumnorum numero tum ea, qua par est, moderatorum ac
magistrorum probe paratorum copia necnon subsidiis sufficientibus optimisque
viribus coniunctis institutioni provideatur, cui nihil desideratur.
Can.
333 - Etsi optandum est, ut alumnis unius Ecclesiae sui iuris seminarium,
praecipue minus, reservetur, ob speciales circumstantias in idem seminarium
alumni etiam aliarum Ecclesiarum sui iuris admitti possunt.
Can. 334 -
§ 1. Seminarium pro propria eparchia erigitur ab Episcopo eparchiali;
seminarium pluribus eparchiis commune ab Episcopis eparchialibus earundem
eparchiarum vel ab auctoritate superiore, tamen de consensu Consilii Hierarcharum,
si de Metropolita Ecclesiae metropolitanae sui iuris agitur, aut de consensu
Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis, si de Patriarcha.
§ 2.
Episcopi eparchiales, pro quorum subditis seminarium commune erectum est,
non possunt aliud seminarium valide erigere sine consensu auctoritatis,
quae seminarium commune erexit, aut, si de seminario ab ipsis Episcopis
eparchialibus erecto agitur, sine unanimi consensu partium convenientium
vel sine consensu auctoritatis superioris.
Can. 335 - § 1. Seminarium
legitime erectum ipso iure persona iuridica est.
§ 2. In omnibus negotiis
iuridicis rector seminarii eiusdem personam gerit, nisi ius particulare
vel statuta seminarii aliud statuunt.
Can. 336 - § 1. Seminarium pluribus
eparchiis commune subiectum est Hierarchae designato ab eis, qui seminarium
erexerunt.
§ 2. Exemptum a regimine paroeciali seminarium est; pro
omnibus, qui in seminario sunt, parochi officium, excepta materia matrimoniali
et firmo can. 734, impleat rector seminarii eiusve delegatus.
Can. 337
- § 1. Seminarium propria statuta habeat, in quibus determinentur
imprimis finis specialis seminarii et competentia auctoritatum; statuantur
praeterea modus nominationis vel electionis, duratio in officio, iura et
obligationes atque iusta remuneratio moderatorum, officialium et magistrorum
ac consiliorum necnon rationes, quibus ipsi immo et alumni curam rectoris
in disciplina seminarii praesertim servanda participent.
§ 2. Seminarium
habeat quoque proprium directorium, quo normae rationis institutionis clericorum
adiunctis specialibus accommodatae in effectum ducantur necnon pressius
determinentur potiora disciplinae seminarii capita, quae firmis statutis
ad institutionem alumnorum ac vitam cottidianam totiusque seminarii ordinem
spectant.
§ 3. Statuta seminarii approbatione indigent auctoritatis,
quae seminarium erexit cuique etiam competit. si casus fert, ea mutare;
haec circa directorium spectant ad auctoritatem in statutis determinatam.
Can. 338 - § 1. In quolibet seminario habeantur rector et, si casus
fert, oeconomus aliique moderatores et officiales.
§ 2. Rectoris est
ad normam statutorum moderamen generale seminarii curare, statutis et directorio
seminarii ab omnibus observandis instare, opera aliorum moderatorum et
officialium coordinare totiusque seminarii unitatem ac collaborationem
fovere.
Can. 339 - § 1. Assit quoque saltem unus pater spiritualis
a rectore distinctus, praeter quem alumni quemlibet alium presbyterum a
rectore ad eorundem directionem spiritualem approbatum libere petere possunt.
§ 2. Praeter confessarios ordinarios alii quoque confessarii sint
designati vel invitati integro alumnorum iure quemlibet confessarium, etiam
extra seminarium, salva disciplina seminarii petendi.
§ 3. In iudicandis
personis non licet confessariorum vel patrum spiritualium votum exquirere.
Can. 340 - § 1. Si cursus tradendarum disciplinarum in ipso seminario
instituuntur, assit congruus numerus magistrorum apte selectorum in sua
quisque scientia vere peritorum, in seminario maiore quidem congruis gradibus
academicis ornatorum.
§ 2. Praeparatione propria constanter ad diem
perducta magistri conferant inter se et cum seminarii moderatoribus concorditer
cooperantes ad integram futurorum Ecclesiae ministrorum institutionem,
inter varietates disciplinarum unitati fidei ac formationi intenti. §
3. Magistri scientiarum sacrarum vestigia sanctorum Patrum ac ab Ecclesia
collaudatorum Doctorum praesertim Orientis secuti ex praeclaro thesauro
ab eisdem tradito doctrinam illustrare nitantur.
Can. 341 - § 1. Auctoritatis,
quae seminarium erexit, est curare, ut provideatur seminarii expensis etiam
per tributa vel oblationes, de quibus in cann. 1012 et 1014.
§ 2.
Tributo pro seminario obnoxiae sunt etiam domus religiosorum, nisi solis
eleemosynis sustentantur aut in eis sedes studiorum, de qua in cann. 471,
§ 2 et 536, § 2, actu habetur.
Art. II DE INSTITUTIONE AD MINISTERIA
Can. 342 - § 1. Ii tantum in seminarium admittantur alumni, qui
probantur ex documentis ad normam statutorum requisitis habiles esse. §
2. Nemo recipiatur, nisi certo constat de susceptis sacramentis baptismi
et chrismationis sancti myri.
§ 3. Qui antea in alio seminario vel
in aliquo instituto religioso vel societate vitae communis ad instar religiosorum
alumni fuerunt, ne admittantur nisi obtento testimonio rectoris aut Superioris
praesertim de causa dimissionis vel discessus.
Can. 343 - Alumni, etsi
in seminarium alterius Ecclesiae sui iuris vel plurium Ecclesiarum sui
iuris commune admissi, proprio ritu instituantur reprobata contraria consuetudine.
Can. 344 - § 1. Adulescentes et iuvenes in seminario minore degentes
congruentem servent consuetudinem cum propriis familiis et coaetaneis,
qua indigent ad sanam evolutionem psychologicam, praesertim affectivam;
sedulo autem vitentur omnia, quae secundum sanas psychologiae et paedagogiae
normas liberam electionem status quocumque modo minuere possunt. §
2. Apta directione spirituali adiuti assuescant alumni ad decisiones personales
et responsabiles in luce Evangelii faciendas et ad suas varias ingenii
dotes iugiter excolendas non praetermissis ullis virtutibus humanae naturae
congruentibus.
§ 3. Curriculum studiorum seminarii minoris comprehendat
ea, quae in unaquaque natione ad studia superiora incohanda requiruntur
et, quatenus ratio studiorum permittit, etiam ea, quae praesertim ad ministeria
sacra suscipienda utilia sunt; communiter curetur, ut alumni civilem studiorum
titulum consequantur et perinde studia etiam alibi prosequi possint, si
ad id eligendum perventum est. § 4. Alumni provectioris aetatis instituantur
sive in seminario sive in instituto speciali ratione habita etiam praecedentis
uniuscuiusque formationis.
Can. 345 - Institutio alumnorum in seminario
maiore perficiatur suppletis eis, quae forte in singulis casibus institutioni
seminario minori propriae defuerunt, formatione spirituali, intellectuali
et pastorali inter se integrantibus ita, ut efficiantur ministri Christi
in medio Ecclesiae, lux et sal mundi huius temporis.
Can. 346 - §
1. Aspirantes ad ministeria sacra formentur, ut in Spiritu Sancto consortium
familiare cum Christo colant et in omnibus Deum quaerant ita, ut Christi
Pastoris caritate impulsi omnes homines dono suae ipsorum vitae regno Dei
lucrifacere solliciti fiant.
§ 2. Ex verbo Dei et sacramentis imprimis
vim pro sua vita spirituali et apostolico labore robur in dies hauriant:
1° verbi Dei vigili atque constanti meditatione et secundum Patres
fideli illustratione assuescant alumni ad suam vitam magis vitae Christi
configurandam et in fide, spe et caritate firmati se exerceant ad vivendum
secundum formam Evangelii; 2° participent assidue Divinae Liturgiae,
quae appareat et seminarii vitae, sicut est totius vitae christianae, fons
et culmen; 3° laudes divinas iugiter celebrare secundum proprium ritum
addiscant et ex eis vitam spiritualem alant; 4° directione spirituali
magni habita addiscant conscientiam suam recte discutere et sacramentum
paenitentiae frequenter suscipiant; 5° Sanctam Mariam semper Virginem,
Dei Matrem, quam Christus omnium hominum Matrem constituit, filiali pietate
prosequantur; 6° foveantur quoque pietatis exercitia, quae ad spiritum
orationis vocationisque apostolicae robur ac munimen conducunt, ea imprimis,
quae a veneranda traditione propriae Ecclesiae sui iuris commendata sunt;
utcumque suadetur recessus spiritualis et instructio de ministeriis sacris,
exhortatio in via spiritus; 7° ad sensum Ecclesiae et servitii eius
educantur alumni necnon ad virtutem oboedientiae et ad sociam cum fratribus
cooperationem; 8° ad ceteras quoque virtutes, quae ad vocationem suam
maxime conferunt, excolendas adiuventur sicut discretio spirituum, castitas,
animi fortitudo; illas quoque virtutes aestiment atque excolant, quae inter
homines pluris fiunt et Christi ministrum commendant, quarum sunt animi
sinceritas, assidua iustitiae cura, spiritus paupertatis, in promissis
servata fides, in agendo urbanitas, in colloquendo modestia cum caritate
coniuncta.
§ 3. Disciplinares seminarii normae secundum alumnorum
maturitatem ita applicentur, ut alumni, dum gradatim sibi moderari addiscunt,
libertate sapienter uti, sponte et diligenter agere assuescant.
Can. 347
- Institutio doctrinalis eo tendat, ut alumni cultura generali loci et
temporis callentes ingeniique humani conata et peracta scrutantes amplam
atque solidam doctrinam in scientiis sacris acquirant ita, ut fidei pleniore
intellectu eruditi et firmati Christi Magistri luce homines sui temporis
efficacius illuminare ac veritati inservire possint.
Can. 348 - §
1. Pro eis, qui ad sacerdotium destinantur, studia seminarii maioris firmo
can. 345 complectantur cursus philosophicos et theologicos, qui aut successive
aut coniuncte peragi possunt; eadem studia completum saltem sexennium comprehendant
ita quidem, ut tempus philosophicis disciplinis dedicatum integrum biennium,
tempus vero studiis theologicis integrum quadriennium adaequet. §
2. Cursus philosophico - theologici initium sumant introductione in mysterium
Christi et oeconomiam salutis nec concludantur, quin ostendatur ratione
habita ordinis seu hierarchiae veritatum doctrinae catholicae omnium disciplinarum
inter se relatio atque cohaerens compositio.
Can. 349 - § 1. Philosophica
institutio eo tendat, ut formationem in scientiis humanis perficiat; quare,
ratione habita sapientiae tum antiquae tum recentis aetatis sive universae
familiae humanae sive praesertim propriae culturae, quaeratur imprimis
patrimonium philosophicum perenniter validum.
§ 2. Cursus historici
et systematici ita tradantur, ut alumni discretione intellectuali acuta
vera et falsa facilius secernere possint et mente Deo loquenti aperta investigationes
theologicas rite prosequi possint et aptiores fiant ad ministeria obeunda
colloquio inito cum excultis quoque hominibus huius temporis.
Can. 350
- § 1. Disciplinae theologicae in lumine fidei ita tradantur, ut alumni
doctrinam catholicam ex divina Revelatione haustam profunde penetrent atque
in sua cultura exprimant ita, ut sit et alimentum propriae vitae spiritualis
et ad ministerium efficacius obeundum perutile instrumentum.
§ 2.
Universae theologiae veluti anima sit oportet Sacra Scriptura, quae omnes
disciplinas sacras informare debet; unde doceantur praeter exegeseos accuratam
methodum capita oeconomiae salutis principalia necnon potiora themata theologiae
biblicae.
§ 3. Liturgia edoceatur ratione habita eius specialis momenti
utpote necessarius fons doctrinae et spiritus vere christiani. § 4.
Donec unitas, quam Christus Ecclesiae suae vult, non plene in actum deducatur,
oecumenismus sit una ex necessariis rationibus cuiuscumque disciplinae
theologicae.
Can. 351 - Magistri scientiarum sacrarum, cum de mandato auctoritatis
ecclesiasticae doceant, doctrinam ab ipsa propositam fideliter tradant
et in omnibus magisterio constanti ac moderationi Ecclesiae humiliter obsequantur.
Can. 352 - § 1. Formatio pastoralis aptanda est ad loci et temporis
condiciones, ad dotes alumnorum sive caelibum sive coniugatorum et ad necessitates
ministeriorum, ad quae se praeparant.
§ 2. Instituantur alumni imprimis
in arte catechetica et homiletica, celebratione liturgica, administratione
paroeciae, dialogo evangelizationis cum non credentibus vel non christianis
vel christidelibus minus fervidis, apostolatu sociali et instrumentorum
communicationis socialis non posthabitis disciplinis auxiliaribus sicut
psychologia et sociologia pastoralis.
§ 3. Etsi se praeparant alumni
ad ministeria in propria Ecclesia sui iuris obeunda, ad spiritum vere universalem
formentur, quo ubique terrarum in servitium animarom occurrere animo parati
sint; edoceantur ideo de universae Ecclesiae necessitatibus et praesertim
de apostolatu oecumenismi et evangelizationis.
Can. 353 - Habeantur ad
normam iuris particularis exercitationes et probationes ad formationem
praecipue pastoralem firmandam conferentes, sicut servitium sociale vel
caritativum, institutio catechetica, praesertim vero tirocinium pastorale
decursu formationis philosophico-theologicae et tirocinium diaconale ante
ordinationem presbyteralem.
Can. 354 - Institutio diaconis ad sacerdotium
non destinatis propria ex normis supra datis aptetur ita, ut curriculum
studiorum saltem per triennium protrahatur prae oculis habitis propriae
Ecclesiae sui iuris traditionibus de diaconia liturgiae, verbi et caritatis.
Can. 355 - Ordinandi debite edoceantur de obligationibus clericorum atque
ad eas magno animo suscipiendas et implendas educentur.
Can. 356 - §
1. Rector seminarii singulis annis relationem de profectu formationis alumnorum
mittat ad eorundem Episcopum eparchialem aut, si casus fert, Superiorem
maiorem; de statu autem seminarii ad eos, qui seminarium erexerunt. §
2. Episcopus eparchialis vel Superior maior suorum alumnorum formationi
consulturi frequenter seminarium visitent, praesertim si agitur de promovendis
ad ordines sacros.
Caput II DE ASCRIPTIONE CLERICORUM ALICUI EPARCHIAE
Can. 357 - § 1. Quilibet clericus debet esse ut clericus ascriptus
aut alicui eparchiae aut exarchiae aut instituto religioso aut societati
vitae communis ad instar religiosorum aut instituto vel consociationi,
quae ius clericos sibi ascribendi adepta sunt a Sede Apostolica vel intra
fines territorii Ecclesiae, cui praeest, a Patriarcha de consensu Synodi
permanentis.
§ 2. Quod de clericorum alicui eparchiae ascriptione
et de dimissione ab ea statuitur, valet congrua. congruis referendo etiam
de aliis supra dictis personis iuridicis necnon iure particulari ita ferente
de ipsa Ecclesia patriarchali, nisi aliter iure expresse cautum est.
Can.
358 - Per ordinationem diaconalem aliquis ut clericus ascribitur eparchiae,
pro cuius servitio ordinatur, nisi ad normam iuris particularis propriae
Ecclesiae sui iuris eidem eparchiae iam ascriptus est.
Can. 359 - Ut clericus
alicui eparchiae iam ascriptus ad aliam eparchiam valide transire possit,
a suo Episcopo eparchiali obtinere debet litteras dimissionis ab eodem
subscriptas et pariter ab Episcopo eparchiali eparchiae, cui ascribi desiderat,
litteras ascriptionis ab eodem subscriptas.
Can. 360 - § 1. Transmigratio
clerici in aliam eparchiam retenta ascriptione fit ad tempus determinatum,
etiam pluries renovandum, per conventionem scripto factam inter utrosque
Episcopos eparchiales, qua iura et obligationes clerici veI partium stabiliantur.
§ 2. Quinquennio elapso post legitimam transmigrationem clericus ipso
iure eparchiae hospiti ascribitur, si huic voluntati eius utrique Episcopo
eparchiali scripto manifestatae neuter intra quattuor menses scripto contradixit.
Can. 361 - Clerico praesertim evangelizationis causa universae Ecclesiae
sollicito transitus vel transmigratio in aliam eparchiam gravi clericorum
penuria laborantem, dummodo sit ad ministeria ibi peragenda paratus atque
aptus, ne denegetur nisi ob veram necessitatem propriae eparchiae vel Ecclesiae
sui iuris.
Can. 362 - § 1. Iusta de causa, clericus ex transmigratione
revocari potest a proprio Episcopo eparchiali vel remitti ab Episcopo eparchiali
hospite conventionibus initis necnon aequitate servatis.
§ 2. Ex transmigratione
in propriam eparchiam legitime redeunti salva et tecta sint omnia iura,
quae haberet, si in ea sacro ministerio addictus esset.
Can. 363 - Clericum
eparchiae ascribere vel ab ea dimittere vel licentiam transmigrandi clerico
concedere valide non possunt: 1° Administrator Ecclesiae patriarchalis
sine consensu Synodi permanentis; Exarchus patriarchalis et Administrator
eparchiae sine consensu Patriarchae; 2° in ceteris casibus Administrator
eparchiae nisi post annum a sedis eparchialis vacatione et de consensu
collegii consultorum eparchialium.
Can. 364 - Ascriptio clerici alicui
eparchiae non cessat nisi alteri eparchiae valida ascriptione vel amissione
status clericalis.
Can. 365 - § 1. Ad licitum transitum vel transmigrationem
requiruntur iustae causae, quales sunt Ecclesiae utilitas vel bonum ipsius
clerici; licentia autem ne denegetur nisi exstantibus gravibus causis.
§ 2. Iure particulari Ecclesiae sui iuris ita ferente ad licitum transitum
ad eparchiam alterius Ecclesiae sui iuris requiritur etiam, ut Episcopus
eparchialis clericum dimittens consensum auctoritatis ab eodem iure particulari
determinatae obtineat.
Can. 366 - § 1. Episcopus eparchialis suae
eparchiae alienum clericum ne ascribat, nisi: 1° necessitates vel utilitas
eparchiae id exigunt; 2° sibi constat de aptitudine clerici ad ministeria
peragenda, praesertim si clericus ab alia Ecclesia sui iuris pervenit;
3° sibi ex legitimo documento constat de legitima dimissione ex eparchia
et habet ab Episcopo eparchiali dimittente opportuna testimonia de curriculo
vitae et moribus clerici, etiam, si opus est, sub secreto. 4° clericus
scripto declaravit se novae eparchiae servitio devovere ad normam iuris.
§ 2. Episcopus eparchialis de peracta suae eparchiae ascriptione clerici
priorem Episcopum eparchialem quam primum certiorem faciat.
Caput III DE IURIBUS ET OBLIGATIONIBUS CLERICORUM
Can. 367 - Clerici primam habent obligationem Regnum Dei omnibus annuntiandi
et amorem Dei erga homines in ministerio verbi et sacramentorum, immo et
tota vita repraesentandi ita, ut omnes invicem et super omnia Deum diligentes
in Corpus Christi, quod est Ecclesia, aedificentur atque crescant.
Can.
368 - Ad perfectionem, quam Christus suis discipulis proponit, speciali
ratione tenentur clerici, cum Deo sacra ordinatione novo modo sint consecrati,
ut Christi aeterni Sacerdotis in servitium populi Dei aptiora instrumenta
efficiantur et simul sint gregi forma exemplaris.
Can. 369 - § 1.
Clerici in lectionem et meditationem verbi Dei cottidie incumbant ita,
ut Christi auditores fideles atque attenti facti evadant veraces ministri
praedicationis; in oratione, in celebrationibus liturgicis et praesertim
in devotione erga mysterium Eucharistiae assidui sint; conscientiam suam
cottidie discutiant et sacramentum paenitentiae frequenter suscipiant;
Sanctam Mariam semper Virginem, Dei Matrem colant et ab ea gratiam se conformandi
eius Filio implorent aliaque propriae Ecclesiae sui iuris exercitia pietatis
peragant.
§ 2. Directionem spiritualem magni faciant et statutis temporibus
secundum iuris particularis praescripta recessibus spiritualibus vacent.
Can. 370 - Clerici speciali obligatione tenentur Romano Pontifici, Patriarchae
et Episcopo eparchiali reverentiam et oboedientiam exhibendi.
Can. 371
- §1. Ius habent clerici obtinendi a proprio Episcopo eparchiali praemissis
iure requisitis aliquod officium, ministerium vel munus in servitium Eccleciae
exercendum.
§ 2. Suscipiendum est clericis ac fideliter implendum
omne officium, ministerium vel munus ab auctoritate competenti eis commissum,
quandocumque id de eiusdem auctoritatis iudicio necessitates Ecclesiae
exigunt.
§ 3. Ut vero professionem civilem exercere possint, requiritur
licentia proprii Hierarchae.
Can. 372 - § 1. Institutione, quae ad
ordines sacros requiritur, peracta in scientias sacras incumbere ne desinant
clerici, immo profundiorem et ad diem accommodatam earundem cognitionem
et usum acquirere satagant per cursus formativos a proprio Hierarcha approbatos.
§ 2. Frequentent quoque collationes, quas Hierarcha opportunas iudicavit
ad scientias sacras et res pastorales promovendas.
§ 3. Scientiarum
profanarum quoque, earum praesertim, quae cum scientiis sacris artius cohaereant,
talem sibi copiam comparare ne neglegant, qualem excultos homines habere
decet.
Can. 373 - Caelibatus clericorum propter regnum coelorum delectus
et sacerdotio tam congruus ubique permagni faciendus est, prout fert universae
Ecclesiae traditio; item status clericorum matrimonio iunctorum praxi Ecclesiae
primaevae et Ecclesiarum orientalium per saecula sancitus in honore habendus
est.
Can. 374 - Clerici caelibes et coniugati castitatis decore elucere
debent; iuris particularis est statuere opportuna media ad hunc finem assequendum
adhibenda.
Can. 375 - In vita familiari ducenda atque filiis educandis
clerici coniugati ceteris christifidelibus praeclarum exemplum praebeant.
Can. 376 - Vita communis inter clericos caelibes laudanda, quatenus fieri
potest, foveatur, ut ipsi in vita spirituali et intellectuali colenda mutuo
adiuventur et aptius in ministerio cooperari possint.
Can. 377 - Omnes
clerici laudes divinas celebrare debent secundum ius particulare propriae
Ecclesiae sui iuris.
Can. 378 - Divinam Liturgiam clerici frequenter ad
normam iuris particularis celebrent praesertim diebus dominicis et festis
de praecepto; immo enixe commendatur celebratio cottidiana.
Can. 379 -
Clerici confratribus cuiuslibet Ecclesiae sui iuris vinculo caritatis uniti
ad unum omnes conspirent, ad aedificationem nempe Corporis Christi, et
proinde, cuiuscumque sunt condicionis, etsi diversis officiis fungentes,
inter se cooperentur seque invicem adiuvent.
Can. 380 - Sollicitudinem
habeant clerici omnes vocationes ad ministeria sacra et ad vitam in institutis
vitae consecratae ducendam promovendi non solum praedicatione, catechesi
aliisve opportunis mediis, sed imprimis vitae ac ministerii testimonio.
Can. 381 - § 1. Zelo apostolico ardentes clerici omnibus exemplo sint
in beneficentia et hospitalitate praesertim erga aegrotantes, afflictos,
persecutionem patientes, exiliatos et profugos.
§ 2. Obligatione tenentur
clerici, nisi iusto impedimento sunt detenti, suppeditandi ex spiritualibus
Ecclesiae bonis verbi Dei praesertim et sacramentorum adiumenta christifidelibus,
qui opportune petunt, rite sunt dispositi nec iure a sacramentis suscipiendis
prohibentur.
§ 3. Clerici laicorum dignitatem atque propriam partem,
quam in missione Ecclesiae habent, agnoscant et promoveant praesertim charismata
laicorum multiformia probantes necnon competentiam et experientiam eorum
in bonum Ecclesiae vertentes speciatim modis iure praevisis.
Can. 382 -
Abstineant prorsus clerici ab eis omnibus, quae statum eorum secundum normas
iure particulari pressius determinatas dedecent, et etiam evitent ea, quae
ab eo aliena sunt.
Can. 383 - Clerici, etsi non secus ac ceteri cives iura
civilia et politica aequo iure habeant oportet, tamen: 1° officia publica,
quae participationem in exercitio potestatis civilis secumferunt, assumere
vetantur; 2° cum servitium militare statui clericali minus congruat,
illud ne capessant voluntarii nisi de sui Hierarchae licentia; 3° utantur
exceptionibus, quas ab exercendis muneribus et officiis publicis a statu
clericaIi alienis necnon servitio militari in eorum favorem concedunt leges
civiles aut conventiones vel consuetudines.
Can. 384 - § 1. Ministri
reconciliationis omnium in Christi caritate satagant clerici pacem, unitatem
et concordiam iustitia innixam inter homines fovere.
§ 2. In factionibus
politicis atque in moderandis consociationibus syndicalibus activam partem
ne habeant, nisi iudicio Episcopi eparchialis vel iure particulari ita
ferente Patriarchae aut alterius auctoritatis iura Ecclesiae tuenda aut
bonum commune promovendam id requirunt.
Can. 385 - § 1. Spiritu paupertatis
Christi imbuti clerici studeant simplicitate vitae supernorum bonorum coram
mundo testes esse et bona temporalia discretione spirituali recto usui
destinent; bona autem, quae occasione exercitii officii, ministerii vel
muneris ecclesiastici sibi comparant, provisa ex eis sua congrua sustentatione
et obligationum proprii status impletione, operibus apostolatus veI caritatis
impertiant atque communicent.
§ 2. Prohibentur clerici per se vel
per alios negotiationem aut mercaturam exercere sive in propriam sive in
aliorum utilitatem nisi de licentia auctoritatis iure particulari propriae
Ecclesiae sui iuris determinatae aut Sedis Apostolicae.
§ 3. A fideiubendo,
etiam de bonis propriis, clericus prohibetar nisi consulto proprio Episcopo
eparchiali vel, si casus fert, Superiore maiore.
Can. 386 - § 1. Clerici,
etsi officium residentiale non habent, a sua tamen eparchia per notabile
tempus iure particulari determinandum sine licentia saltem praesumpta Hierarchae
loci proprii ne discedant.
§ 2. Clericus, qui extra propriam eparchiam
commoratur, Episcopo eparchiali loci in eis, quae eiusdem clerici status
obligationes respiciunt, subditus est; si ibi per tempus non breve commoraturus
est, Hierarcham loci sine mora certiorem faciat.
Can. 387 - Quod ad vestis
habitum clericorum spectat, ius particulare servetur.
Can. 388 - Clerici
iuribus et insignibus, quae adnexa sunt dignitatibus sibi collatis, uti
non possunt extra loca, ubi suam potestatem exercet auctoritas, quae dignitatem
concessit vel ad eiusdem dignitatis concessionem nihil excipiens scripto
consensit, aut nisi auctoritatem, quae dignitatem concessit, comitantur
vel eiusdem personam gerunt aut nisi consensum Hierarchae loci obtinuerunt.
Can. 389 - Clerici quaslibet contentiones evitare studeant; si tamen quaedam
contentio exsurrexit inter eos, ad forum Ecclesiae deferatur et hoc, si
fieri potest, etiam fiat, si de contentionibus inter clericos et alios
christifideles agitur.
Can. 390 - § 1. Clerici ius habent ad congruam
sustentationem et ideo pro implendo eis commisso officio vel munere iustam
remunerationem percipiendi, quae, si agitur de clericis coniugatis, consulere
debet etiam eorum familiae sustentandae, nisi aliter iam sufficienter provisum
est.
§ 2. Item ius habent, ut sui suaeque familiae, si coniugati sunt,
congruenti praecaventiae et securitati sociali necnon assistentiae sanitariae
provideatur; ut hoc ius ad effectum deduci possit, obligatione tenentur
clerici instituto, de quo in can. 1021, § 2, ad normam iuris particularis
pro sua parte conferre.
Can. 391 - Integrum est clericis firmo can. 578,
§ 3 se cum aliis consociare ad fines consequendos statui clericali
congruentes; competit autem Episcopo eparchiali de hac congruentia authentice
iudicare.
Can. 392 - Ius clericorum est ad debitum quotannis feriarum tempus
iure particulari determinandum.
Can. 393 - Clericis, cuiuscumque sunt condicionis,
cordi sit sollicitudo omnium Ecclesiarum et ideo se ad inserviendum, ubicumque
urget necessitas, promptos exhibeant et praesertim permittente vel exhortante
proprio Episcopo eparchiali vel Superiore ad suum ministerium in missionibus
vel regionibus clericorum penuria laborantibus exercendum.
CAPUT IV DE AMISSIONE STATUS CLERICALIS
Can. 394 - Sacra ordinatio semel valide suscepta numquam irrita fit;
clericus tamen statum clericalem amittit: 1° sententia iudiciali aut
decreto administrativo, quo invaliditas sacrae ordinationis declaratur;
2° poena depositionis Iegitime irrogata; 3° rescripto Sedis Apostolicae
vel ad normam can. 397 Patriarchae; hoc vero rescriptum diaconis sine gravibus,
presbyteris vero sine gravissimis causis a Patriarcha licite concedi non
potest nec a Sede Apostolica conceditur.
Can. 395 - Clericus, qui statum
clericalem ad normam iuris amittit, cum eo amittit iura statui clericali
propria nec ullis iam tenetur obligationibus status clericalis firmo tamen
can. 396; potestatem ordinis exercere prohibetur salvis cann. 725 et 735,
§ 2; ipso iure privatur omnnibus officiis, ministriis, muneribus et
qualibet potestate delegata.
Can. 396 - Praeter casus, in quibus invaliditas
sacrae ordinationis declarata est, amissio status clericalis non secumfert
dispensationem ab obligatione caelibatus, quae a solo Romano Pontifice
conceditur.
Can. 397 - Patriarcha de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis vel, si periculum in mora est, Synodi permanentis, amissionem
status clericalis concedere potest clericis intra fines territorii propriae
Ecclesiae patriarchalis domicilium vel quasi-domicilium habentibus, qui
obligatione caelibatus non tenentur aut, si tenentur, dispensationem ab
hac obligatione non petunt; in ceteris casibus res ad Sedem Apostolicam
deferatur.
Can. 398 - Qui rescripto Sedis Apostolicae statum clericalem
amisit, inter clericos a sola Sede Apostolica denuo admitti potest; qui
vero a Patriarcha, amissionem status clericalis obtinuit, etiam a Patriarcha
inter clericos denuo admitti potest.
TITULUS XI DE LAICIS
Can. 399 - Nomine laicorum in hoc Codice intelleguntur christifideles,
quibus indoles saecularis propria ac specialis est quique in saeculo viventes
missionem Ecclesiae participant neque in ordine sacro constituti neque
statui religioso ascripti sunt.
Can. 400 - Laici praeter ea iura et obligationes,
quae cunctis christifidelibus sunt communia et ea, quae in aliis canonibus
statuuntur, eadem iura et obligationes habent ac in canonibus huius tituli
recensentur.
Can. 401 - Laicorum imprimis est ex vocatione propria res
temporales gerendo et secundum Deum ordinando Regnum Dei quaerere ideoque
in vita privata, familiari et politico-sociali testes Christo esse ac ipsum
aliis manifestare, leges iustas in societate propugnare atque fide, spe
et caritate fulgentes fermenti instar ad mundi sanctificationem conferre.
Can. 402 - Ius est laicis, ut ipsis agnoscatur ea in rebus civitatis terrenae
libertas, quae omnibus civibus competit; eadem tamen libertate utentes
curent, ut suae actiones spiritu evangelico imbuantur, et ad doctrinam
attendant ab Ecclesiae magisterio propositam caventes tamen, ne in quaestionibus
opinabilibus propriam sententiam ut doctrinam Ecclesiae proponant.
Can.
403 - § 1. Firmo iure et obligatione proprium ritum ubique servandi
laici ius habent actuose in celebrationibus liturgicis cuiuscumque Ecclesiae
sui iuris participandi secundum praescripta librorum liturgicorum. §
2. Si Ecclesiae necessitates vel vera utilitas id suadent et ministri sacri
desunt, possunt laicis quaedam ministrorum sacrorum functiones committi
ad normam iuris.
Can. 404 - § 1. Praeter institutionem catecheticam
inde ab infantia habendam laici ius et obligationem habent acquirendi cognitionem
uniuscuiusque ingenii dotibus et condicioni aptatam doctrinae a Christo
revelatae et a magisterio authentico Ecclesiae traditae non solum ut, secundum
eiusdem doctrinam vivere valeant, sed etiam, ut ipsi eam enuntiare atque,
si opus est, defendere possint.
§ 2. Ius quoque habent acquirendi
pleniorem illam cognitionem in scientiis sacris, quae in ecclesiasticis
studiorum universitatibus vel facultatibus aut in institutis scientiarum
religiosarum traduntur, ibidem lectiones frequentando et gradus academicos
consequendo.
§ 3. Item servatis praescriptis circa idoneitatem requisitam
statutis habiles sunt ad mandatum docendi disciplinas sacras ab auctoritate
competenti ecclesiastica recipiendum.
Can. 405 - Patrimonio liturgico,
theologico, spirituali et, disciplinari etiam laici sedulo studeant ita
tamen, ut mutua benevolentia ac aestimatio atque unitas actionis inter
laicos diversarum Ecclesiarum sui iuris foveantur nec varietas rituum noceat
bono communi societatis, in qua vivunt, sed potius ad idem bonum in dies
magis conducat.
Can. 406 - Laici memores obligationis, de qua in can. 14,
sciant illam eo magis urgere in eis adiunctis, in quibus nonnisi per ipsos
Evangelium audire et Christum cognoscere homines possunt.
Can. 407 - Laici,
qui in statu coniugali vivunt, secundum propriam vocationem speciali obligatione
tenentur per matrimonium et familiam ad aedificationem populi Dei allaborandi.
Can. 408 - § 1. Habiles sunt laici debita scientia, experientia et
honestate praestantes, ut tamquam periti aut consultores ab auctoritatibus
ecclesiasticis audiantur sive singuli sive ut membra variorum consiliorum
et conventuum, ut paroecialium, eparchialium, patriarchalium.
§ 2.
Praeterquam ad munera ecclesiastica, ad quae laici iure communi admittuntur,
ipsi ab auctoritate competenti ad alia quoque munera assumi possunt eis
exceptis, quae ordinem sacrum requirunt vel quae iure particulari propriae
Ecclesiae sui iuris laicis expresse vetantur.
§ 3. Circa muneris ecclesiastici
exercitium laici plene subduntur auctoritati ecclesiasticae.
Can. 409 -
§ 1. Laici, qui permanenter aut ad tempus speciali Ecclesiae servitio
addicuntur, obligatione tenentur, ut aptam acquirant formationem ad munus
suum debite implendum requisitam utque hoc munus conscie, impense et diligenter
impleant.
§ 2. Ipsi ius habent ad iustam remuIierationem suae condicioni
aptatam, qua decenter, servatis quoque iuris civilis praescriptis, necessitatibus
propriis ac familiae providere possint; itemque ius habent, ut sui suaeque
familiae congruenti praecaventiae et securitati sociali necnon assistentiae
sanitariae provideatur. TITULUS XII DE MONACHIS CETERISQUE RELIGIOSIS ET
DE SODALIBUS ALIORUM INSTITUTORUM VITAE CONSECRATAE
CAPUT I DE MONACHIS CETERISQUE RELIGIOSIS
Art. I CANONES GENERALES
Can. 410 - Status religiosus est stabilis in communi vivendi modus in
aliquo instituto ab Ecclesia approbato, quo christifideles Christum, Magistrum
et Exemplum Sanctitatis, sub actione Spiritus Sancti pressius sequentes
novo ac speciali titulo consecrantur per vota publica oboedientiae, castitatis
et paupertatis sub legitimo Superiore ad normam statutorum servanda, saeculo
renuntiant ac totaliter se devovent caritatis perfectioni assequendae in
servitium Regni Dei pro Ecclesiae aedificatione et mundi salute utpote
signa coelestem gloriam praenuntiantia.
Can. 411 - Status religiosus ab
omnibus fovendus et promovendus est.
1° De dependentia religiosorum ab Episcopo eparchiali, a Patriarcha, a Sede Apostolica.
Can. 412 - § 1. Religiosi omnes subduntur Romano Pontifici ut suo
supremo Superiori, cui obligatione parendi tenentur etiam vi voti oboedientiae.
§ 2. Quo melius institutorum bono atque apostolatus necessitatibus
provideatur, Romanus Pontifex ratione sui primatus in universam Ecclesiam
intuitu utilitatis communis instituta vitae consecratae ab Episcopi eparchialis
regimine eximere potest sibique soli vel alii auctoritati ecclesiasticae
subicere.
Can. 413 - Ad regimen internum et disciplinam religiosam quod
attinet, instituta religiosa, nisi aliter iure cavetur, si sunt iuris pontificii,
immediate et exclusive Sedi Apostolicae subiecta sunt; si vero sunt iuris
patriarchalis vel eparchialis, immediate subiecta sunt Patriarchae vel
Episcopo eparchiali firmo can. 418,
§ 2.
Can. 414 - § 1. Ad monasteria
et congregationes iuris eparchialis quod attinet, Episcopo eparchiali competit:
1° typica monasteriorum et statuta congregationum atque immutationes
in ea ad normam iuris introductas approbare salvis eis, quae ab auctoritate
superiore approbata sunt; 2° dispensationes ab eisdem typicis vel statutis,
quae potestatem Superiorum religiosorum excedunt et ab ipso legitime petuntur,
singulis in casibus et per modum actus dare; 3° visitare monasteria,
etiam dependentia, necnon singulas domos congregationum in suo territorio,
quoties visitationem canonicam ibi peragit aut quoties rationes vere speciales
eius iudicio id suadent.
§ 2. Haec iura Patriarchae competunt circa
ordines et congregationes iuris patriarchalis, quae intra fines territorii
Ecclesiae, cui praeest, domum principem habent; secus eadem iura circa
ordines omnes necnon circa monasteria et congregationes, quae non sunt
iuris eparchialis, competunt soli Sedi Apostolicae.
§ 3. Si congregatio
iuris eparchialis ad alias eparchias propagatur, nihil in ipsis statutis
valide mutari potest nisi de consensu Episcopi eparchialis eparchiae, in
qua sita est domus princeps, consultis tamen Episcopis eparchialibus, in
quorum eparchiis ceterae domus sitae sunt.
Can. 415 - § 1. Religiosi
omnes subsunt potestati Hierarchae loci in eis, quae spectant ad publicam
celebrationem cultus divini, ad verbi Dei praedicationem populo tradendam,
ad christifidelium praesertim purorum religiosam et moralem educationem,
ad institutionem catecheticam et liturgicam, ad status clericalis decorem
necnon ad varia opera in eis, quae apostolatum respiciunt.
§ 2. Episcopo
eparchiali ius et obligatio est singula monasteria atque domos ordinum
et congregationum in eius territorio sita visitare his in rebus, quoties
visitationem canonicam ibi peragit aut quoties graves causae eius iudicio
id suadent.
§ 3. Episcopus eparchialis nonnisi de consensu Superiorum
competentium potest religiosis opera apostolatus vel munera eparchiae propria
committere firmo iure communi ac servata institutorum disciplina religiosa,
indole propria atque fine specifico. § 4. Religiosi, qui extra domum
delictum commiserunt nec a proprio Superiore ab Hierarcha loci praemonito
puniuntur, ab hoc puniri possunt, etsi domo legitime exierunt et domum
reversi sunt.
Can. 416 - Patriarchae necnon Hierarchae loci conventus promoveant
cum Superioribus religiosorum, statis temporibus et quoties id opportunum
videtur, ut pro operibus apostolatus, quae a sodalibus exercentur, collatis
consiliis concorditer procedant.
Can. 417 - Si in domus institutorum iuris
patriarchalis vel pontificii eorumve Ecclesias abusus irrepserunt et Superior
ab Hierarcha loci monitus prospicere neglexit, idem Hierarcha loci obligatione
tenetur rem statim deferendi ad auctoritatem, cui institutum ipsum immediate
subiectum est.
2° De Superioribus et de sodalibus institutorum religiosorum
Can. 418 - § 1. Superiores maiores sunt Praeses confoederationis
monasticae, Snperior monasterii sui iuris, Superior generalis ordinis vel
congregationis, Superior provincialis, eorundem vicarii aliique ad instar
provincialium potestatem habentes itemque ii, qui, si praedicti desunt,
interim legitime succedunt in officium.
§ 2. Nomine Superioris monachorum
ceterorumque religiosorum non venit Hierarcha loci nec Patriarcha firmis
canonibus, qui Patriarchae vel Hierarchae loci potestatem in ipsos tribuunt.
Can. 419 - § 1. Praeses confoederationis monasticae, Superior rnonasterii
sui iuris non confoederati et Superior generalis ordinis vel congregationis
relationem de statu institutorum, quibus praesunt, quinto saltem quoque
anno ad auctoritatem, cui immediate subditi sunt, mittere debent secundum
formulam ab eadem auctoritate statutam.
§ 2. Superiores institutorum
iuris eparchialis vel patriarchalis exemplar relationis etiam Sedi Apostolicae
mittant.
Can. 420 - § 1. Superiores maiores, quos ad munus visitatoris
typicum monasterii aut statuta ordinis vel congregationis designant, temporibus
in eisdem determinatis omnes domos sibi subiectas visitent per se vel per
alios, si sunt legitime impediti.
§ 2. Sodales cum visitatore fiducialiter
agant, cui legitime interroganti respondere tenentur secundum veritatem
in caritate; nemini vero licet quoquo modo sodales ab hac obligatione avertere
aut visitationis finem aliter impedire.
§ 3. Hierarcha loci debet
omnes domos religiosas visitare, si Superior maior, cui visitatio iure
competit, intra quinque annos eas non visitavit et monitus ab Hierarcha
loci eas visitare neglexit.
Can. 421 - Superiores gravi obligatione tenentur
curandi, ut sodales sibi commissi vitam secundum typicum vel statuta propria
componant; Superiores sodales exemplo et hortatione iuvent in fine status
religiosi assequendo, eorum necessitatibus personalibus convenienter subveniant,
infirmos sedulo curent ac visitent, corripiant inquietos, consolentur pusillanimes,
patientes sint erga omnes.
Can. 422 - § 1. Superiores permanens habeant
consilium ad normam typici vel statutorum constitutum, cuius opera in officio
exercendo utantur; in casibus iure praescriptis eius consensum aut consilium
ad normam can. 934 exquirere tenentur.
§ 2. Iure particulari statuatur,
utrum in domibus, in quibus minus quam sex sodales degunt, consilium haberi
debeat necne.
Can. 423 - Monasterium, confoederatio monastica, ordo et
congregatio eorumque provinciae et domus legitime erecta ipso iure sunt
personae iuridicae; capacitatem vero eorum acquirendi, possidendi, administrandi
et alienandi bona temporalia typicum vel statuta excludere aut coartare
possunt.
Can. 424 - In typico vel statutis normae statuantur de usu et
administratione bonorum ad propriam paupertatem fovendam, exprimendam et
tuendam.
Can. 425 - Bona temporalia institutorum religiosorum reguntur
cann. 1007 - 1054, nisi aliter iure communi cavetur vel ex natura rei constat.
Can. 426 - Omnes et singuli religiosi, Superiores aeque ac subditi, debent
non solum, quae emiserunt vota, fideliter integreque servare, sed etiam
secundum typicum vel statuta mente et propositis fundatoris fideliter servatis
vitam componere atque ita ad perfectionem sui status contendere.
Can. 427
- Omnes et singuli religiosi tenentur obligationibus, quae clericis iure
communi praescribuntur, nisi aliter iure cavetur vel ex natura rei constat.
Can. 428 - Instituto religioso sodalis a votis perpetuis ut clericus ascribitur
ordinatione diaconali vel in casu clerici alicui eparchiae iam ascripti
professione perpetua.
Can. 429 - Litterae religiosorum ad Superiores eorum
necnon ad Hierarcham loci, Patriarcham, Legatum Romani Pontificis et Sedem
Apostolicam missae itemque litterae, quas ipsi ab eisdem recipiunt, nulli
inspectioni obnoxiae sunt.
Can. 430 - Non licet titulos mere honorificos
dignitatum vel officiorum religiosis conferre, nisi agitur typico vel statutis
id permittentibus de titulis officiorum Superiorum maiorum, quae religiosi
iam exercuerunt.
Can. 431 - § 1. Religiosus sine consensu scripto
dato proprii Superioris maioris non potest inde a prima professione ad
dignitatem vel officium extra proprium institutum promoveri eis exceptis,
quae per electionem a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis peractam
conferuntur, et firmo can. 89, § 2; expleto munere ad monasterium,
ordinem vel congregationem redire debet.
§ 2. Religiosus, qui fit
Patriarcha, Episcopus vel Exarchus: 1° manet votis ligatus ceterisque
suae professionis obligationibus adhuc tenetur eis exceptis, quae cum sua
dignitate ipse prudenter iudicat componi non posse; voce activa et passiva
in proprio monasterio, ordine vel congregatione caret; a potestate Superiorum
eximitur et vi voti oboedientiae soli Romano Pontifici manet obnoxius;
2° expleto munere vero, qui ad monasterium, ordinem vel congregationem
firmis de cetero cann. 62 et 211 redit, vocem activam et passivam habere
potest, si typicum vel statuta id permittunt.
§ 3. Religiosus, qui
fit Patriarcha, Episcopus vel Exarchus: 1° si per professionem capacitatem
acquirendi dominii bonorum amisit, bonorum, quae ipsi obveniunt, habet
usum, usumfructum et administrationem; proprietatem vero Patriarcha, Episcopus
eparchialis, Exarchus acquirit Ecclesiae patriarchali, eparchiae, exarchiae;
ceteri monasterio vel ordini; 2° si per professionem dominium bonorum
non amisit, bonorum, quae habebat, recuperat usum, usumfructum et administrationem;
quae postea ipsi obveniunt, sibi plene acquirit; 3° in utroque casu
de bonis, quae ipsi obveniunt non intuitu personae, debet disponore secundum
offerentium voluntatem.
Can. 432 - Monasterium dependens, domus vel provincia
instituti religiosi cuiusvis Ecclesiae sui iuris, etiam Ecclesiae latinae,
quod de consensu Sedis Apostolicae alii Ecclesiae sui iuris ascribitur,
ius huius Ecclesiae servare debet salvis praescriptis typici vel statutorum,
quae internum regimen eiusdem instituti respiciunt, et privilegiis a Sede
Apostolica concessis.
Art. II DE MONASTERIIS
Can. 433 - § 1. Monasterium dicitur domus religiosa, in qua sodales
ad evangelicam perfectionem tendunt servatis regulis et traditionibus vitae
monasticae.
§ 2. Monasterium sui iuris est illud, quod ab alio monasterio
non dependet et regitur proprio typico ab auctoritate competenti approbato.
Can. 434 - Monasterium est iuris pontificii, si a Sede Apostolica erectum
aut per eiusdem decretum ut tale agnitum est; iuris patriarchalis, si est
stauropegiacum; iuris eparchialis, si ab Episcopo erectum, decretum agnitionis
Sedis Apostolicae consecutum non est.
1° De erectione et de suppressione monasteriorum
Can. 435 - § 1. Episcopi eparchialis est erigere monasterium sui
iuris consulto intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis Patriarcha
aut in ceteris casibus consulta Sede Apostolica.
§ 2. Patriarchae
reservatur erectio monasterii stauropegiaci.
Can. 436 - § 1. Quodvis
monasterium sui iuris monasteria dependentia habere potest, quorum alia
sunt filialia, si ex ipso actu erectionis vel ex decreto secundum typicum
lato ad condicionem monasterii sui iuris tendere possunt, alia vero sunt
subsidiaria.
§ 2. Ad valide erigendum monasterium dependens requiritur
consensus scripto datus auctoritatis, cui monasterium sui iuris subiectum
est, et Episcopi eparchialis loci, ubi hoc monasterium erigitur.
Can. 437
- § 1. Licentia erigendi monasterium, etiam dependens, secumfert ius
habendi ecclesiam et ministeria sacra peragendi itemque pia opera, quae
monasterii ad normam typici sunt propria, exercendi salvis clausulis legitime
appositis.
§ 2. Ut aedificentur et aperiantur schola, hospitium vel
similis aedes separata a monasterio, requiritur pro quovis monasterio consensus
scripto datus Episcopi eparchialis.
§ 3. Ut monasterium in alios usus
convertatur, eadem sollemnia requiruntur ac ad erigendum illud, nisi agitur
de conversione, quae ad internum regimen et disciplinam religiosam dumtaxat
refertur.
Can. 438 - § 1. Patriarchae est supprimere intra fines territorii
Ecclesiae, cui praeest, monasterium sui iuris vel filiale iuris eparchialis
vel stauropegiacum gravi de causa, de consensu Synodi permanentis et rogante
vel consulto Episcopo eparchiali, si monasterium est iuris eparchialis,
et consulto Superiore monasterii et Praeside confoederationis, si monasterium
est confoederatum, salvo recursu in suspensivo ad Romanum Pontificem. §
2. Cetera monasteria sui iuris vel filialia sola Sedes Apostolica supprimere
potest.
§ 3. Monasterium subsidiarium supprimi potest decreto dato
a Superiore monasterii, a quo dependet, ad normam typici et de consensu
Episcopi eparchialis. § 4. Bona monasterii sui iuris suppressi cedunt
confoederationi, si fuit confoederatum; secus eparchiae vel, si fuit stauropegiacum,
Ecclesiae patriarchali; bona autem monasterii dependentis suppressi cedunt
monasterio sui iuris; de bonis vero suppressi monasterii iuris pontificii
Sedi Apostolicae reservatur statuere salva omni in casu offerentium voluntate.
Can. 439 - § 1. Plura eiusdem Eparchiae monasteria sui iuris Episcopo
eparchiali subiecta confoederationem inire possunt de consensu scripto
dato eiusdem Episcopi eparchialis, cuius est etiam confoederationis statuta
approbare.
§ 2. Confoederatio inter plura monasteria sui iuris diversarum
eparchiarum vel stauropegiaca intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis
sita iniri potest consultis Episcopis eparchialibus, quorum interest, et
de consensu Patriarchae, cui reservatur quoque confoederationis statuta
approbare.
§ 3. In ceteris casibus de confoederatione ineunda Sedes
Apostolica adeatur.
Can. 440 - § 1. Monasterii sui iuris non confoederati
aggregatio et confoederati a confoederatione separatio eidem auctoritati
reservatur, de qua in can. 439.
§ 2. Confoederatio autem intra fines
territorii Ecclesiae patriarchalis supprimi non potest nisi a Patriarcha
de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis, consultis Episcopis
eparchialibus, quorum interest, ac Praeside confoederationis salvo recursu
in suspensivo ad Romanum Pontificem; ceterarum confoederationum suppressio
reservatur Sedi Apostolicae.
§ 3. De bonis, quae ad ipsam confoederationum
suppressam pertinent, statuere reservatur auctoritati, quae confoederationem
suppressit, salva offerentium voluntate; Patriarcha hoc in casu indiget
consensu Synodi permanentis.
2° De monasteriorum Superioribus, Synaxibus et oeconomis
Can. 441 - § 1. In monasteriis Superiores et Synaxes eam potestatem
habent, quae iure communi et typico determinatur.
§ 2. Superiores
in monasteriis sui iuris habent potestatem regiminis, quatenus ipsis a
iure vel ab auctoritate, cui subditi sunt, expresse conceditur, firmo can.
979.
§ 3. Potestas Praesidis confoederationis monasticae praeter ea,
quae iure communi determinata sunt, in statutis eiusdem confoederationis
determinanda est.
Can. 442 - Firmo monasterii sui iuris typico, quod potiora
exigit, ut quis habilis sit ad officium Superioris monasterii sui iuris
suscipiendum, requiritur, ut professionem perpetuam emiserit, per decem
saltem annos professus sit et annos quadraginta expleverit.
Can. 443 -
§ 1. Superior monasterii sui iuris eligitur in Synaxi ad normas typici
coadunata et servatis cann. 947 - 960, salvo iure Episcopi eparchialis
ut Synaxi electionis per se vel per alium praesit.
§ 2. In electione
vero Superioris monasterii sui iuris confoederati Synaxi electionis praeest
per se vel per alium Praeses eiusdem confoederationis.
Can.·444
- § 1. Officium Superioris monasterii sui iuris confertur ad tempus
indeterminatum, nisi aliud fert typicum.
§ 2. Nisi typicum aliud praescribit,
Superiores monasteriorum dependentium constituuntur ad tempus in ipso typico
determinatum a Superiore monasterii sui iuris de consensu sui consilii,
si monasterium est filiale, consulto vero eodem consilio, si est subsidiarium.
§ 3. Superiores vero, qui septuagesimum quintum aetatis annum expleverunt
vel qui ob infirmam valetudinem aliave gravi de causa officio suo implendo
minus apti evaserunt, renuntiationem ab officio Synaxi, cuius est eam acceptare,
exhibeant.
Can. 445 - Sodales Synaxis electionis eos eligere satagant,
quos in Domino vere dignos et idoneos ad officium Superioris agnoscunt,
se abstinentes a quovis abusu et praesertim a suffragiorum procuratione
tam pro se ipsis quam pro aliis.
Can. 446 - In proprio monasterio Superior
resideat neque ab eodem discedat nisi ad normam typici.
Can. 447 - §
1. Pro administratione bonorum temporalium sit in monasterio oeconomus,
qui officio suo fungatur sub moderamine Superioris.
§ 2. Superior
monasterii sui iuris officium oeconomi eiusdem monasterii simul ne gerat;
officium vero oeconomi monasterii dependentis, etsi melius ab officio Superioris
distinguitur, componi tamen cum eo potest, si necessitas id exigit. §
3. Oeconomus nominatur a Superiore monasterii sui iuris de consensu sui
consilii, nisi typicum aliud fert.
3° De admissione in monasterium sui iuris et de novitiatu
Can. 448 - Ut quis in monasterium sui iuris admittatur, requiritur,
ut recta intentione moveatur, ad vitam monasticam ducendam sit idoneus
nec ullo detineatur impedimento iure statuto.
Can. 449 - Candidatus, antequam
ad novitiatum admittitur, per temporis spatium in typico determinatum in
monasterio degere debet sub speciali cura probati sodalis.
Can. 450 - Firmis
praescriptis typici, quae potiora exigunt, ad novitiatum valide admitti
non possunt: 1° acatholici; 2° qui poena canonica puniti sunt exceptis
poenis, de quibus in can. 1426, § 1; 3° ii, quibus imminet gravis
poena ob delictum, de quo legitime accusati sunt; 4° qui duodevicesimum
aetatis annum nondum expleverunt, nisi agitur de monasterio, in quo habetur
professio temporaria, quo in casu sufficit aetas septemdecim annorum; 5°
qui monasterium ingrediuntur vi, metu gravi aut dolo inducti vel ii, quos
Superior eodem modo inductus recipit; 6° coniuges durante matrimonio;
7° qui ligantur vinculo professionis religiosae vel alio sacro vinculo
in instituto vitae consecratae, nisi de legitimo transitu agitur.
Can.
451 - Nemo licite ad novitiatum monasterii alterius Ecclesiae sui iuris
admitti potest sine licentia Sedis Apostolicae, nisi de candidato agitur,
qui destinatus est monasterio dependenti, de quo in can. 432, propriae
Ecclesiae.
Can. 452 - § 1. Clerici eparchiae ascripti ad novitiatum
licite admitti non possunt nisi consulto proprio Episcopo eparchiali; nec
licite admitti possunt, si Episcopus eparchialis contradicit ex eo, quod
eorum discessus in grave animarum detrimentum cedit, quod aliter vitari
minime potest, aut si de iis agitur, qui ad ordines sacros in monasterio
destinati aliquo impedimento iure statuto detinentur.
§ 2. Item licite
in monasterium admitti non possunt parentes, quorum opera est ad filios
alendos et educandos necessaria, aut filii, qui patri vel matri, avo vel
aviae in gravi necessitate constitutis subvenire debent, nisi monasterium
aliter de re providit.
Can. 453 - § 1. Superioris monasterii sui iuris
est admittere ad novitiatum consulto suo consilio.
§ 2. Ipsi Superiori
constare debet opportunis mediis adhibitis de idoneitate atque de plena
libertate candidati in statu monastico eligendo.
§ 3. Circa documenta
a candidatis praestanda necnon circa diversa testimonia de eorum bonis
moribus et idoneitate colligenda serventur praescripta typici. Can·454
- In typico determinandae sunt normae circa dotem, si requiritur, a candidatis
praestandam et sub speciali vigilantia Hierarchae loci administrandam necnon
de integra dote sine fructibus iam maturis quavis de causa a monasterio
discedenti restituenda.
Can. 455 - Novitiatus incipit a susceptione habitus
monastici vel alio modo in typico praescripto.
Can. 456 - § 1. Monasterium
sui iuris habere potest proprios novitios, qui in eodem monasterio sub
ductu idonei sodalis vitae monasticae initiantur.
§ 2. Novitiatus,
ut validus sit, peragi debet in ipso monasterio sui iuris aut Superioris
decisione consulto eius consilio in alio monasterio sui iuris eiusdem confoederationis.
§ 3. Si vero aliquod monasterium sui iuris sive confoederatum sive
non confoederatum praescripta de institutione novitiorum implere non potest,
Superior tenetur obligatione novitios mittendi in aliud monasterium, in
quo eadem praescripta religiose servantur.
Can. 457 - § 1. Novitiatus,
ut validus sit, per triennium integrum et continuum peragi debet; in monasteriis
vero, in quibus professio temporaria praemittitur professioni perpetuae,
sufficit unus annus novitiatus.
§ 2. In unoquoque anno novitiatus
absentia tribus mensibus sive continuis sive intermissis brevior valididatem
non afficit, sed tempus deficiens, si quindecim dies superat, suppleri
debet.
§ 3. Novitiatus ultra triennium ne extendatur firmo can. 461,
§ 2.
Can. 458 - § 1. Novitiorum institutioni praeficiendus est
ut magister ad normam typici sodalis prudentia, caritate, pietate, scientia
et vitae monasticae observantia praestans, decem saltem annos professus.
§ 2. Iura et obligationes huius magistri in eis praesertim, quae ad
modum institutionis novitiorum necnon ad relationes ad Synaxim et Superiorem
monasterii spectant, determinentur in typico.
Can. 459 - § 1. Tempore
novitiatus iugiter incumbendum est, ut sub ductu magistri informetur novitii
animus studio typici, piis meditationibus assiduaque prece, eis perdiscendis,
quae ad vota et ad virtutes pertinent, exercitationibus opportunis ad vitia
exstirpanda, ad compescendos animi motus, ad virtutes acquirendas. §
2. Tempore novitiatus ne destinentur novitii operibus exterioribus monasterii
nec dedita opera studiis vacent litterarum, scientiarum aut artium.
Can.
460 - Novitius non potest valide suis bonis quovis modo renuntiare aut
eadem obligare firmo can. 467, § 1.
Can. 461 - § 1. Novitius
potest monasterium sui iuris libere deserere aut a Superiore vel a Synaxi
secundum typicum iusta de causa dimitti.
§ 2. Exacto novitiatu, si
iudicatur idoneus, novitius ad professionem admittatur, secus dimittatur;
si vero dubium superest de eius idoneitate, potest novitiatus tempus ad
normam typici prorogari, non tamen ultra annum.
4° De consecratione seu professione monastica
Can. 462 - § 1. Status monasticus definitive assumitur professione
perpetua, in qua comprehenduntur tria vota perpetua oboedientiae, castitatis
et paupertatis.
§ 2. In emittenda professione serventur praescripta
typici et librorum liturgicorum.
Can. 463 - Quod attinet ad diversos professionis
monasticae gradus, standum est typico monasterii salva vi iuridica professionis
secundum ius commune.
Can. 464 - Ad validitatem professionis monasticae
perpetuae requiritur, ut: 1° novitiatus valide peractus sit; 2°
novitius admittatur ad professionem a Superiore proprii monasterii sui
iuris de consensu sui consilii necnon recipiatur professio ab eodem Superiore
per se vel per alium; 3° professio sit expressa nec vi, metu gravi
aut dolo emissa vel recepta; 4° cetera ad validitatem professionis
in typico requisita impleantur.
Can. 465 - Ea, quae iure communi de professione
temporaria praescribuntur, valent etiam de monasteriis, in quibus talis
professio secundum typicum professioni perpetuae praemittitur.
Can. 466
- Professio monastica perpetua actus votis contrarios reddit invalidos,
si actus irriti fieri possunt.
Can. 467 - § 1. Candidatus ad professionem
monasticam perpetuam debet intra sexaginta dies ante professionem omnibus
bonis, quae actu habet, cui mavult, sub condicione secuturae professionis
renuntiare; renuntiatio ante hoc tempus facta ipso iure nulla est. §
2. Emissa professione ea omnia statim fiant, quae necessaria sunt, ut renuntiatio
etiam iure civili effectum consequatur.
Can. 468 - § 1. Quaecumque
bona temporalia quovis titulo sodali post professionem perpetuam obveniunt,
a monasterio acquiruntur.
§ 2. De debitis et obligationibus, quae
sodalis post professionem perpetuam contraxit de licentia Superioris, respondere
debet monasterium; si vero sine licentia Superioris debita contraxit, ipse
sodalis respondere debet.
§ 3. Firmum tamen est contra eum, in cuius
rem aliquid ex inito contractu versum est, semper posse actionem institui.
Can. 469 - Sodalis emissa professione perpetua amittit ipso iure quaelibet
officia, si quae habet, et propriam eparchiam atque pleno iure monasterio
aggregatur.
Can. 470 - Documentum emissae professionis perpetuae ab ipso
sodali et ab eo, qui professionem etiam ex delegatione recepit, subscriptum
asservetur in archivo monasterii; Superior proprii monasterii sui iuris
debet de eadem quam primum certiorem facere parochum, apud quem baptismus
sodalis adnotatus est.
5° De institutione sodalium et de disciplina monastica
Can. 471 - § 1. Modus institutionis sodalium in typico ita determinetur,
ut ad vitam sanctitatis plenius assequendam permanenter excitentur necnon
ut ipsorum ingenii dotes evolvantur studio sacrae doctrinae et acquisitione
humanae culturae pro temporum necessitatibus et sic aptiores evadant in
exercitio artium atque operum, quae a monasterio legitime assumuntur. §
2. Institutio monachorum, qui ad ordines sacros destinantur, praeterea
fieri debet secundum rationem institutionis clericorum, de qua in can.
330, in ipso monasterio, si sedem studiorum ad normam can. 340, §
1 instructam habet, aut sub ductu probati moderatoris in alio seminario
vel instituto studiorum superiorum ab auctoritate ecclesiastica approbato.
Can. 472 - Superior monasterii sui iuris ad normam typici dare potest suis
sodalibus a votis perpetuis litteras dimissorias ad sacram ordinationem;
hae litterae mittendae sunt Episcopo eparchiali loci, ubi monasterium,
etiam dependens, situm est vel, si de monasterio stauropegiaco agitur,
Episcopo a Patriarcha designato.
Can. 473 - § 1. In singulis monasteriis
laudes divinae cottidie celebrentur ad normam typici et legitimarum consuetudinum;
item omnibus diebus celebretur Divina Liturgia eis exceptis, qui praescriptis
librorum liturgicorum excipiuntur.
§ 2. Curent Superiores monasteriorum,
ut omnes sodales ad normam typici: 1° legitime non impediti cottidie
laudibus divinis atque Divinae Liturgiae, quoties celebratur, participent,
contemplationi rerum divinarum vacent et in alia pietatis exercitia sedulo
incumbant; 2° libere ac frequenter ad patres spirituales et confessarios
accedere possint; 3° quotannis per aliquot dies recessui spirituali
vacent.
Can. 474 - § 1. Sodales monasteriorum frequenter ad normam
typici sacramentum paenitentiae suscipiant.
§ 2. Firmo typico, quod
confessionem suadet apud determinatos confessarios, omnes sodales monasterii
sacramentum paenitentiae suscipere possunt a quocumque sacerdote facultate
hoc sacramentum ministrandi praedito firma disciplina monastica.
Can. 475
- § 1. In singulis monasteriis plures pro sodalium numero patres spirituales
et confessarii designentur ab ipso Superiore monasterii, si de presbyteris-monachis
eiusdem monasterii agitur, qui facultate sacramentum paenitentiae ministrandi
praediti sunt, secus vero ab Hierarcha loci audito Superiore monasterii
sui iuris, qui praevie communitatem, cuius interest, consulere debet. §
2. Pro monasteriis in quibus presbyteri-monachi non sunt, Hierarcha loci
eodem modo designet sacerdotem, cuius est regulariter in monasterio Divinam
Liturgiam celebrare et verbum Dei praedicare firmo can. 612,
§ 2.
Can. 476 - Sodales monasterii tam intra quam extra monasterium habitum
monasticum a proprio typico praescriptum induant.
Can. 477 - § 1.
In monasterio servetur clausura modo in typico praescripto, salvo iure
Superioris per modum actus et gravi de causa in partes clausurae obnoxias
admittendi personas alterius sexus praeter illas, quae secundum typicum
clausuram ingredi possunt.
§ 2. Partes monasterii clausurae obnoxiae
manifesto indicentur.
§ 3. Clausurae fines accurate praescribere aut
iusta de causa mutare est Superioris monasterii sui iuris de consensu sui
consilii atque certiore facto Episcopo eparchiali.
Can. 478 - Superior
monasterii potest permittere, ut sodales extra monasterium degant ad tempus
in typico determinatum; ad absentiam vero, quae unum annum excedit nisi
causa studiorum vel infirmitatis intercedit, requiritur licentia auctoritatis,
cui monasterium subiectum est.
Can. 479 - Si de iudicio Hierarchae loci
auxilium monasteriorum ad institutionem catecheticam populi necessarium
est, omnes Superiores ab eodem Hierarcha requisiti debent per se vel per
alios illam populo tradere in propriis ecclesiis.
Can. 480 - In ecclesia
monasterii paroecia erigi non potest nec monachi parochi nominari possunt
sine consensu Patriarchae intra fines territorii Ecclesiae, cui praeest,
aut in ceteris casibus Sedis Apostolicae.
6° De eremitis
Can. 481 - Eremita est sodalis monasterii sui iuris, qui in coelestium
contemplatione se totum collocat et ab hominibus mundoque ex toto segregatur.
Can. 482 - Ad vitam eremiticam legitime aggrediendam requiritur, ut sodalis
licentiam Superioris monasterii sui iuris, ad quod pertinet, de consensu
eius consilii obtinuerit et saltem sex annos a die perpetuae professionis
computandos vitam in monasterio peregerit.
Can. 483 - Locus, ubi eremita
vivit, sit a Superiore monasterii designatus atque speciali modo a saeculo
et a ceteris partibus monasterii segregatus; si vero locus extra saepta
monasterii invenitur, requiritur insuper consensus scripto datus Episcopi
eparchialis.
Can. 484 - Eremita a Superiore monasterii dependet atque canonibus
de monachis et typico monasterii obligatur, quatenus cum vita eremitica
componi possunt.
Can. 485 - Superior monasterii sui iuris potest de consensu
sui consilii imponere finem vitae eremiticae iusta de causa, etiam invito
eremita.
7° De monasterio stauropegiaco
Can. 486 - § 1. Patriarcha gravi de causa, consulto Episcopo eparchiali
atque de consensu Synodi permanentis potest in ipso actu erectionis monasterio
sui iuris statum monasterii stauropegiaci concedere.
§ 2. Monasterium
stauropegiacum Patriarchae immediate subiectum est ita, ut ipse solus eadem
iura et obligationes habet ac Episcopus eparchialis circa monasterium,
sodales eidem ascriptos necnon personas, quae diu noctuque in monasterio
degunt; ceterae vero personae monasterio addictae immediate et exclusive
Patriarchae subduntur in eis solummodo, quae ad eorum munus vel officium
spectant.
8° De transitu ad aliud monasterium
Can. 487 - § 1. Sodalis non potest transire a monasterio sui iuris
ad aliud eiusdem confoederationis sine consensu scripto dato Praesidis
confoederationis.
§ 2. Ad transitum a monasterio non confoederato
ad aliud monasterium eidem auctoritati subiectum requiritur consensus eiusdem
auctoritatis; si vero monasterium, ad quod transitus fit, alii auctoritati
subiectum est, requiritur etiam consensus huius auctoritatis.
§ 3.
Patriarcha, Episcopus eparchialis et Praeses confoederationis hunc consensum
dare non possunt nisi consulto Superiore monasterii sui iuris, a quo transitus
fit. § 4. Ad validitatem transitus ad monasterium alterius Ecclesiae
sui iuris requiritur insuper consensus Sedis Apostolicae. § 5. Transitus
fit admissione a Superiore novi monasterii sui iuris de consensu Synaxis
concessa.
Can. 488 - § 1. Transiens ad aliud monasterium sui iuris
eiusdem confoederationis nec novitiatum peragit nec novam professionem
emittit et a die transitus amittit iura et solvitur ab obligationibus prioris
monasterii, alterius iura et obligationes suscipit et, si clericus est,
eidem etiam ut clericus ascribitur.
§ 2. Transiens a monasterio sui
iuris ad aliud monasterium sui iuris ad nullam vel ad diversam confoederationem
pertinens servet praescripta typici monasterii, ad quod fit transitus,
circa obligationem peragendi novitiatum et emittendi professionem; si vero
in typico de re non cavetur, nec novitiatum peragit nec novam professionem
emittit, sed effectus transitus locum habent a die, quo transitus fit,
nisi Superior monasterii ab eo exigit, ut aliquod tempas non ultra annum
experimenti causa in monasterio transigat; transacto experimenti tempore
aut a Superiore de consensu sui consilii vel Synaxis ad normam typici stabiliter
novo monasterio ascribatur aut ad pristinum monasterium redeat. §
3. In transitu a monasterio sui iuris ad ordinem vel congregationem serventur
congrua congruis referendo cann. 544 et 545. § 4. Monasterium sui
iuris, a quo sodalis discedit, bona servat, quae ipsius sodalis ratione
iam ei quaesita sunt; quod spectat ad dotem, ea debetur sine fructibus
iam maturis a die transitus monasterio, ad quod transitus fit.
9° De exclaustratione et de discessu a monasterio
Can. 489 - § 1. Indultum exclaustrationis a monasterio sui iuris
nonnisi sodali a votis perpetuis concedere potest ad petitionem ipsius
sodalis auctoritas, cui monasterium subiectum est, audito Superiore monasterii
sui iuris una cum suo consilio.
§ 2. Episcopus eparchialis hoc indultum
nonnisi ad triennium concedere potest.
Can. 490 - Petente Superiore monasterii
sui iuris de consensu sui consilii exclaustratio imponi potest ab auctoritate,
cui monasterium subiectum est, gravi de causa servata aequitate et caritate.
Can. 491 - Sodalis exclaustratus manet votis ligatus atque ceteris obligationibus
professionis monasticae, quae cum suo statu componi possunt, adhuc tenetur;
habitum monasticum debet deponere; perdurante tempore exclanstrationis
caret voce activa et passiva; Episcopo eparchiali loci, ubi commoratur,
loco Superioris proprii monasterii subditus est etiam vi voti oboedientiae.
Can. 492 - § 1. Sodalis a votis perpetuis indultum discedendi a monasterio
et redeundi ad vitam saecularem ne petat nisi gravissimis de causis coram
Domino perpensis; petitionem suam deferat Superiori monasterii sui iuris,
qui eam una cum voto suo suique consilii ad Sedem Apostolicam mittat. §
2. Huiusmodi indultum Sedi Apostolicae reservatur.
Can. 493 - § 1.
Indultum discedendi a monasterio et redeundi ad vitam saecularem legitime
concessum et sodali intimatum, nisi in actu intimationis ab ipso sodali
reiectum est, ipso iure secumfert dispensationem a votis necnon ab omnibus
obligationibus ex professione ortis, non vero ab illis ordini sacro adnexis,
si sodalis in ordine sacro constitutus est.
§ 2. Si sodalis, qui a
monasterio discessit et ad vitam saecularem rediit, in monasterium rursus
recipitur, novitiatum ac professionem instaurat, perinde ac si numquam
vitae religiosae addictus esset.
Can. 494 - § 1. Monachus a votis
perpetuis et in ordine sacro constitutus, si indultum discedendi a monasterio
et redeundi ad saeculum obtinuit, non potest ordines sacros exercere, donec
Episcopum eparchialem benevolum receptorem invenerit.
§ 2. Episcopus
eparchialis eum recipere potest sive absolute sive experimenti causa ad
quinquennium; in primo casu monachus est ipso iure eparchiae ascriptus,
in altero vero exacto quinquennio, nisi antea expresse dimissus est.
Can.
495 - Sodalis, qui post emissam professionem monasterium illegitime deseruit,
debet sine mora ad monasterium redire; Superiores debent eum sollicite
requirere et, si vera paenitentia motus redit, suscipere; secus vero ad
normam iuris puniatur vel etiam dimittatur.
Can. 496 - § 1. Qui perdurante
professione temporaria gravi de causa a monasterio discedere et ad vitam
saecularem redire vult, petitionem suam Superiori monasterii sui iuris
deferat.
§ 2. Superior hanc petitionem una cum voto suo suique consilii
ad Episcopum eparchialem mittat, cuius est, etsi de monasteriis iuris pontificii
agitur, hoc in casu indultum discedendi a monasterio et ad vitam saecularem
redeundi concedere, nisi ius particulare id pro monasteriis intra fines
territorii Ecclesiae patriarchalis sitis Patriarchae reservat.
10° De dimissione monachorum
Can. 497 - § 1. Ipso iure dimissus a monasterio habendus est sodalis
qui: 1° fidem catholicam publice abiecit; 2° matrimonium celebravit
vel etiam civiliter tantum attentavit.
§ 2. His in casibus Superior
monasterii sui iuris consulto suo consilio sine mora collectis probationibus
declarationem facti emittat, ut iuridice constet de dimissione, atque quam
primum de re auctoritatem, cui monasterium immediate subiectum est, certiorem
faciat.
Can. 498 - § 1. Sodalis, qui causa est imminentis et gravissimi
sive exterioris scandali sive erga monasterium damni, a Superiore monasterii
sui iuris de consensu eius consilii statim ex monasterio eici potest habitu
monastico statim deposito.
§ 2. Superior monasterii sui iuris, si
casus fert, curet, ut processus dimissionis ad normam iuris promoveatur,
aut rem auctoritati, cui monasterium subiectum est, deferat.
§ 3.
Sodalis ex monasterio eiectus, qui in ordine sacro constitutus est, ab
exercitio ordinis sacri prohibetur, nisi auctoritas, cui monasterium subiectum
est, aliter decernit.
Can. 499 - Perdurante professione temporaria sodalis
dimitti potest a Superiore monasterii sui iuris de consensu eius consilii
secundum can. 552, §§ 2 et 3, sed dimissio, ut valeat, confirmari
debet ab Episcopo eparchiali vel, si ius particulare ita fert pro monasteriis
intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis sitis, a Patriarcha.
Can.
500 - § 1. Ad dimittendum sodalem a votis perpetuis firmo can. 497
competens est Praeses confoederationis monasticae vel Superior monasterii
sui iuris non confoederati, uterque de consensu sui consilii, quod in casu
simul cum Superiore praeside ex quinque saltem membris ad validitatem constare
debet ita, ut, si desunt vel absunt ordinarii consiliarii, alii ad normam
typici vel statutorum confoederationis advocentur; suffragatio autem secreto
fieri debet.
§ 2. Ad dimissionem valide decernendam praeter alias
condiciones in typico forte statutas requiritur, ut: 1° causae dimissionis
sint graves, culpabiles et iuridice comprobatae una cum defectu emendationis;
2° dimissioni praecesserint, nisi natura causae dimissionis id excludit,
duae monitiones cum formali comminatione dimissionis, quae in cassum cesserunt;
3° causae dimissionis sodali scripto manifestatae sint data ei post
singulas monitiones plena opportunitate se defendendi; 4° tempus utile
in typico statutum ab ultima monitione elapsum sit.
§ 3. Responsiones
sodalis scripto datae alligantur actis, quae eis, de quibus in § 1,
submittenda sunt. § 4. Decretum dimissionis exsecutioni mandari non
potest, nisi est ab auctoritate, cui monasterium subiectum est, approbatum.
Can. 501 - § 1. Decretum dimissionis quam primum sodali, cuius interest,
intimetur.
§ 2. Sodalis vero potest adversus decretum dimissionis
intra quindecim dies cum effectu suspensivo sive recursum interponere sive,
nisi decretum dimissionis a Sede Apostolica confirmatum est, postulare,
ut causa via iudiciali tractetur.
§ 3. De recursu adversus decretum
dimissionis videt Sedes Apostolica vel, si de sodali agitur, qui domicilium
intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis habet, Patriarcha. §
4. Si vero causa via iudiciali tractanda est, de ea videt tribunal auctoritatis
immediate superioris ei, qui decretum dimissionis confirmavit; Superior
vero, qui decretum dimissionis tulit, acta in re collecta tradat eidem
tribunali et procedatur secundum canones de iudicio poenali appellatione
remota.
Can. 502 - Legitima dimissione, ea exclusa, de qua in can. 497,
ipso iure cessant omnia vincula necnon obligationes ex professione monastica
orta et, si sodalis in ordine sacro constitutus est, servari debet can.
494.
Can. 503 - § 1. Qui a monasterio legitime discedit vel ab eo
legitime dimissus est, nihil ab eo repetere potest ob quamlibet operam
in eo praestitam.
§ 2. Monasterium tamen aequitatem et caritatem servet
erga sodalem, qui ab eo separatur.
Art. III DE ORDINIBUS ET CONGREGATIONIBUS
Can. 504 - § 1. Ordo est societas ab auctoritate competenti ecclesiastica
erecta, in qua sodales, etsi non sunt monachi, professionem emittunt, quae
professioni monasticae aequiparatur.
§ 2. Congregatio est societas
ab auctoritate competenti ecclesiastica erecta, in qua sodales professionem
emittunt cum tribus votis publicis oboedientiae, castitatis et paupertatis,
quae tamen professioni monasticae non aequiparatur, sed propriam vim habet
ad normam iuris.
Can. 505 - § 1. Ordo est iuris pontificii, si a Sede
Apostolica erectus aut per eiusdem decretum ut talis agnitus est; iuris
patriarchalis vero, si a Patriarcha erectus decretum agnitionis Sedis Apostolicae
consecutus non est.
§ 2. Congregatio est: 1° iuris pontificii,
si a Sede Apostolica erecta aut per eiusdem decretum ut talis agnita est;
2° iuris patriarchalis, si a Patriarcha erecta aut per eiusdem decretum
ut talis agnita est nec decretum agnitionis Sedis Apostolicae consecuta
est; 3° iuris eparchialis, si ab Episcopo eparchiali erecta decretum
agnitionis Sedis Apostolicae vel Patriarchae consecuta non est. §
3. Ordo vel congregatio est clericalis, si ratione finis seu propositi
a fundatore intenti vel vi legitimae consuetudinis sub moderamine est presbyterorum,
ministeria ordini sacro propria assumit et ut talis ab auctoritate ecclesiastica
agnoscitur.
1° De erectione et de suppressione ordinis, congregationis, provinciae, domus
Can. 506 - § 1. Episcopus eparchialis erigere potest tantum congregationes;
sed eas ne erigat nisi consulta Sede Apostolica et insuper intra fines
territorii Ecclesiae patriarchalis nisi consulto Patriarcha.
§ 2.
Patriarcha erigere potest ordines et congregationes de consensu Synodi
permanentis atque Sede Apostolica consulta.
§ 3. Intra fines territorii
Ecclesiae patriarchalis congregatio iuris eparchialis, quae in plures eparchias
eiusdem territorii diffusa est, fieri potest iuris patriarchalis decreto
Patriarchae consultis eis, quorum interest, et de consensu synodi permanentis.
Can. 507 - § 1. Ordo, etiam iuris patriarchalis, legitime erectus,
etsi ex una tantum domo constat, supprimi non potest nisi a Sede Apostolica,
cui etiam reservatur de bonis suppressi ordinis statuere salva offerentium
voluntate.
§ 2. Congregationem iuris patriarchalis vel eparchialis
legitime erectam, etsi ex una tantum domo constat, supprimere potest praeter
Sedem Apostolicam Patriarcha intra fines territorii Ecclesiae, cui praeest,
consultis eis, quorum interest, et de consensu Synodi permanentis necnon
Sedis Apostolicae.
Can. 508 - § 1. Provincia indicat partem eiusdem
ordinis vel congregationis ex pluribus domibus constantem, quam Superior
maior immediate regit.
§ 2. Ordinem vel congregationem in provincias
dividere, provincias coniungere, aliter circumscribere vel supprimere novasque
erigere, pertinet ad auctoritatem a statutis ordinis vel congregationis
determinatam.
§ 3. De bonis suppressae provinciae statuere salva iustitia
et offerentium voluntate spectat, nisi statuta aliter cavent, ad Synaxim
generalem vel urgente necessitate ad Superiorem generalem de consensu sui
consilii.
Can. 509 - § 1. Ordo vel congregatio domum valide erigere
non potest nisi de consensu scripto dato Episcopi eparchialis; si agitur
de erigenda prima domo ordinis vel congregationis iuris patriarchalis in
aliqua eparchia, requiritur intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis
consensus Patriarchae vel in ceteris casibus Sedis Apostolicae. §
2. Quae dicuntur in can. 437, valent etiam de domibus ordinum et congregationum.
Can. 510 - Domus ordinis vel congregationis valide supprimi non potest
nisi consulto Episcopo eparchiali; suppressio vero unicae domus ordinis
vel congregationis eidem auctoritati reservatur, cuius est secundum can.
507 ipsum ordinem vel congregationem supprimere.
2° De Superioribus, de Synaxibus et de oeconomis in ordinibus et congregationibus
Can. 511 - § 1. In ordinibus et congregationibus Superiores et
Synaxes eam potestatem habent, quae iure communi et statutis determinatur.
§ 2. In ordinibus et congregationibus clericalibus iuris pontificii
vel patriarchalis autem Superiores et Synaxes insuper habent potestatem
regiminis pro foro externo et interno ad normam statutorum.
Can. 512 -
§ 1. Synaxis generalis, quae superior auctoritas ad normam statutorum
est, efformetur ita, ut totum ordinem vel congregationem repraesentans
verum signum eiusdem unitatis in caritate fiat.
§ 2. Non solum provinciae
et domus, sed etiam omnis sodalis optata sua modo in statutis determinato
Synaxi generali libere mittere potest.
Can. 513 - § 1. Ut sodales
ad officium Superioris valide nominentur aut eligantur, requiritur congruum
tempus post professionem perpetuam a statutis determinandum, quod, si de
Superioribus maioribus agitur, debet esse saltem decennium a prima professione
computandum.
§ 2. Si de Superiore generali agitur, praeterea ad validitatem
requiritur, ut annos triginta quinque expleverit.
Can. 514 - § 1.
Superiores ad tempus determinatum et conveniens temporis spatium constituantur,
nisi pro Superiore generali aliud ferunt statuta.
§ 2. Possunt tamen
antequam tempus determinatum elapsum est ab officio amoveri vel ad aliud
transferri ob causas et secundum modum a statutis determinata.
§ 3.
In statutis aptis normis provideatur, ne sodales diutius sine intermissione
Superiores sint.
Can. 515 - § 1. Superior generalis electione designetur
ad normam statutorum.
§ 2. Ceteri Superiores ad normam statutorum
designentur, ita tamen, ut, si eliguntur, confirmatione Superioris maioris
competentis indigeant; si vero nominantur, apta consultatio praecedat.
§ 3. In electionibus sedulo serventur cann. 947 - 960 necnon can.
445.
Can. 516 - § 1. Sint pro administratione bonorum temporalium
in ordinibus et congregationibus oeconomi: oeconomus generalis, qui bona
totius ordinis vel congregationis administret, oeconomus provincialis,
qui provinciae, oeconomus localis, qui singularum domorum; qui omnes officio
suo fungantur sub moderamine Superioris.
§ 2. Oeconomi generalis et
oeconomi provincialis officium implere Superior maior ipse non potest;
officium vero oeconomi localis, etsi melius ab officio Superioris distinguitur,
componi tamen cum eo potest, si necessitas id exigit.
§ 3. Si de modo
oeconomos designandi statuta silent, ii a Superiore maiore de consensu
sui consilii nominentur.
3° De admissione in ordines et congregationes et de novitiatu
Can. 517 - § 1. Aetas ad validam admissionem in novitiatum ordinis
vel congregationis requisita est decimus septimus annus expletus; circa
cetera requisita ad admissionem in novitiatum serventur cann. 448, 450,
452 et 454.
§ 2. Ad novitiatum instituti religiosi alterius Ecclesiae
sui iuris nemo licite admitti potest sine licentia Sedis Apostolicae, nisi
de candidato agitur, qui destinatus est provinciae vel domui, de qua in
can. 432, propriae Ecclesiae.
Can. 518 - Antequam candidatus ad novitiatum
admittitur, sit congruenter praeparatus sub speciali cura probati sodalis
per tempus et secundum modum a statutis determinatum.
Can. 519 - Ius admittendi
candidatos ad novitiatum pertinet ad Superiores maiores ad normam statutorum
servato can. 453, §§ 2 et 3.
Can. 520 - Novitiatus incipit modo
a statutis praescripto.
Can. 521 - Sedis novitiatus erectio, translatio
et suppressio fit per decretum Superioris generalis de consensu eius consilii.
Can. 522 - § 1. Novitiatus ut validus sit, peragi debet in domo, in
qua est sedes novitiatus; in casibus specialibus et ad modum exceptionis
ex concessione Superioris generalis de consensu eius consilii novitiatus
peragi potest in alia eiusdem ordinis vel congregationis domo sub moderamine
alicuius probati sodalis, qui vices magistri novitiorum gerit.
§ 2.
Superior maior permittere potest, ut novitiorum coetus per certum temporis
spatium in alia proprii ordinis vel congregationis domo a se designata
commoretur.
Can. 523 - § 1. Ad validitatem novitiatus requiritur,
ut annum integrum et continuum complectatur; absentia vero tribus mensibus
sive continuis sive intermissis brevior validitatem non afficit, sed tempus
deficiens, si quindecim dies superat, suppleri debet, etsi exercitationibus
apostolicis ad novitiorum institutionem perficiendam deditum erat. §
2. Si longius tempus novitiatus in statutis praescribitur, illud non requiritur,
ut valeat professio.
Can. 524 - § 1. Novitiorum institutioni praeficiendus
est ut magister ad normam statutorum sodalis prudentia, caritate, pietate,
scientia et status religiosi observantia praestans, decem saltem annos
professus et, si de ordine vel congregatione clericali agitur, in ordine
presbyteratus constitutus.
§ 2. Magistro, si opus est, cooperatores
dentur, qui in omnibus ei subsint circa moderamen novitiatus et institutionem
novitiorum.
§ 3. Solius magistri est consulere novitiorum institutioni
et ad ipsum solum novitiatus moderamen spectat ita, ut nemini liceat his
se quovis praetextu immiscere exceptis illis Superioribus, quibus id a
statutis permittitur, ac visitatoribus; ad disciplinam religiosam vero
totius domus quod attinet, magister, quemadmodum et novitii, Superiori
subditus est. § 4. Novitius potestati magistri ac Superiorum subest
eisque oboedire tenetur.
Can. 525 - § 1. Ea, quae praescribuntur in
cann. 459 - 461, valent etiam de ordinibus et congregationibus. §
2. Antequam professionem temporariam emittit, novitius debet ad totum tempus,
quo eadem professione ligatus est, bonorum suorum, quae actu habet et quae
ipsi forte postea supervenient, administrationem cedere, cui mavult, et
de eorundem usu et usufructu libere disponere.
4° De professione in ordinibus et congregationibus
Can. 526 - § 1. Professio temporaria cum tribus votis oboedientiae,
castitatis et paupertatis emittatur ad tempus in statutis determinatum.
§ 2. Haec professio ad normam statutorum pluries renovari potest ita
tamen, ut complexive numquam ad tempus, quod triennio brevius vel sexennio
longius est, extendatur.
Can. 527 - Ad validitatem professionis temporariae
requiritur, ut: 1° novitiatus valide peractus sit; 2° novitius
admittatur ad professionem a Superiore competenti secundum statuta de consensu
sui consilii necnon recipiatur professio ab eodem Superiore per se vel
per alium; 3° professio sit expressa nec vi, metu gravi aut dolo emissa
vel recepta; 4° cetera ad validitatem professionis in statutis requisita
impleantur.
Can. 528 - Sodalis a votis temporariis eadem obligatione ac
sodalis a votis perpetuis tenetur observandi statuta; voce activa et passiva
caret, nisi aliter in statutis expresse cavetur.
Can. 529 - § 1. Professio
temporaria actus votis contrarios reddit illicitos, sed non invalidos.
§ 2. Haec professio non aufert sodali proprietatem bonorum suorum
neque capacitatem alia bona acquirendi; sodali tamen non licet per actum
inter vivos dominium bonorum suorum titulo gratioso abdicare.
§ 3.
Quidquid autem sodalis a votis temporariis industria sua aut intuitu ordinis
vel congregationis acquirit, ipsi ordini vel congregationi acquirit; nisi
contrarium legitime probatur, sodalis praesumitur acquirere intuitu ordinis
vel congregationis. § 4. Cessionem vel dispositionem, de quibus in
can. 525, § 2, sodalis a votis temporariis mutare potest non quidem
proprio arbitrio, sed de Superioris maioris consensu, dummodo mutatio saltem
de notabili bonorum parte ne fiat in favorem ordinis vel congregationis;
per discessum autem ab ordine vel congregatione eiusmodi cessio ac dispositio
habere vim desinit. § 5. Si sodalis a votis temporariis debita et
obligationes contraxit, ipse respondere debet, nisi de Superioris licentia
negotium ordinis vel congregationis gessit. § 6. Emissa professione
temporaria ipso iure vacant quaelibet professi officia.
Can. 530 - In congregationibus
sodalis saltem ante professionem perpetuam testamentum, quod etiam in iure
civili validum sit, libere condat.
Can. 531 - Per professionem perpetuam
sodalis statum religiosum definitive assumit, propriam eparchiam amittit
ac ordini vel congregationi pleno iure aggregatur.
Can. 532 - Ad validitatem
professionis perpetuae praeter requisita, de quibus in can. 464, requiritur,
ut praecesserit professio temporaria ad normam can. 526.
Can. 533 - In
ordinibus professio perpetua professioni perpetuae monasticae aequiparatur,
proinde valent de ea cann. 466 - 468.
Can. 534 - In congregationibus: 1°
effectus canonici professionis perpetuae iidem manent ac in can. 529 de
professione temporaria determinantur, nisi aliter iure communi cavetur;
2° Superior maior de consensu sui consilii potest sodali a votis perpetuis
id petenti licentiam bona sua cedendi salvis normis prudentiae concedere;
3° Synaxis generalis est in statuta introducere, si opportunum videtur,
renuntiationem obligatoriam patrimonii a sodali acquisiti vel aequirendi,
quae tamen ante professionem perpetuam fieri non potest.
Can. 535 - §
1. In emittenda quavis professione serventur praescripta statutorum. §
2. Documentum emissae professionis ab ipso sodali et ab eo, qui professionem,
etiam ex delegatione, recepit, subscriptum asservetur in archivo ordinis
vel congregationis; si de professione perpetua agitur, Superior maior debet
de eadem quam primum certiorem facere parochum, apud quem sodalis baptismus
adnotatus est.
5° De institutione sodalium et de disciplina religiosa in ordinibus et congregationibus
Can. 536 - § 1. Modus institutionis sodalium servato can. 471,
§ 1 determinatur in statutis.
§ 2. Institutio sodalium, qui ad
ordines sacros destinantur, praeterea fieri debet secundum rationem institutionis
clericorum, de qua in can. 330, in sede studiorum ordinis vel congregationis
a Synaxi generali vel a Superioribus maioribus ad normam statutorum approbata;
si vero sedes studiorum propria ad normam can. 340, § 1 haberi non
potest, sodales institui debent sub ductu probati moderatoris in alio seminario
vel instituto studiorum superiorum ab auctoritate ecclesiastica approbato.
Can. 537 - § 1. Superiores maiores ad normam statutorum dare possunt
litteras dimissorias ad sacram ordinationem sodalibus a votis perpetuis.
§ 2. Episcopus, ad quem Superior litteras dimissorias mittere debet,
est Episcopus eparchialis loci, ubi ordinandus domicilium habet; ad alium
Episcopum vero, si Episcopus eparchialis licentiam dedit aut est alterius
Ecclesiae sui iuris ac ordinandus aut est absens aut denique, si sedes
eparchialis vacat et eam regit, qui Episcopus ordinatus non est; de quibus
necesse est Episcopo ordinanti in singulis casibus constet authentico curiae
eparchialis documento.
Can. 538 - § 1. In singulis domibus ordinum
et congregationum laudes divinae celebrentur ad normam statutorum et legitimarum
consuetudinum.
§ 2. Curent Superiores, ut omnes sodales ad normam
statutorum ea, quae in can. 473, § 2 praescribuntur, impleant. §
3. Sodales ordinum et congregationum sacramentum paenitentiae frequenter
suscipiant et servetur can. 474,
§ 2.
Can. 539 - § 1. Superiores
curent ut sodalibus idonei confessarii, praesto sint.
§ 2. Confessarii
in ordinibus et congregationibus clericalibus iuris pontificii vel patriarchalis
a Superiore maiore ad normam statutorum designentur; in ceteris casibus
vero ab Hierarcha loci audito Superiore, qui praevie communitatem, cuius
interest, consulere debet.
Can. 540 - Ad habitum sodalium quod spectat,
standum est praescriptis statutorum et extra proprias domus etiam normis
Episcopi eparchialis.
Can. 541 - Normae circa clausuram in statutis singulorum
ordinum et congregationum secundum propriam indolem determinentur firmo
iure Superiorum, etiam localium, per modum actus et iusta de causa aliud
permittendi.
Can. 542 - Curent Superiores, ut sodales a se designati praesertim
in eparchia, in qua degunt, si ab Hierarcha loci vel parocho eorum auxilium
requiritur ad consulendum necessitatibus christifidelium, illud intra et
extra proprias ecclesias salvis instituti indole et disciplina religiosa
libenter praestent.
Can. 543 - Sodalis ordinis vel congregationis, qui
parochus est, manet votis ligatus atque ceteris suae professionis obligationibus
necnon statutis adhuc tenetur, quatenus horum observantia cum sui officii
obligationibus consistere potest; ad disciplinam religiosam quod attinet,
subest Superiori, in eis vero, quae ad officium parochi spectant, eadem
iura et obligationes habet ac ceteri parochi eodemque modo Episcopo eparchiali
subest.
6° De transitu ad alium ordinem vel congregationem aut ad monasterium sui iuris
Can. 544 - § 1. Intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis
sodalis ad aliud institutum religiosum valide transire potest de consensu
scripto dato Patriarchae et de consensu proprii Superioris generalis et
Superioris generalis ordinis vel congregationis, ad quem transire vult,
aut, si de transitu ad monasterium agitur, Superioris monasterii sui iuris;
ad hunc consensum praestandum Superiores indigent praevio consensu sui
consilii vel, si de monasterio agitur, Synaxis.
§ 2. Sodalis valide
transire potest a congregatione iuris eparchialis ad aliud institutum religiosum
iuris eparchialis de consensu scripto dato Episcopi eparchialis loci, ubi
est domus princeps instituti religiosi, ad quod fit transitus, consulto
Superiore generali congregationis, a qua fit transitus, et consentiente
Superiore generali congregationis aut Superiore monasterii sui iuris, ad
quod fit transitus; ad hunc consensum praestandum Superiores indigent praevio
consensu sui consilii vel, si de monasterio agitur, Synaxis.
§ 3.
Ceteris in casibus sodalis non potest ad aliud institutum religiosum valide
transire nisi de consensu Sedis Apostolicae. § 4. Ad validitatem transitus
ad institutum religiosum alterius Ecclesiae sui iuris requiritur consensus
Sedis Apostolicae.
Can. 545 - § 1. Transiens novitiatum ex toto peragere
debet, nisi Superior generalis vel Superior monasterii sui iuris, uterque
de consensu sui consilii, tempus novitiatus ob specialia adiuncta reducit,
sed non infra sex menses; novitiatu durante manentibus votis iura et obligationes
particulares, quae sodalis in priore ordine vel congregatione habuit, suspensa
sunt et ipse Superioribus et magistro novitiorum novi instituti religiosi
subest etiam vi voti oboedientiae.
§ 2. Post peractum novitiatum transiens,
qui iam professus a votis perpetuis est, publice professionem perpetuam
emittat secundum praescripta statutorum novi instituti religiosi, qua professione
novo instituto plene aggregatur et, si clericus est, ei etiam ut clericus
ascribitur; qui vero adhuc professus a votis temporariis est, eodem modo
professionem temporariam emittat saltem per triennium duraturam, nisi totum
triennium novitiatus in monasterio sui iuris, ad quod transit, peregit.
§ 3. Si in novo instituto religioso sodalis professionem non emittit,
ad pristinum redire debet, nisi interim tempus professionis elapsum est.
§ 4. Circa bona et dotem servetur can. 488, § 4.
7° De exclaustratione et de discessu ab ordine vel congregatione
Can. 546 - § 1. Professus a votis temporariis elapso professionis
tempore libere potest institutum religiosum derelinquere.
§ 2. Qui
perdurantibus votis temporariis gravi de causa petit, ut ordinem vel congregationem
derelinquat, a Superiore generali de consensu eius consilii consequi potest
indultum definitive ab ordine vel congregatione discedendi et ad vitam
saecularem redeundi cum effectibus, de quibus in can. 493; in congregationibus
iuris eparchialis indultum ut valeat confirmari debet ab Episcopo eparchiali
loci, ubi est domus princeps eiusdem congregationis.
Can. 547 - §
1. Superior maior iusta de causa consulto suo consilio sodalem a votis
temporariis a renovandis eisdem votis vel ab emittenda professione perpetua
excludere potest.
§ 2. Infirmitas physica vel psychica, etiam post
professionem temporariam contracta, quae de iudicio peritorum sodalem a
votis temporariis reddit ineptum ad vitam in instituto religioso ducendam,
causam constituit eum non admittendi ad professionem temporariam renovandam
vel ad professionem perpetuam emittendam, nisi ob neglegentiam instituti
vel ob laborem in instituto peractum infirmitas contracta est.
§ 3.
Si vero sodalis perdurantibus votis temporariis amens evasit, etsi novam
professionem emittere non potest, ab instituto tamen dimitti non potest.
Can. 548 - § 1. Indultum exclaustrationis concedi potest ab auctoritate,
cui ordo vel congregatio subiectus est, audito Superiore generali una cum
suo consilio; impositio vero exclaustrationis ab eadem auctoritate fit
petente Superiore generali de consensu sui consilii.
§ 2. De cetero
circa exclaustrationem serventur cann. 489 - 491.
Can. 549 - § 1.
Sodalis a votis perpetuis indultum discedendi ab ordine vel congregatione
et ad vitam saecularem redeundi ne petat nisi gravissimis de causis; petitionem
suam deferat Superiori generali, qui eam una cum voto suo suique consilii
ad auctoritatem competentem mittat.
§ 2. Huiusmodi indultum in ordinibus
Sedi Apostolicae reservatur; in congregationibus vero praeter Sedem Apostolicam
id concedere potest etiam: 1° Patriarcha omnibus sodalibus, qui domicilium
intra fines territorii Ecclesiae, cui praeest, habent, consulto, si de
congregationibus iuris eparchialis agitur, Episcopo eparchiali; 2°
Episcopus eparchialis eparchiae, in qua sodalis domicilium habet, si agitur
de congregatione iuris eparchialis.
§ 3. Indultum discedendi ab ordine
vel congregatione eosdem effectus canonicos habet ac in can. 493 statuuntur;
de sodali vero, qui in ordine sacro constitutus est, valet praeterea can.
494.
Can. 550 - Sodalis, qui ex domo proprii ordinis vel congregationis
illegitime abest cum animo se subducendi a potestate Superiorum, sollicite
ab eisdem Superioribus quaeratur; si vero intra tempus a statutis praescriptum
non redit, ad normam iuris puniatur vel etiam dimittatur.
8° De dimissione ab ordine vel congregatione
Can. 551 - Quae de dimissione vel de eiectione in cann. 497 et 498 praescribuntur,
valent etiam de sodalibus ordinum vel congregationum; auctoritas competens
vero est Superior maior consulto suo consilio aut, si de eiectione agitur,
de consensu eiusdem consilii; si periculum est in mora nec tempus suppetit
adeundi Superiorem maiorem, etiam Superior localis de consensu sui consilii
et statim certiore facto Superiore maiore sodalem eicere potest.
Can. 552
- § 1. Sodalis a votis temporariis dimitti potest a Superiore generali
de consensu sui consilii, nisi in statutis dimissio reservatur Episcopo
eparchiali vel alii auctoritati, cui ordo vel congregatio subiectus est.
§ 2. Ad dimissionem decernendam praeter alias condiciones a statutis
forte praescriptas serventur: 1° causae dimissionis debent esse graves
et ex parte sodalis etiam externae et culpabiles; 2° defectus spiritus
religiosi, qui aliis scandalo esse potest, est sufficiens dimissionis causa,
si repetita monitio una cum salutari paenitentia in cassum cessit; 3°
auctoritati dimittenti causae dimissionis certo innotescere debent, etsi
necesse non est, ut eaedem formaliter comprobentur; sed sodali semper manifestari
debent data ei plena opportunitate se defendendi, eiusque responsiones
auctoritati dimittenti fideliter subiciantur.
§ 3. Recursus contra
decretum dimissionis effectum suspensivum habet.
Can. 553 - Ad dimittendum
sodalem a votis perpetuis competens est Superior generalis; de cetero observandi
sunt cann. 500 - 503.
CAPUT II DE SOCIETATIBUS VITAE COMMUNIS AD INSTAR RELIGIOSORUM
Can. 554 - § 1. Institutum, in quo sodales consilia evangelica
aliquo sacro vinculo, non vero votis religiosis profitentur atque vivendi
rationem status religiosi imitantur sub regimine Superiorum secundum statuta,
est societas vitae communis ad instar religiosorum.
§ 2. Haec societas
est iuris pontificii, iuris patriarchalis vel eparchialis ad normam can.
505, § 2; est vero clericalis ad normam can. 505, § 3; dependet
ab auctoritate ecclesiastica ut congregationes ad normam cann. 413 - 415,
419, 420, § 3 et, salvo iure particulari a Sede Apostolica statuto,
can. 418,
§ 2.
§ 3. Sodales harum societatum, ad effectus canonicos
quod attinet, religiosis aequiparantur, nisi aliter iure cavetur vel ex
natura rei constat.
Can. 555 - Sodales omnes harum societatum subduntur
Romano Pontifici ut suo supremo Superiori, cui parendi obligatione tenentur
etiam vi sacri vinculi oboedientiae.
Can. 556 - Circa erectionem et suppressionem
societatis eiusque provinciarum vel domorum eadem valent ac quae de congregationibus
in cann. 506 - 510 statuta sunt.
Can. 557 - Regimen determinatur statutis
societatis, sed in omnibus applicentur, nisi rei natura obstat, quae de
congregationibus in cann. 422 et 511 - 515 statuta sunt.
Can. 558 - §
1. Societas eiusque provinciae et domus legitime erectae ipso iure sunt
personae iuridicae ad normam can. 423.
§ 2. Administratio bonorum
regitur cann. 424, 425 et 516.
§ 3. Quidquid sodalibus obvenit intuitu
societatis, societati acquiritur; cetera bona sodales secundum statuta
retinent, acquirunt ac administrant.
Can. 559 - § 1. In admittendis
candidatis in societatem serventur statuta salvis cann. 450 et 451. §
2. Circa institutionem sodalium item serventur statuta; in instituendis
vero illis, qui ad ordines sacros destinantur, serventur praeterea canones
de institutione clericorum.
Can. 560 - § 1. Superior maior societatis
ad normam statutorum dare potest suis sodalibus perpetuo cooptatis litteras
dimissorias ad sacram ordinationem; hae litterae mittendae sunt Episcopo,
de quo in can. 537,
§ 2.
§ 2. Sodalis perpetuo cooptatus ut clericus
societati ascribitur ordinatione diaconali vel in casu clerici alicui eparchiae
iam ascripti perpetua cooptatione.
Can. 561 - Sodales societatis tenentur
obligationibus, quae clericis iure communi praescribuntur, nisi aliter
iure cavetur vel ex natura rei constat, firmis iuribus et obligationibus
in statutis determinatis.
Can. 562 - § 1. Circa transitum ad aliam
societatem vitae communis ad instar religiosorum vel institutum religiosum
requiritur consensus Superioris generalis societatis, a qua transitus fit,
et, si de transitu ad societatem vel institutum alterius Ecclesiae sui
iuris agitur, etiam consensus Sedis Apostolicae.
§ 2. Sodalis, qui
transit ad institutum religiosum, integrum novitiatum peragere debet et
ceteris novitiis eiusdem instituti aequiparatur; circa professionem standum
est statutis novi instituti.
§ 3. Firmis cann. 497 et 498 ad dimittendum
sodalem perpetuo cooptatum competens est Superior generalis servatis de
cetero cann. 500 - 503; sodalis temporarie cooptatus vero dimittitur ad
normam can. 552. § 4. In statutis societatis determinetur auctoritas,
cuius est sacrum vinculum solvere.
CAPUT III DE INSTITUTIS SAECULARIBUS
Can. 563 - § 1. Institutum saeculare est societas, in qua sodales:
1° ad seipsos Deo totos dedicandum per professionem trium consiliorum
evangelicorum secundum statuta aliquo sacro vinculo ab Ecclesia recognito
firmatam tendunt; 2° actuositatem apostolicam ad instar fermenti in
saeculo et ex saeculo exercent ita, ut omnia ad robur et incrementum Corporis
Christi spiritu evangelico imbuantur; 3° vivendi rationem religiosorum
non imitantur, sed vitam communionis inter se secundum propria statuta
agunt; 4° clerici vel laici, ad omnes effectus canonicos quod attinet,
in suo quisque statu manent.
§ 2. Instituta saecularia sunt iuris
pontificii, iuris patriarchalis vel iuris eparchialis ad normam can. 505,
§ 2.
Can. 564 - Sodales institutorum saecularium subduntur Romano
Pontifici ut suo supremo Superiori, cui parendi obligatione tenentur etiam
vi sacri vinculi oboedientiae.
Can. 565 - Sodalis instituti saecularis
per ordinationem diaconalem ut clericus ascribitur eparchiae, pro cuius
servitio ordinatus est, nisi vi concessionis Sedis Apostolicae vel, si
de instituto saeculari iuris patriarchalis agitur, Patriarchae eidem instituto
ascribitur.
Can. 566 - Circa erectionem et suppressionem institutorum saecularium,
eorum statuta necnon dependentiam ab auctoritate ecclesiastica serventur,
quae de congregationibus in cann. 414, 506, 507, § 2, 509 et 510 statuta
sunt.
Can. 567 - § 1. Instituta saecularia eorumque provinciae et
domus legitime erectae ipso iure sunt personae iuridicae ad normam can.
423.
§ 2. Administratio bonorum regitur cann. 424 et 425.
Can. 568
- § 1. In admittendis candidatis serventur statuta firmo can. 450.
§ 2. Sodalis instituto saeculari perpetuo cooptatus dimittitur decreto
ad normam statutorum dato, quod exsecutioni mandari non potest, nisi est
ab Episcopo eparchiali vel ab auctoritate superiore competenti approbatum;
eiusdem Episcopi eparchialis vel auctoritatis est etiam sacrum vinculum
solvere.
Can. 569 - Iuris particularis uniuscuiusque Ecclesiae sui iuris
est pressius de institutis saecularibus statuere.
CAPUT IV DE ALIIS FORMIS VITAE CONSECRATAE ATQUE DE SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICAE
Can. 570 - Iure particulari aliae species constitui possunt ascetarum,
qui vitam eremiticam imitantur, sive ad instituta vitae consecratae pertinent
sive non; item virgines et viduae consecratae seorsum in saeculo castitatem
professione publica profitentes constitui possunt.
Can. 571 - Novas formas
vitae consecratae approbare soli Sedi Apostolicae reservatur; Patriarchae
autem atque Episcopi eparchiales nova vitae consecratae dona a Spiritu
Sancto Ecclesiae concredita discernere satagant et promotores adiuvent,
quo melius proposita exprimant et aptis statutis protegant.
Can. 572 -
Societates vitae apostolicae, quarum sodales sine votis religiosis finem
apostolicum societatis proprium prosequuntur et, vitam fraternam in communi
ducentes secundum propriam vitae rationem, per observantiam constitutionum
ad perfectionem caritatis tendunt, quaeque institutis vitae consecratae
accedunt, reguntur tantum iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris
vel a Sede Apostolica statuto.
TITULUS XIII DE CHRISTIFIDELIUM CONSOCIATIONIBUS
Can. 573 - § 1. Consociationes ab auctoritate competenti ecclesiastica
erectae vel ab ipsa per decretum approbatae sunt personae iuridicae in
Ecclesia et vocantur consociationes publicae.
§ 2. Ceterae consociationes,
etsi ab auctoritate ecclesiastica laudantur vel commendantur, consociationes
privatae vocantur; hae consociationes in Ecclesia non agnoscuntur, nisi
earum statuta ab auctoritate competenti recognoscuntur, de cetero vero
reguntur tantummodo iure particulari firmo can. 577.
Can. 574 - Salvo de
cetero can. 18 solius auctoritatis ecclesiasticae competentis est erigere
christifidelium consociationes, quae sibi proponunt doctrinam christianam
nomine Ecclesiae tradere aut cultum publicum promovere vel quae alios intendunt
fines, quorum prosecutio natura sua eidem auctoritati ecclesiasticae reservatur.
Can. 575 - § 1. Auctoritas competens ad erigendas vel approbandas
christifidelium consociationes est pro consociationibus et earundem confoederationibus:
1° eparchialibus Episcopus eparchialis, non vero Administrator eparchiae,
eis tamen consociationibus exceptis, quarum erectio ex privilegio apostolico
vel patriarchali aliis reservata est; 2° quae omnibus christifidelibus
alicuius Ecclesiae patriarchalis vel metropolitanae sui iuris patent quaeque
sedem principem intra fines territorii eiusdem Ecclesiae habent, Patriarcha
consulta Synodo permanenti vel Metropolita consultis duobus Episcopis eparchialibus
ordinatione episcopali senioribus; 3° alterius speciei Sedes Apostolica.
§ 2. Ad erectionem sectionis cuiuscumque consociationis non eparchialis
requiritur consensus scripto datus Episcopi eparchialis; consensus tamen
ab Episcopo eparchiali praestitus pro erectione domus instituti religiosi
valet etiam ad erigendam in eadem domo vel ecclesia ei adnexa consociationem,
quae illius instituti est propria.
Can. 576 - § 1. Omnis consociatio
sua habeat statuta, quibus determinantur consociationis nomen, finis, sedes,
regimen et condiciones requisitae ad ascriptionem; praeterea in statutis
determinantur agendi rationes attentis ritu propriae Ecclesiae sui iuris,
necessitatibus loci et temporis vel utilitate.
§ 2. Statuta eorumque
immutatio approbatione indigent auctoritatis ecclesiasticae, quae consociationem
erexit vel approbavit.
Can. 577 - § 1. Quaelibet consociatio subest
vigilantiae auctoritatis ecclesiasticae, quae eam erexit vel approbavit;
huius auctoritatis est curare, ut in eadem integritas fidei et morum servetur,
et vigilare, ne in disciplinam ecclesiasticam abusus irrepant.
§ 2.
Episcopi eparchialis est vigilare omnibus consociationibus in suo territorio
activitatem exercentibus et, si casus fert, auctoritatem, quae consociationem
erexit vel approbavit, certiorem facere et insuper, si actio consociationis
in grave damnum cedit doctrinae vel disciplinae ecclesiasticae aut scandalo
est christifidelibus, remedia opportuna interim adhibere.
Can. 578 - §
1. Membrorum receptio fiat ad normam iuris communis ac statutorum consociationis.
§ 2. Eadem persona ascribi potest pluribus consociationibus. §
3. Sodales institutorum religiosorum possunt consociationibus ad normam
typici vel statutorum de consensu sui Superioris nomen dare.
Can. 579 -
Nulla consociatio christifidelium propria membra ut clericos sibi ascribere
potest nisi ex speciali concessione a Sede Apostolica vel, si de consociatione,
de qua in can. 575, § 1, n. 2, agitur, a Patriarcha de consensu Synodi
permanentis data.
Can. 580 - Qui fidem catholicam publice abiecit vel a
communione cum Ecclesia catholica publice defecit vel excommunicatione
maiore irretitus est, valide in consociationes recipi non potest; si vero
iam legitime ascriptus est, ab Hierarcha loci ipso iure dimissus declaretur.
Can. 581 - Nemo legitime ascriptus a consociatione dimittatur nisi iusta
de causa ad normam iuris communis et statutorum.
Can. 582 - Consociatio
legitime erecta vel approbata bona temporalia ad normam cann. 1007 - 1054
et statutorum administrat sub vigilantia auctoritatis, quae eam erexit
vel approbavit, cui quotannis administrationis rationem reddere debet.
Can. 583 - § 1. Consociationes a Sede Apostolica erectae vel approbatae
nonnisi ab eadem supprimi possunt.
§ 2. Ceterae consociationes, firmo
can. 927, § 2 et salvo iure recursus in suspensivo ad normam iuris,
praeterquam a Sede Apostolica supprimi possunt: 1° a Patriarcha de
consensu Synodi permanentis vel a Metropolita, qui Ecclesiae metropolitanae
sui iuris praeest, de consensu duorum Episcoporum eparchialium ordinatione
episcopali seniorum; 2° ab Episcopo eparchiali, si ab eo erectae vel
approbatae sunt.
TITULUS XIV DE EVANGELIZATIONE GENTIUM
Can. 584 - § 1. Christi mandato omnes gentes evangelizandi obsequens
et Spiritus Sancti gratia caritateque mota Ecclesia se totam missionariam
agnoscit.
§ 2. Evangelizatio gentium ita fiat, ut servata integritate
fidei et morum Evangelium se in cultura singulorum populorum exprimere
possit, in catechesi scilicet, in ritibus propriis liturgicis, in arte
sacra, in iure particulari ac demum in tota vita ecclesiali.
Can. 585 -
§ l. Singularum Ecclesiarum sui iuris est iugiter curare, ut per praecones
apte praeparatos et ab auctoritate competenti ad normam iuris communis
missos Evangelium praedicetur in universum mundum sub moderamine Romani
Pontificis.
§ 2. Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel Consilio
Hierarcharum assit commissio ad omnium eparchiarum efficaciorem collaborationem
provehendam in activitate Ecclesiae missionali.
§ 3. In singulis eparchiis
sacerdos designetur ad incepta pro missionibus efficaciter promovenda.
§ 4. Christifideles cognitionem et amorem missionum in se ipsis et
in aliis foveant, pro illis orent atque vocationes excitent illasque suis
subsidiis liberaliter sustineant.
Can. 586 - Severe prohibetur, ne quis
ad Ecclesiam amplectendam cogatur vel artibus importunis inducatur aut
alliciatur; omnes vero christifideles curent, ut vindicetur ius ad libertatem
religiosam, ne quis iniquis vexationibus ab Ecclesia deterreatur.
Can.
587 - § 1. Qui se Ecclesiae coniungere volunt, caerimoniis liturgicis
admittantur ad catechumenatum, qui non sit mera dogmatum praeceptorumque
expositio, sed totius vitae christianae institutio et tirocinium debite
protractum.
§ 2. Qui catechumenatui ascripti sunt, ius habent, ut
admittantur ad liturgiam verbi aliasque celebrationes liturgicas christifidelibus
non reservatas.
§ 3. Iuris particularis est normas ferre, quibus catechumenatus
ordinetur determinando, quaenam a catechumenis sint praestanda et quaenam
eis agnoscantur praerogativae.
Can. 588 - Integrum est catechumenis ascribi
cuivis Ecclesiae sui iuris ad normam can. 30; caveatur tamen, ne quid ipsis
suadeatur, quod obstare possit eorundem ascriptioni Ecclesiae, quae eorum
culturae magis consentanea est.
Can. 589 - Missionarii sive exteri sive
autochthoni sint congruis dotibus et ingenio idonei; sint apte instituti
in missiologia et in spiritualitate missionaria necnon instructi in historia
et cultura populorum, qui evangelizandi sunt.
Can. 590 - In activitate
missionali curandum est, ut novellae Ecclesiae quam primum maturitatem
consequantur atque plene constituantur ita, ut sub ductu propriae hierarchiae
sibi providere et opus evangelizandi assumere atque continuare possint.
Can. 591 - Missionarii sedulo curent, ut: 1° vocationes ad ministeria
sacra inter neophytos prudenter promoveantur ita, ut novellae Ecclesiae
quam primum autochthonis clericis floreant; 2° catechistae ita instituantur,
ut tamquam validi cooperatores ministrorum sacrorum munus suum in evangelizatione
necnon in actione liturgica quam optime exsequi possint; iure particulari
provideatur, ut catechistae iustam remunerationem habeant.
Can. 592 - §
1. Speciali cura in territoriis missionum aptae formae apostolatus laicorum
foveantur; instituta vitae consecratae, ratione habita singulorum populorum
ingenii et indolis, promoveantur; scholae et alia huiusmodi educationis
christianae et progressus culturalis instituta, ut opus est, constituantur.
§ 2. Item dialogus et cooperatio cum non-christianis sedulo et prudenter
foveantur.
Can. 593 - § 1. Omnes presbyteri cuiuscumque condicionis
in territoriis missionum operam praestantes utpote unum presbyterium efformantes
ardenter in evangelizatione cooperentur.
§ 2. Ipsi cum ceteris missionariis
christianis, ut unum pro Christo Domino testimonium reddant, libenter collaborent
ad normam can. 908.
Can. 594 - Territoria missionum sunt, quae Sedes Apostolica
ut talia agnovit.
TITULUS XV DE MAGISTERIO ECCLESIASTICO
CAPUT I DE ECCLESIAE MUNERE DOCENDI IN GENERE
Can. 595 - § 1. Ecclesiae, cui Christus Dominus depositum fidei
concredidit, ut Spiritu Sancto assistente veritatem revelatam sancte custodiret,
penitus perscrutaretur, fideliter annuntiaret atque exponeret, ius nativum
a qualibet humana potestate independens et obligatio est omnibus hominibus
Evangelium praedicandi.
§ 2. Ecclesiae competit semper et ubique principia
moralia, etiam ad ordinem socialem spectantia, annuntiare necnon iudicium
ferre de quibuslibet rebus humanis, quatenus dignitas personae humanae
eiusque iura fundamentalia aut salus animarum id exigunt.
Can. 596 - In
nomine Ecclesiae docendi munus solis Episcopis competit; in eodem tamen
munere partem habent ad normam iuris sive ii, qui Episcoporum per ordinem
sacrum effecti sunt cooperatores, sive ii, qui in ordine sacro non constituti
mandatum docendi receperunt.
Can. 597 - § 1. Infallibitate in magisterio
vi muneris sui gaudet Romanus Pontifex, si ut supremus omnium christifidelium
Pastor et Doctor, cuius est fratres suos in fide confirmare, doctrinam
de fide vel de moribus tenendam definitivo actu proclamat.
§ 2. Infallibilitate
in magisterio pollet quoque Collegium Episcoporum, si magisterium exercent
Episcopi in Concilio Oecumenico coadunati, qui ut fidei et morum doctores
et iudices pro universa Ecclesia doctrinam de fide vel de moribus ut definitive
tenendam declarant, aut si per orbem dispersi communionis nexum inter se
et cum sancti Petri successore servantes una cum eodem Romano Pontifice
authentice res fidei vel morum docentes in unam sententiam tamquam definitive
tenendam conveniunt.
§ 3. Infallibiliter definita nulla intellegitur
doctrina, nisi id manifesto constat.
Can. 598 - § 1. Fide divina et catholica
ea omnia credenda sunt, quae verbo Dei scripto vel tradito, uno scilicet
deposito fidei Ecclesiae commisso, continentur et simul ut divinitus revelata
proponuntur sive ab Ecclesiae magisterio sollemni sive ab eius magisterio
ordinario et universali, quod quidem communi adhaesione christifidelium
sub ductu sacri magisterii manifestatur; tenentur igitur omnes christifideles;
quascumque devitare doctrinas eisdem contrarias.
§ 2. Firmiter etiam amplectenda ac retinenda sunt omnia et singula quae circa doctrinam de fide vel moribus ab Ecclesiae magisterio definitive proponuntur, scilicet quae ad idem fidei depositum sancte custodiendum et fideliter exponendum requiruntur; ideoque doctrinae Ecclesiae catholicae adversatur qui easdem propositiones definitive tenendas recusat.
Can. 599 - Non quidem
fidei assensus, religiosum tamen intellectus et voluntatis obsequium praestandum
est doctrinae de fide et de moribus, quam sive Romanus Pontifex sive Collegium
Episcoporum enuntiant, cum magisterium authenticum exercent, etsi definitivo
actu eandem proclamare non intendunt; christifideles ergo curent, ut devitent,
quae cum eadem non congruunt.
Can. 600 - Episcopi, qui sunt in communione
cum Collegii capite et membris, sive singuli sive in Synodis aut in Conciliis
particularibus congregati, etsi infallibilitate in docendo non pollent,
christifidelium suae curae commissorum authentici sunt fidei doctores et
magistri; cui magisterio authentico suorum Episcoporum christifideles religioso
animi obsequio adhaerere tenentur.
Can. 601 - Singulis Ecclesiis onus incumbit
imprimis a Patriarchis et Episcopis exercendum modo unicuique generationi
et culturae accommodato ad perennes hominum interrogationes de sensu vitae
respondendi necnon christianae solutioni problematum urgentiorum sub luce
Evangelii signa temporum perscrutando consulendi ita, ut clarescat ubique
magis lux Christi illuminans omnes homines.
Can. 602 - In cura pastorali
non tantum principia scientiarum sacrarum, sed etiam inventa aliarum scientiarum
agnoscantur et ita adhibeantur, ut christifideles ad magis consciam et
reflexam vitam fidei ducantur.
Can. 603 - Litterarum artiumque cultus pro
earum vi ad sensum fidei singulari efficacia exprimendum et communicandum
agnitis iusta libertate et diversitate culturali provehatur.
Can. 604 -
Ecclesiae Pastorum imprimis est sedulo curare, ut inter varietates enuntiationum
doctrinae in variis Ecclesiis idem sensus fidei servetur atque promoveatur
ita, ut integritas et unitas fidei damnum non patiatur, immo catholicitas
Ecclesiae per legitimam diversitatem in meliorem lucem ponatur.
Can. 605
- Ad Episcopos praesertim in Synodis vel Consiliis coadunatos, singulariter
vero ad Sedem Apostolicam pertinet integritatem et unitatem fidei bonosque
mores auctoritative promovere, custodire et religiose defendere, etiam
reprobando, quatenus opus est, sententias, quae eisdem contrariae sunt,
vel monendo de eis, quae eadem in discrimen ponere possunt.
Can. 606 -
§ 1. Theologorum est pro sua mysterii salutis profundiore intellegentia
et scientiarum sacrarum affiniumque necnon novarum quaestionum peritia
fideliter magisterio Ecclesiae authentico obsequentes simulque ea, qua
par est, libertate utentes fidem Ecclesiae illustrare et defendere progressuique
doctrinali consulere.
§ 2. In veritatibus theologicis investigandis
et exprimendis eorum est communitatis fidei aedificandae sollicitos esse
atque cum Episcopis in eorum munere docendi sollerter cooperari. §
3. Qui in theologicas disciplinas praesertim in seminariis, studiorum universitatibus
et facultatibus incumbunt, cum hominibus, qui in aliis scientiis excellunt,
collatis consiliis atque viribus cooperari studeant.
CAPUT II DE VERBI DEI MINISTERIO
Can. 607 - Verbi Dei ministerium, praedicatio nempe, catechesis omnisque
instructio christiana, inter quae homilia liturgica eximium locum habeat
oportet, Sacra Scriptura salubriter nutriatur atque sacra traditione innitatur;
celebratio verbi Dei vero opportune foveatur.
Can. 608 - Episcopi, presbyteri
et diaconi pro suo cuiusque ordinis sacri gradu primi munus verbi Dei ministerii
habent ad normam iuris exercendum; ceteri vero christifideles pro sua cuiusque
idoneitate, statu vitae et mandato accepto libenter hoc ministerium participent.
Art. I DE VERBI DEI PRAEDICATIONE
Can. 609 - Verbi Dei praedicationem moderari in suo territorio competit
Episcopo eparchiali firmo iure communi.
Can. 610 - § 1. Episcopis
ius est verbum Dei ubique terrarum praedicare, nisi Episcopus eparchialis
in casu speciali expresse renuit.
§ 2. Presbyteri facultate praediti
sunt praedicandi ibi, quo legitime mittuntur vel invitantur.
§ 3.
Eadem facultate praedicandi praediti sunt etiam diaconi, nisi ius particulare
aliud statuit. § 4. In extraordinariis adiunctis maxime ad supplendam
penuriam clericorum ceteris quoque christifidelibus dari potest ab Episcopo
eparchiali mandatum praedicandi etiam in ecclesia firmo can. 614, §
4.
Can. 611 - Vi officii facultate praedicandi praediti sunt omnes, quibus
cura animarum commissa est, qui etiam invitare possunt ad praedicandum
suae curae commissis quemlibet presbyterum vel firmo can. 610, § 3
diaconum, nisi legitime prohibiti sunt.
Can. 612 - § 1. In institutis
religiosis vel societatibus vitae communis ad instar religiosorum clericalibus
iuris pontificii vel patriarchalis praedicationem moderari pertinet ad
Superiores maiores.
§ 2. Invitare vero ad praedicandum propriis sodalibus
quemlibet presbyterum vel firmo can. 610, § 3 diaconum, nisi legitime
prohibiti sunt, possunt omnes Superiores, etiam locales, cuiuslibet instituti
vitae consecratae.
Can. 613 - Contra decretum Hierarchae, quo quis prohibetur
praedicare, datur recursus in devolutivo tantum, qui sine mora definiendus
est.
Can. 614 - § 1. Homilia, qua per anni liturgici cursum ex Sacra
Scriptura mysteria fidei et normae vitae christianae exponuntur, ut pars
ipsius liturgiae valde commendatur.
§ 2. Parochis et rectoribus ecclesiarum
incumbit obligatio curandi, ut saltem diebus dominicis et festis de praecepto
intra Divinam Liturgiam homilia habeatur, quae ne omittatur nisi gravi
de causa.
§ 3. Parocho non licet obligationem populo eius curae pastorali
commisso praedicandi per alium habitualiter persolvere nisi iusta de causa
ab Hierarcha loci approbata. § 4. Homilia sacerdoti aut, ad normam
iuris particularis, etiam diacono reservatur.
Can. 615 - Episcopi eparchiales
normis datis curent, ut opportunis temporibus ad populi christiani renovationem
spiritualem specialis series sacrae praedicationis habeatur.
Can. 616 -
§ 1. Verbi Dei praedicatores sepositis humanae sapientiae verbis abstrusisque
argumentis christifidelibus praedicent integrum mysterium Christi, qui
est via et veritas et vita; ostendant res terrestres et instituta humana
secundum Dei Creatoris consilium ad hominum salutem quoque ordinari et
ideo ad aedificationem Corporis Christi non parum conferre posse. §
2. Edoceant ideo etiam doctrinam Ecclesiae de dignitate personae humanae
eiusque iuribus fundamentalibus, de vita familiari, de consortio civili
et sociali necnon de sensu iustitiae in vita oeconomica et laboris persequendo,
qui confert ad pacem in terris construendam et ad progressum populorum
consequendum.
Art. II DE INSTITUTIONE CATECHETICA
Can. 617 - Singularum Ecclesiarum sui iuris praesertim vero earum Episcoporum
est gravis obligatio catecheseos tradendae, qua fides ad maturitatem adducatur
et formetur Christi discipulus per cognitionem profundiorem et magis ordinatam
doctrinae Christi et per adhaesionem in dies artiorem ipsius Personae.
Can. 618 - Parentes primi obligatione tenentur verbo et exemplo filios
in fide et vitae christianae praxi efformandi; pari obligatione tenentur
ii, qui parentum locum tenent, atque patrini.
Can. 619 - Praeter familiam
christianam ipsa paroecia atque quaevis communitas ecclesialis curare debent
membrorum suorum institutionem catecheticam atque eorum integrationem in
ipsam communitatem illas praebendo condiciones, in quibus ea, quae didicerunt,
quam plenissime vivere possunt.
Can. 620 - Consociationes et motus et circuli
christifidelium, sive ad fines pietatis et apostolatum sive ad opera caritatis
et adiumenti intendunt, formationem religiosam membrorum suorum curent
sub ductu Hierarchae loci.
Can. 621 - § 1. Synodo Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis vel Consilio Hierarcharum competit intra fines territorii
propriae Ecclesiae normas de institutione catechetica in directorium catecheticum
apte componendas ferre servatis eis, quae a suprema Ecclesias auctoritate
praescripta sunt.
§ 2. In directorio catechetico ratio habeatur indolis
specialis Ecclesiarum orientalium ita, ut momentum biblicum et liturgicum
necnon traditiones propriae Ecclesiae sui iuris in patrologia, hagiographia
et ipsa iconographia in catechesi tradenda eluceant.
§ 3. Synodi Episcoporum
Ecclesiae patriarchalis vel Consilii Hierarcharum est curare, ut catechismi
ad varios coetus christifidelium accommodati simul cum subsidiis ac instrumentis
provideantur necnon varia incepta catechetica provehantur atque inter se
componantur.
Can. 622 - § 1. In quavis Ecclesia sui iuris assit commissio
de re catechetica, quae etiam cum aliis Ecclesiis sui iuris pro eodem territorio
vel regione socio-culturali constitui potest.
§ 2. Commissioni de
re catechetica praesto sit etiam centrum catecheticum, cuius est subsidio
esse eisdem Ecclesiis ad incepta catechetica coordinate et efficacius persolvenda
atque inservire catechistarum formationi etiam permanenti.
Can. 623 - §
1. Episcopi eparchialis est institutionem catecheticam in sua eparchia
summa cum sollicitudine provehere, dirigere atque moderari.
§ 2. Ad
quem finem assit curiae eparchiali centrum catecheticum eparchiale.
Can.
624 - § 1. Parochus summam operam dare debet attentis normis ab auctoritate
competenti statutis ad catechesim tradendam omnibus suae curae pastorali
commissis, cuiuscumque sunt aetatis vel condicionis.
§ 2. Parochis
adiutricem operam praestare tenentur presbyteri et diaconi paroeciae addicti;
sodales autem institutorum religiosorum ad normam cann. 479 et 542. §
3. Alii christifideles rite formati libenter suam adiutricem operam catechesi
tradendae conferant.
Can. 625 - Rationem oecumenicam habeat oportet catechesis
rectam imaginem aliarum Ecclesiarum atque Communitatum ecclesialium praebendo;
curandum tamen omnino est, ut in tuto ponatur recta ratio catecheseos catholicae.
Can. 626 - Meminerint omnes, qui catechesi tradendae inserviunt, se Ecclesiae
partes gerere et ad verbum Dei revelatum, non proprium communicandum missos
esse; proinde doctrinam Ecclesiae integram modo catechizandis quidem accommodato
eorumque culturae exigentiis respondenti proponant.
CAPUT III DE EDUCATIONE CATHOLICA
Can. 627 - § 1. Cura filios educandi imprimis spectat ad parentes
vel ad eorum locum tenentes; quare eorundem est in familiae christianae
ambitu fide illuminato atque amore mutuo animato filios educare praesertim
ad pietatem erga Deum et dilectionem proximi.
§ 2. Si propriae vires
transcenduntur, ut consulatur integrae filiorum educationi, parentum quoque
est aliis partem muneris educationis concredere necnon eligere instrumenta
educationis necessaria vel utilia.
§ 3. Parentes in instrumentis educationis
eligendis iustam libertatem habeant oportet firmo can. 633; quare operam
dent christifideles, ut hoc ius a societate civili agnoscatur et secundum
exigentias institiae congruis etiam subsidiis foveatur.
Can. 628 - §
1. Ecclesiae, cum novas creaturas per baptismum generaverit, est simul
cum parentibus earundem educationem catholicam curare.
§ 2. Omnes,
quibus cura animarum commissa est, debent auxilio esse parentibus ad filios
educandos, eosdem proprii iuris et obligationis conscios reddere et educationi
religiosae praesertim iuventutis providere.
Can. 629 - Curent omnes educatores,
ut attendatur integrae personae humanae formationi ita, ut dotibus physicis,
intellectualibus et moralibus harmonice excultis iuvenes virtutibus christianis
instructi conformentur ad Deum perfectius cognoscendum et diligendum, ad
valores humanos et morales recta conscientia aestimandos et vera libertate
amplectendos et simul exculto sensu iustitiae et responsabilitatis socialie
ad fraternum cum aliis consortium prosequendum.
Can. 630 - § 1. Magno
animo operam dent christifideles, ut congrua educationis et instructionis
beneficia ad omnes homine ubique terrarum citius extendi possint speciali
cura habita illorum, qui sunt tenuioris fortunae.
§ 2. Faveant omnes
christifideles inceptis Ecclesiae ad educationem provehendam aptis, praecipue
ad scholas erigendas, dirigendas et sustinendas.
Art. I DE SCHOLIS, PRAESERTIM CATHOLICIS
Can. 631 - § 1. Inter varia instrumenta educationis speciali cura
fovenda est schola catholica, in quam convergat oportet sollicitudo parentum,
magistrorum necnon communitatis ecclesialis.
§ 2. Ecclesiae ius est
scholas cuiusvis generis et gradus erigendi ac moderandi.
Can. 632 - Schola
in iure non reputatur catholica, nisi ut talis erecta est ab Episcopo eparchiali
vel ab auctoritate superiore ecclesiastica aut ab eisdem ut talis agnita.
Can. 633 - § 1. Episcopo eparchiali competit de scholis quibuslibet
iudicare et decernere, utrum exigentiis educationis christianae respondeant
necne; item eidem competit gravi de causa frequentiam alicuius scholae
christifidelibus prohibere.
§ 2. Parentes filios in scholas catholicas
ceteris paribus mittendos curent.
Can. 634 - § 1. Scholae catholicae
est obligatio propria communitatis scholaris ambitum spiritu evangelico
libertatis et caritatis animatum creare, adulescentes adiuvare, ut in propria
persona evolvenda una simul crescant secundum novam creaturam, quae per
baptismum effecti sunt, atque universam culturam humanam ad nuntium salutis
ordinare ita, ut cognitio, quam alumni de mundo, vita et homine gradatim
acquirunt, fide illuminetur.
§ 2. Haec adiunctis propriis accommodare
moderante auctoritate competenti ecclesiastica est ipsius scholae catholicae,
si maiore ex parte ab alumnis acatholicis frequentatur.
§ 3. Scholae
catholicae est non minus quam aliarum scholarum fines culturales et humanam
socialemque iuvenum formationem prosequi.
Can. 635 - Episcopi eparchialis
praecipue est curare, ut habeantur scholae catholicae, praesertim ubi aliae
scholae desunt vel adaequatae non sunt, etiam scholae professionales et
technicae, quatenus pro loci et temporis adiunctis speciali ratione requiruntur.
Can. 636 - § 1. Institutio catechetica in scholis quibuslibet Episcopi
eparchialis auctoritati et vigilantiae subiecta est.
§ 2. Episcopi
eparchialis quoque est nominare aut approbare magistros religionis catholicae
eosque, si ratio fidei vel morum id requirit, amovere vel exigere, ut amoveantur.
Can. 637 - In scholis, in quibus institutio catholica deest vel ad iudicium
Episcopi eparchialis non sufficit, supplenda est vera formatio catholica
omnium alumnorum catholicorum.
Can. 638 - § 1. Episcopo eparchiali
competit ius canonice visitandi omnes scholas catholicas in eius eparchia
exsistentes exceptis scholis, quae exclusive patent propriis alumnis instituti
vitae consecratae iuris pontificii vel patriarchalis, et salva omni in
casu institutorum vitae consecratae autonomia circa proprias scholas moderandas.
§ 2. Ubi sunt plures Episcopi eparchiales, ius canonice visitandi
competit illi, qui scholam fundavit vel approbavit, nisi aliter in statutis
fundationis aut conventione speciali inter eosdem inita cavetur.
Can. 639
- Magistri, cum maxime sint auctores, ut schola catholica sua proposita
et incepta ad rem deducere possit, debent esse doctrina praestantes atque
vitae testimonio exemplares et sociam imprimis cum parentibus, sed et cum
aliis scholis praestent operam.
Art. II DE CATHOLICIS STUDIORUM UNIVERSITATIBUS
Can. 640 - § 1. Catholica studiorum universitas hunc finem prosequitur,
ut publica, stabilis atque universalis praesentia efficiatur mentis christianae
in totius culturae altioris promovendae studio; ideo constituit investigationis,
reflexionis et instructionis superioris ordinis institutionem, in qua Evangelii
luce multifaria cognitio humana illustretur.
§ 2. Alia instituta studiorum
superiorum vel facultates catholicae autonomae, quae eundem finem prosequuntur,
catholicae studiorum universitati aequiparantur, non autem ecclesiasticae
studiorum universitates et facultates, de quibus in cann. 646 - 650.
Can.
641 - In Catholicis studiorum universitatibus singulae disciplinae propriis
principiis, propria methodo atque propria inquisitionis scientificae libertate
ita excolantur, ut profundior in dies earum disciplinarum intellegentia
obtineatur et, novis progredientis aetatis quaestionibus ac investigationibus
accuratissime consideratis, altius perspiciatur, quomodo fides et ratio
in unum verum conspirent, atque formentur homines doctrina vere praestantes
ad graviora officia in societate obeunda parati atque fidei in mundo testes.
Can. 642 - § 1. Catholica stndiorum universitas est institutum studiorum
superiorum, quod ut talis erectum aut approbatum est sive a superiore auctoritate
administrativa Ecclesiae sui iuris praevie consulta Sede Apostolica sive
ab ipsa Sede Apostolica; de quo constare debet publico documento. §
2. Intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis haec superior auctoritas
est Patriarcha de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis.
Can. 643 - In catholicis studiorum universitatibus, in quibus nulla facultas
theologiae exstat, saltem cursus theologici studentibus variarum facultatum
accommodati tradantur.
Can. 644 - Qui disciplinas ad fidem et mores spectantes
docent in catholicis studiorum universitatibus, muniti esse debent mandato
auctoritatis ecclesiasticae designatae ab eis, de quibus in can. 642; eadem
auctoritas hoc mandatum gravi de causa auferre potest praesertim si deficiunt
idoneitas scientifica vel paedagogica, probitas vel doctrinae integritas.
Can. 645 - Hierarcharum est collatis consiliis providere, ut etiam apud
alias universitates convictus et centra universitaria catholica habeantur,
in quibus christifideles accurate selecti et praeparati iuventuti universitariae
spirituale et intellectuale adiutorium permanens praebeant.
Art. III DE ECCLESIASTICIS STUDIORUM UNIVERSITATIBUS ET FACULTATIBUS
Can. 646 - Assidue provehendae sunt imprimis ab Hierarchis ecclesiasticae
studiorum universitates et facultates, eae nempe, quae de divina Revelatione
et de scientiis cum ea conexis praesertim agunt ac propterea cum evangelizandi
munere Ecclesiae artius coniunguntur.
Can. 647 - Ecclesiasticae studiorum
universitatis vel facultatis finis est: 1° divinam Relationem et ea,
quae cum eadem coniuncta sunt, profundius et scientifice investigare, divinae
Revelationis veritates systematice enucleare ac ordinare, novas progredientis
aetatis quaestiones in eius luce considerare et coaevis hominibus ratione
propriae culturae accommodata exhibere; 2° studentes in variis disciplinis
secundum doctrinam catholicam altius instituere eosque ad diversa opera
apostolatus, ministerii vel magisterii in eisdem disciplinis congrue praeparare
atque formationem continuam promovere.
Can. 648 - Ecclesiasticae studiorum
universitates et facultates sunt, quae ab auctoritate competenti ecclesiastica
canonice erectae vel approbatae scientias sacras et scientias cum eisdem
conexas excolunt et tradunt et auctae sunt iure conferendi gradus academicos,
qui effectus canonicos habent.
Can. 649 - Erectio vel approbatio ecclesiasticarum
studiorum universitatum vel facultatum fit a Sede Apostolica aut a superiore
anctoritate administrativa, de qua in can. 642, una cum Sede Apostolica.
Can. 650 - Circa statuta ecclesiasticae studiorum universitatis vel facultatis,
praesertim quod attinet ad regimen, administrationem, docentium nominationem
vel cessationem ab officio, rationem studiorum et graduum academicorum
collationem, servandae sunt normae a Sede Apostolica latae.
CAPUT IV DE INSTRUMENTIS COMMUNICATIONIS SOCIALIS ET IN SPECIE DE LIBRIS
Can. 651 - § 1. Ad Evangelium ubique terrarum annuntiandi munus
obeundum Ecclesia aptis mediis uti tenetur et ideo ius instrumenta communicationis
socialis adhibendi et in specie scripta libere typis edendi ei ubique vindicetur
oportet.
§ 2. Omnes christifideles pro sua parte in tanta missione
Ecclesiae collaborent inceptaque huius apostolatus sustineant ac foveant;
insuper ii praesertim, qui in communicationibus efficiendis et transmittendis
periti sunt, actioni pastorali Episcoporum adiutricem operam sollicite
praestent atque omni studio satagant, ut eorundem instrumentorum usus spiritu
Christi imbuatur.
Can. 652 - § 1. Episcopi eparchiales curent, ut
auxilio praesertim institutorum de instrumentis communicationis socialis
christifideles edoceantur de critico et proficuo usu eorundem instrumentorum;
inter varia haec instituta cooperationem foveant; peritorum formationi
provideant; denique, quod magis quam mala castigando et condemnando effici
potest, incepta bona promoveant laudando et benedicendo imprimis bonos
libros.
§ 2. Ad integritatem fidei et morum tuendam Episcopo eparchiali,
Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis, Consilio Hierarcharum atque
Sedi Apostolicae competit prohibere, ne christifideles instrumentis communicationis
socialis, quatenus eidem integritati detrimento sunt, utantur vel ea cum
aliis communicent.
Can. 653 - Iuris particularis est normas pressius statuere
de usu radiophonico, cinematographico, televisifico et eiusmodi in tractandis
eis, quae ad doctrinam catholicam aut mores referunt.
Can. 654 - Normae
iuris communis de libris valent etiam de quibuslibet aliis scriptis aut
sermonibus per inventa technica quomodolibet reproductis et divulgationi
publicae destinatis.
Can. 655 - § 1. Christifidelibus aditus ad Sacram
Scripturam late pateat oportet; proinde aptae et rectae versiones sufficientibus
explicationibus instructae, ubi desunt, conficiantur cura Episcoporum eparchialium,
immo, quatenus id convenienter et utiliter fieri potest, communi cum aliis
christianis opera.
§ 2. Omnibus christifidelibus, praesertim pastoribus
animarum curae sit diffundere exemplaria Sacrae Scripturae aptis instructa
adnotationibus ad usum etiam non-christianorum accommodatis.
§ 3.
Ad usum liturgicum vel catecheticum eae tantum editiones Sacrae Scripturae
adhibeantur, quae approbatione ecclesiastica praeditae sunt; ceterae editiones
saltem licentia ecclesiastica munitae esse debent.
Can. 656 - § 1.
In celebrationibus liturgicis adhibeantur tantum libri approbatione ecclesiastica
praediti.
§ 2. Libri precum vel devotionum ad usum publicum vel privatum
christifidelium destinati indigent licentia ecclesiastica.
Can. 657 - §
1. Textuum liturgicorum approbatio praevia Sedis Apostolicae recognitione
reservatur in Ecclesiis patriarchalibus Patriarchae de consensu Synodi
Episcoporum Ecclesiae patriarchalis; in Ecclesiis metropolitanis sui iuris
Metropolitae de consensu Consilii Hierarcharum; in ceteris Ecclesiis hoc
ius est solius Sedis Apostolicae atque intra limites ab eadem statutos
Episcoporum eorumque coetuum legitime constitutorum.
§ 2. Eisdem auctoritatibus
quoque competit ius approbandi versiones eorundem librorum ad usum liturgicum
destinatas facta relatione, si de Ecclesiis patriarchalibus vel metropolitanis
sui iuris agitur, ad Sedem Apostolicam.
§ 3. Ad iterum edendos libros
liturgicos vel eorum in aliam linguam versiones ad usum liturgicum destinatas
vel eorum partes requiritur et sufficit, ut constet de concordantia cum
editione approbata ex attestatione Hierarchae loci, de quo in can. 662,
§ 1. § 4. In mutationibus textuam liturgicorum attendatur can.
40, § 1.
Can. 658 - § 1. Catechismi necnon alia scripta ad institutionem
catecheticam in scholis cuiusque generis et gradus destinata eorumve versiones
approbatione ecclesiastica egent.
§ 2. Eadem norma applicanda est
ad alios quoque libros de fide aut moribus tractantes si adhibentur ut
textus, quo institutio catechetica nitatur.
Can. 659 - Commendatur, ut
scripta quaelibet, quae fidem catholicam aut mores illustrant, saltem licentia
ecclesiastica munita sint, salvis praescriptis institutorum vitae consecratae,
quae plus exigunt.
Can. 660 - In diariis, foliis aut libellis periodicis,
qui religionem catholicam aut bonos mores manifesto impetere solent, ne
quid scribant christifideles nisi iusta et rationabili de causa; clerici
autem et sodales institutorum religiosorum insuper nonnisi de licentia
eorum, de quibus in can. 662.
Can. 661 - § 1. Licentia ecclesiastica
cum solo verbo imprimatur expressa significat opus ab erroribus circa fidem
catholicam ut mores esse immune.
§ 2. Approbatio vero ab auctoritate
competenti concessa ostendit textum ab Ecclesia acceptum aut opus doctrinae
authenticae Ecclesiae consonum esse.
§ 3. Si opus insuper ab Episcopo
eparchiali vel ab auctoritate superiore laudatum vel benedictum est, hoc
significat illud doctrinam authenticam Ecclesiae bene exprimere ideoque
commendandum esse.
Can. 662 - § 1. Approbatio vel licentia ecclesiastica
ad libros edendos, nisi aliud iure expresse statuitur, concedi potest sive
ab Hierarcha loci proprio auctoris sive ab Hierarcha loci, ubi publici
iuris fiunt, sive denique ab auctoritate superiore, quae in personas vel
locos potestatem regiminis exsecutivam exercet.
§ 2. Sodales institutorum
religiosorum, ut scripta quaestiones de fide catholica aut moribus tractantia
edere possint, licentia quoque egent sui Superioris maioris ad normam typici
vel statutorum.
Can. 663 - § 1. Licentia aliquod opus edendi aut alicuius
operis approbatio, laudatio vel benedictio valet pro textu originali, non
autem pro novis editionibus vel versionibus.
§ 2. Si agitur de editionibus
Sacrae Scripturae vel aliis libris, qui approbatione ecclesiastica ad normam
iuris indigent, approbatio ab uno Hierarcha loci legitime concessa non
sufficit, ut iidem in alia eparchia adhiberi possint, sed requiritur explicitus
consensus Hierarchae loci eiusdem eparchiae.
Can. 664 - § 1. Iudicium
de libris committi poteat ab Hierarcha loci censoribus ex elencho a Synodo
Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel Consilio Hierarcharum confecto
aut pro eius prudentia aliis personis, quibus confidit; denique constitui
potest commissio specialis censorum, quam Hierarcha loci, Synodus Episcoporum
Ecclesiae patriarchalis vel Consilium Hierarcharum consulere possunt. §
2. Censores eligantur scientia, recta doctrina et prudentia praestantes
et in suo obeundo officio omni personarum acceptione seposita iudicium
ferant secundum doctrinam catholicam, sicut a magisterio authentico Ecclesiae
proponitur.
§ 3. Censores opinionem scripto dare debent; quae si favet,
Hierarcha pro suo prudenti iudicio licentiam aut approbationem concedat
expresso suo nomine; secus rationes denegationis cum operis auctore communicet.
Can. 665 - § 1. Caveant parochi et rectores ecclesiarum, ne in suis
ecclesiis icones vel imagines ab arte sacra germana alienae aut libri religioni
christianae vel moribus minus consonantes exponantur, vendantur aut distribuantur.
§ 2. Item parochorum et rectorum ecclesiarum necnon moderatorum scholarum
catholicarum est curare, ut spectacula cuiusvis speciei sub eorum patrocinio
volvenda sensu discretionis christianae seligantur.
§ 3. Caveant christifideles
omnes, ne ea, de quibus in § 1, emendo, vendendo, legendo vel cum
aliis communicando sibi aliisve damnum spirituale inferant.
Can. 666 -
§ 1. Opus intellectuale auctoris sub tutela iuris est sive, quatenus
manifestat personalitatem illius, sive, quatenus fons est iurium patrimonialium.
§ 2. Sub tutela iuris sunt textus legum et actorum officialium cuiuscumque
auctoritatis ecclesiasticae atque eorum collectiones authenticae; ideoque
ea iterum edere non licet nisi impetrata eiusdem vel auctoritatis superioris
licentia et servatis condicionibus ab eadem praescriptis.
§ 3. Iure
particulari uniuscuiusque Ecclesiae sui iuris normae magis determinatae
de hac re ferantur servatis praescriptis iuris civilis circa iura auctoris.
TITULUS XVl DE CULTU DIVINO ET PRAESERTIM DE SACRAMENTIS
Can. 667 - Per sacramenta, quae Ecclesia dispensare tenetur, ut sub
signo visibili mysteria Christi communicet, Dominus noster Iesus Christus
homines in virtute Spiritus Sancti sanctificat, ut singulari modo Dei Patris
veri adoratores fiant, eosque sibi ipsi et Ecclesiae, suo Corpori, inserit;
quare christifideles omnes, praesertim vero ministri sacri, eisdem sacramentis
religiose celebrandis et suscipiendis praescripta Ecclesiae diligenter
servent.
Can. 668 - § 1. Cultus divinus, si defertur nomine Ecclesiae
a personis legitime ad hoc deputatis et per actus ab auctoritate ecclesiastica
approbatos, dicitur publicus; secus privatus.
§ 2. Ad cultus divini
publici ordinationem auctoritas competens ea est, de qua in can. 657, firmo
can. 199, § 1; nemo alius quidquam ab hac auctoritate statutis addat,
ab eis demat aut eadem mutet.
Can. 669 - Cum sacramenta eadem sint pro
universa Ecclesia et ad divinum depositum pertineant, solius supremae Ecclesiae
auctoritatis est approbare vel definire, quae ad eorum validitatem sunt
requisita.
Can. 670 - § 1. Christifideles catholici iusta de causa
adesse possunt cultui divino aliorum christianorum et in eo partem habere
servatis eis, quae habita ratione gradus communionis cum Ecclesia catholica
ab Episcopo eparchiali aut ab auctoritate superiore statuta sunt. §
2. Si christianis acatholicis desunt loca, in quibus cultum divinum digne
celebrent, Episcopus eparchialis usum aedificii catholici vel coemeterii
vel ecclesiae concedere potest ad normam iuris particularis propriae Ecclesiae
sui iuris.
Can. 671 - § 1. Ministri catholici sacramenta licite solis
christifidelibus catholicis ministrant, qui pariter eadem a solis ministris
catholicis licite suscipiunt.
§ 2. Si vero necessitas id postulat
aut vera spiritualis utilitas id suadet et dummodo periculum vitetur erroris
vel indifferentismi licet, christifidelibus catholicis, quibus physice
aut moraliter impossibile est accedere ad ministrum catholicum, sacramenta
paenitentiae, Eucharistiae et unctionis infirmorum suscipere a ministris
acatholicis, in quorum Ecclesiis valida exsistunt praedicta sacramenta.
§ 3. Item ministri catholici licite sacramenta paenitentiae, Eucharistiae
et unctionis infirmorum ministrant christifidelibus Ecclesiarum orientalium,
quae plenam communionem cum Ecclesia catholica non habent, si sua sponte
id petunt et rite sunt dipositi; quod etiam valet circa christifideles
aliarum Ecclesiarum, quae iudicio Sedis Apostolicae, ad sacramenta quod
attinet, in pari condicione ac praedictae Ecclesiae orientales versantur.
§ 4. Si vero adest periculum mortis aut de iudicio Episcopi eparchialis
aut Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel Consilii Hierarcharum
alia urget gravis necessitas, ministri catholici licite eadem sacramenta
ministrant ceteris quoque christianis plenam communionem cum Ecclesia catholica
non habentibus, qui ad ministrum propriae Communitatis ecclesialis accedere
non possunt atque sua sponte id petunt, dummodo circa eadem sacramenta
fidem manifestent fidei Ecclesiae catholicae consentaneam et rite sint
dispositi. § 5. Pro casibus, de quibus in §§ 2, 3 et 4,
normae iuris particularis ne ferantur nisi post consultationem cum auctoritate
competenti saltem locali Ecclesiae vel Communitatis ecclesialis acatholicae,
cuius interest.
Can. 672 - § 1. Sacramenta baptismi, chrismationis
sancti myri et sacrae ordinationis iterari non possunt.
§ 2. Si vero
prudens dubium exsistit, num re vera aut num valide celebrata sint, dubio
quidem post seriam investigationem permanente sub condicione ministrentur.
Can. 673 - Celebratio sacramentorum, imprimis Divinae Liturgiae, utpote
actio Ecclesiae, quatenus fieri potest, cum actuosa participatione christifidelium
fiat.
Can. 674 - § 1. In sacramentis celebrandis accurate serventur
ea, quae in libris liturgicis continentur.
§ 2. Minister sacramenta
celebret secundum praescripta liturgica propriae Ecclesiae sui iuris, nisi
aliud iure statuitur vel ipse specialem facultatem a Sede Apostolica obtinuit.
CAPUT I DE BAPTISMO
Can. 675 - § 1. In baptismo homo per lavacrum aquae naturalis cum
invocatione nominis Dei Patris et Filii et Spiritus Sancti a peccato liberatur,
ad vitam novam regeneratur, Christum induit et Ecclesiae, quae eius Corpus
est, incorporatur.
§ 2. Tantummodo baptismo in re suscepto homo fit
capax ceterorum sacramentorum.
Can. 676 - In casu necessitatis urgentis
ministrari licet baptismum ea tantum ponendo, quae sunt ad validitatem
necessaria.
Can. 677 - § 1. Baptismus ministratur ordinarie a sacerdote;
sed eius ministratio competit salvo iure particulari parocho proprio baptizandi
aliive sacerdoti de eiusdem parochi vel Hierarchae loci licentia, quae
gravi de causa legitime praesumitur.
§ 2. In casu autem necessitatis
baptismum ministrare licet diacono aut eo absente vel impedito alii clerico,
sodali instituti vitae consecratae vel cuilibet alii christifideli; patri
vero vel matri, si alius, qui baptizandi modum novit, praesto non est.
Can. 678 - § 1. In alieno territorio nemini licet sine debita licentia
baptismum ministrare; haec vero licentia a parocho diversae Ecclesiae sui
iuris denegari non potest sacerdoti Ecclesiae sui iuris, cui baptizandus
ascribendus est.
§ 2. In locis, ubi non pauci degunt christifideles
parochum Ecclesiae sui iuris, cui ascripti sunt, non habentes, Episcopus
eparchialis presbyterum eiusdem Ecclesiae designet, si fieri potest, qui
baptismum ministret.
Can. 679 - Baptismi suscipiendi capax est omnis et
solus homo nondum baptizatus.
Can. 680 - Foetus abortivus, si vivit et
si id fieri potest, baptizetur.
Can. 681 - § 1. Ut infans licite baptizetur,
oportet: 1° spes habeatur fundata eum in fide Erclesiae catholicae
educatum iri firma § 5; 2° parentes, saltem eorum unus, aut is,
qui legitime eorundem locum tenet, consentiant.
§ 2. Infans expositus
et inventus, nisi de eiusdem baptismo certe constat, baptizetur. §
3. Rationis usu ab infantia destituti baptizandi sunt ut infantes. §
4 Infans sive parentum catholicornm sive etiam acatholicorum, qui in eo
versatur vitae discrimine, ut prudenter praevideatur moriturus, antequam
usum rationis attingit, licite baptizatur. § 5. Infans christianorum
acatholicorum licite baptizatur, si parentes aut unus saltem eorum aut
is, qui legitime eorundem locum tenet, id petunt et si eis physice aut
moraliter impossibile est accedere ad ministrum proprium.
Can. 682 - §
1. Ut infantia egressus baptizari possit, requiritur, ut voluntatem suam
baptismum suscipiendi manifestet, sufficienter in veritatibus fidei sit
instructus et in vita christiana probatus; admoneatur etiam, ut de peccatis
suis doleat.
§ 2. Infantia egressus, qui in periculo mortis versatur,
baptizari potest, si quam de praecipuis veritatibus fidei habet cognitionem
et quovis modo intentionem suam baptismum suscipiendi manifestavit.
Can.
683 - Baptismus celebrari debet secundum praescripta liturgica Ecclesiae
sui iuris, cui ad normam iuris baptizandus ascribendus est.
Can. 684 -
§ 1. Ex vetustissimo Ecclesiarum more baptizandus unum saltem habeat
patrinum.
§ 2. Patrini ex suscepto munere est baptizando, qui infantia
egressus est, in initiatione christiana astare vel baptizandum infantem
praesentare atque operam dare, ut baptizatus vitam christianam baptismo
congruam ducat et obligationes cum eo cohaerentes fideliter impleat.
Can.
685 - § 1. Ut quis patrini munere valide fungatur, requiritur, ut:
1° sit tribus sacramentis baptismi, chrismationis sancti myri et Eucharistiae
initiatus; 2° ad Ecclesiam catholicam pertineat firma § 3; 3°
intentionem id munus gerendi habeat; 4° sit ab ipso baptizando aut
eius parentibus vel tutoribus aut, si desunt, a ministro designatus; 5°
non sit pater aut mater aut coniux baptizandi; 6° non sit poena excommunicationis,
etiam minoris, suspensionis, depositionis vel privationis iuris patrini
munus gerendi punitus.
§ 2. Ut quis patrini munere licite fungatur,
insuper requiritur, ut aetatem iure particulari requisitam habeat atque
vitam ducat fidei et muneri suscipiendo congruam.
§ 3. Iusta de causa
licet admittere christifidelem alicuius Ecclesiae orientalis acatholicae
ad munus patrini, sed semper simul cum patrino catholico.
Can. 686 - §
1. Parentes obligatione tenentur, ut infans quam primum secundum legitimam
consuetudinem baptizetur.
§ 2. Curet parochus, ut infantis baptizandi
parentes itemque, qui munus patrini sunt suscepturi, de significatione
huius sacramenti deque obligationibus cum eo cohaerentibus congrue edoceantur
et ad celebrationem sacramenti apte praeparentur.
Can. 687 - § 1.
Baptismus extra casum necessitatis in ecclesia paroeciali celebrandus est
salvis legitimis consuetudinibus.
§ 2. In domibus autem privatis baptismus
ministrari potest ad normam iuris particularis vel de Hierarchae loci licentia.
Can. 688 - Qui baptismum ministrat, curet, ut, nisi adest patrinus, habeatur
saltem testis, a quo celebratio baptismi probari potest.
Can. 689 - §
1. Parochus loci, ubi baptismus celebratur, debet nomina baptizatorum mentione
facta de ministro, parentibus ac patrinis necnon, si assunt, testibus,
de loco ac die baptismi, in librum baptizatorum sedulo et sine mora referre,
simul indicatis loco nativitatis necnon Ecclesia sui iuris, cui baptizati
ascribuntur.
§ 2. Si de filio agitur ex matre non nupta nato, nomen
matris inserendum est, si publice de eius maternitate constat aut mater
sua sponte scripto vel coram duobus testibus id petit; item nomen patris
inserendum est, si eius paternitas probatur aliquo documento publico aut
ipsius declaratione coram parocho et duobus testibus facta; in ceteris
casibus inscribatur nomem baptizati nulla indicatione de patris aut parentum
nomine facta.
§ 3. Si de filio adoptivo agitur, inscribantur nomina
adoptantium necnon, saltem si ita fit in actu civili regionis, parentum
naturalium ad normam §§ 1 et 2 attento iure particulari.
Can.
690 - Si baptismus nec a parocho nec eo praesente ministratus est, minister
de re certiorem facere debet parochum loci.
Can. 691 - Ad baptismum probandum,
si nemini fit praeiudicium, sufficit declaratio unius testis omni eaxceptione
maioris aut declaratio ipsius baptizati argumentis indubiis fundata, praesertim
si ipse infantia egressus baptismum suscepit.
CAPUT II DE CHRISMATIONE SANCTI MYRI
Can. 692 - Oportet eos, qui baptizati sunt, sancto myro chrismari, ut
sigillo doni Spiritus Sancti signati aptiores testes atque coaedificatores
Regni Christi efficiantur.
Can. 693 - Sanctum myrum, quod ex oleo olivarum
aut aliarum plantarum et ex aromatibus constat, a solo Episcopo conficitur
salvo iure particulari, secundum quod haec potestas Patriarchae reservatur.
Can. 694 - Ex Ecclesiarum orientalium traditione chrirsmatio sancti myri
sive coniunctim cum baptismo sive separatim ministratur a presbytero.
Can.
695 - § 1. Chrismatio sancti myri ministrari debet coniunctim cum
baptismo, salvo casu verae necessitatis, in quo tamen curandum est, ut
quam primum ministretur.
§ 2. Si celebratio chrismationis sancti myri
non fit simul cum baptismo, minister tenetur de ea certiorem facere parochum
loci, ubi baptismus ministratus est.
Can. 696 - § 1. Omnes presbyteri
Ecclesiarum orientalium chrismationem sancti myri sive coniunctim cum baptismo
sive separatim valide ministrare possunt omnibus christifidelibus cuiusque
Ecclesiae sui iuris, etiam Ecclesiae latinae.
§ 2. Christifideles
Ecclesiarum orientalium chrismationem sancti myri valide suscipere possunt
etiam a presbyteris Ecclesiae latinae secundum facultates, quibus praediti
sunt.
§ 3. Quivis presbyter solis christifidelibus propriae Ecclesiae
sui iuris chrismationem sancti myri licite ministrat; quod vero ad christifideles
aliarum Ecclesiarum sui iuris attinet, hoc licite fit, si agitur de propriis
subditis, de eis, quos ex alio titulo legitime baptizat, vel de eis, qui
in periculo mortis versantur, et salvis semper conventionibus hac in re
inter Ecclesias sui iuris initis.
Can. 697 - Initiatio sacramentalis in
mysterium salutis susceptione Divinae Eucharistiae perficitur, ideoque
Divina Eucharistia post baptismum et chrismationem sancti myri christifideli
ministretur quam primum secundum normam iuris particularis propriae Ecclesiae
sui iuris.
CAPUT III DE DIVINA EUCHARISTIA
Can. 698 - In Divina Liturgia per ministerium sacerdotis in persona
Christi super oblationem Ecclesiae agentis perpetuatur virtute Spiritus
Sancti, quod ipse fecit in novissima Cena Dominus Jesus, qui discipulis
dedit Corpus Suum in Cruce pro nobis offerendum Sanguinemque Suum pro nobis
effundendum, verum mysticumque instaurans sacrificium, quo cruentum illud
Crucis sacrificium cum gratiarum actione commemoratur, actuatur et ab Ecclesia
participatur tum oblatione tum communione ad significandam et perficiendam
unitatem populi Dei in aedificationem Corporis Sui, quod est Ecclesia.
Can. 699 - § 1. Potestatem celebrandi Divinam Liturgiam habent soli
Episcopi et presbyteri. §. 2 Diaconi cum Episcopis et presbyteris
proprio ministerio secundum praescripta librorum liturgicorum in celebratione
Divinae Liturgiae artiorem partem habent.
§ 3. Ceteri christifideles
virtute baptismi atque chrismationis sancti myri in celebrationem Divinae
Liturgiae concurrentes modo in libris liturgicis vel iure particulari determinato
in Sacrificio Christi actuose participant et quidem plenius, si ex eodem
Sacrificio Corpus et Sanguinem Domini sumunt.
Can. 700 - § 1. Quod
ad modum Divinam Liturgiam celebrandi spectat, utrum singillatim an in
concelebratione facienda sit, prae oculis habeantur imprimis pastorales
christifidelium necessitates.
§ 2. Si tamen fieri potest, Divinam
Liturgiam presbyteri una cum Episcopo praeside aut cum alio presbytero
celebrent, cum ita opportune unitas sacerdotii ac sacrificii manifestetur;
integrum tamen manet ius uniuscuiusque sacerdotis Divinam Litnrgiam singillatim
celebrandi, non autem eodem tempore, quo in eadem ecclesia concelebratio
habetur.
Can. 701 - Concelebratio inter Episcopos et presbyteros diversarum
Erclesiarum sui iuris iusta de causa praesertim caritatem fovendi atque
unionem inter Ecclesias manifestandi gratia de Episcopi eparchialis licentia
fieri potest omnibus praescripta librorum liturgicorum primi celebrantis
sequentibus, remoto duolibet syncretismo liturgico et retentis optabiliter
vestibus liturgicis et insignibus propriae Ecclesiae sui iuris.
Can. 702
- Sacerdotes catholici vetiti sunt una cum sacerdotibus vel ministris acatholicis
Divinam Liturgiam concelebrare.
Can. 703 - § 1. Sacerdos extraneus
ad celebrandam Divinam Liturgiam non admittatur, nisi rectori ecclesiae
litteras commendatitias sui Hierarchae exhibet aut alio modo ipsi rectori
de eius probitate satis constat.
§ 2. Integrum est Episcopo eparchiali
hac de re normas magis determinatas ferre ab omnibus sacerdotibus, etiam
quomodocumque exemptis, servandas.
Can. 704 - Divina Liturgia omnibus diebus
laudabiliter celebrari potest exceptis eis, qui secundum praescripta librorum
liturgicorum Ecclesiae sui iuris, cui sacerdos ascriptus est, excluduntur.
Can. 705 - § 1. Sacerdos catholicus Divinam Liturgiam celebrare potest
super altare cuiusvis Ecclesiae catholicae.
§ 2. Ut sacerdos Divinam
Liturgiam in ecclesia acatholicorum celebrare possit, licentia eget Hierarchae
loci.
Can. 706 - In Divina Liturgia sacra dona, quae offeruntur, sunt panis
mere triticeus recenter confectus ita, ut nullum sit periculum corruptionis,
et vinum naturale de genimine vitis non corruptum.
Can. 707 - § 1.
Circa panis eucharistici confectionem, preces a sacerdotibus ante celebrationem
Divinae Liturgiae persolvendas, ieiunium eucharisticum servandum, vestes
liturgicas, tempus et locum celebrationis et huiusmodi iure particulari
uniuscuiusque Ecclesiae sui iuris normae accurate statui debent. §
2. Remota christifidelium admiratione licet uti vestibus liturgicis et
pane alterius Ecclesiae sui iuris, si vestes liturgicae et panis propriae
Ecclesiae sui iuris praesto non sunt.
Can. 708 - Curent Hierarchae loci
ac parochi, ut omni diligentia christifideles instruantur de obligatione
Divinam Eucharistiam suscipiendi in periculo mortis necnon temporibus a
laudabilissima traditione vel iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris
statutis, praesertim vero tempore Paschali, in quo Christus Dominus eucharistica
mysteria tradidit.
Can. 709 - § 1. Divinam Eucharistiam distribuit
sacerdos vel iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris ita ferente
etiam diaconus.
§ 2. Integrum est Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis
vel Consilio Hierarcharum opportunas normas statuere, secundum quas etiam
alii christifideles Divinam Eucharistiam distribuere possunt.
Can. 710
- Circa infantium in Divina Eucharistia participationem post baptismum
et chrismationem sancti myri serventur opportunis adhibitis cautelis praescripta
librorum liturgicorum propriae Ecclesiae sui iuris.
Can. 711 - Qui peccati
gravis sibi conscius est, Divinam Liturgiam ne celebret neque Divinam Eucharistiam
suscipiat, nisi adest gravis ratio et deest opportunitas sacramentum paenitentiae
suscipiendi; quo in casu elicere debet actum perfectae contritionis, qui
includit propositum quam primum ad hoc sacramentum accedendi.
Can. 712
- Arcendi sunt a susceptione Divinae Eucharistiae publice indigni.
Can.
713 - § 1. Divina Eucharistia distribuenda est in celebratione Divinae
Liturgiae, nisi iusta causa aliud suadet.
§ 2. Circa praeparationem
participationis Divinae Eucharistiae per ieinnium, preces aliaque opera
christifideles fideliter normas Ecclesiae sui iuris, cui ascripti sunt,
servent non solum intra fines territorii eiusdem Ecclesiae, sed, quatenus
fieri potest, ubique terrarum.
Can. 714 - § 1. In ecclesiis, ubi cultus
divinus publicus et saltem aliquoties in mense Divina Liturgia celebratur,
Divina Eucharistia custodiatur praesertim pro infirmis, praescriptis librorum
liturgicorum propriae Ecclesiae sui iuris fideliter servatis, atque summa
reverentia a christifidelibus adoretur.
§ 2. Custodia Divinae Eucharistiae
subest vigilantiae ac moderamini Hierarchae loci.
Can. 715 - § 1.
Sacerdotibus licet oblationes recipere, quas christifideles secundum probatum
Ecclesiae morem pro celebratione Divinae Liturgiae ad proprias intentiones
ipsis offerunt. §. 2. Licet etiam, si ita fert legitima consuetudo,
oblationes recipere pro Liturgia Praesanctificatorum et pro commemorationibus
in Divina Liturgia.
Can. 716 - Firmo can. 1013 enixe commendatur, ut Episcopi
eparchiales, quatenus fieri potest, praxim introducant, secundum quam solum
eae oblationes occasione Divinae Liturgiae recipiantur, quas christifideles
sua sponte offerunt; singuli vero sacerdotes libenter etiam sine ulla oblatione
Divinam Liturgiam ad intentionem christifidelium praecipue egentium celebrent.
Can. 717 - Sacerdotes, si oblationes ad Divinam Liturgiam celebrandam a
christifidelibus alterius Ecclesiae sui iuris accipiunt, gravi obligatione
tenentur de his oblationibus servandi normas illius Ecclesiae, nisi aliud
constat ex parte offerentis.
CAPUT IV DE SACRAMENTO PAENITENTIAE
Can. 718 - In sacramento paenitentiae christifideles, qui, peccatis
post baptismum commissis, ad Deum a Spiritu Sancto ducti corde convertuntur
et dolore de peccatis moti propositum novae vitae ineunt, per ministerium
sacerdotis, facta ipsi confessione et dignae satisfactionis acceptatione,
veniam a Deo obtinent simulque cum Ecclesia, quam peccando vulneraverunt,
reconciliantur; quo modo hoc sacramentum quam maxime ad vitam christianam
fovendam confert et ad Divinam Eucharistiam suscipiendam disponit.
Can.
719 - Qui gravis peccati sibi conscius est, quam primum fieri potest, sacramentum
paenitentiae suscipiat; omnibus vero christifidelibus enixe commendatur,
ut frequenter et praesertim temporibus ieiunii et paenitentiae in propria
Ecelesia sui iuris servandis hoc sacramentum suscipiant.
Can. 720 - §
1. Individualis et integra confessio atque absolutio solum constituunt
modum ordinarium, quo christifidelis peccati gravis sibi conscius cum Deo
et Ecclesia reconciliatur; sola impossibilitas physica vel moralis ab huiusmodi
confessione excusat, quo in casu aliis quoque modis reconciliatio haberi
potest.
§ 2. Absolutio pluribus simul paenitentibus sine praevia individuali
confessione generali modo impertiri non potest, nisi: 1° imminet periculum
mortis et tempus non suppetit sacerdoti vel sacerdotibus ad ministrandum
sarramentum paenitentiae singulis paenitentibus; 2° est gravis necessitas,
videlicet si attento paenitentium numero sacerdotum copia praesto non est
ad ministrandum singulis paenitentibus sacramentum paenitentiae intra congruum
tempus ita, ut sine propria culpa gratia sacramentali aut susceptione Divinae
Eucharistiae diu carere cogantur; necessitas vero non censetur sufficiens,
cum confessarii praesto esse non possunt ratione solius magni concursus
paenitentium, qualis haberi potest in magna aliqua sollemnitate aut peregrinatione.
§ 3. Decernere num detur talis gravis necessitas, competit Episcopo
eparchiali, qui collatis consiliis cum Patriarchis et Episcopis eparchialibus
aliarum Ecclesiarum sui iuris in eodem territorio potestatem suam exercentibus
casus talis necessitatis etiam generalibus praescriptis determinare potest.
Can. 721 - § 1. Ut christifidelis sacramentali absolutione una simul
pluribus data frui possit, requiritur non solum, ut sit rite dispositus,
sed etiam ut simul sibi proponat singillatim debito tempore confiteri peccata
gravia, quae in praesens ita confiteri non potest.
§ 2. Christifideles,
quatenus fieri potest, de his requisitis edoceantur et praeterea, etiam
in casu periculi mortis, exhortentur ut actum, contritionis unusquisque
eliciat.
Can. 722 - § 1. Sacramentum paenitentiae a solo sacerdote
ministratur.
§ 2. Episcopi omnes ubique terrarum sacramentum paenitentiae
ipso iure ministrare possunt, nisi, ad liceitatem quod spectat, Episcopus
eparchialis in casu speciali expresse renuit.
§ 3. Presbyteri vero
ut valide agant, debent praeterea esse praediti facultate sacramentum paenitentiae
ministrandi, quae facultas confertur sive ipso iure sive speciali collatione
ab auctoritate competenti facta. § 4. Presbyteri, qui facultate sacramentum
paenitentiae ministrandi praediti sunt vi officii vel vi collationis Hierarchae
loci eparchiae, cui ascripti sunt aut in qua domicilium habent, sacramentum
paenitentiae valide ministrare possunt ubique terrarum quibuslibet christifidelibus,
nisi quis Hierarcha loci in casu speciali expresse renuit; eadem facultate
licite utuntur servatis normis ab Episcopo eparchiali latis necnon de licentia
saltem praesumpta rectoris ecclesiae vel, si de domo instituti vitae consecratae
agitur, Superioris.
Can. 723 - § 1. Vi officii pro sua quisque dicione
facultate sacramentum paenitentiae ministrandi praeditus est praeter Hierarcham
loci etiam parochus aliusque, qui loco parochi est.
§ 2. Vi officii
facultate sacramentum paenitentiae ministrandi praeditus est etiam omnis
Snperior instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum
iuris pontificii vel patriarchalis, si sacerdos est, erga sodales proprii
instituti necnon erga illos, qui diu noctuque in eius domo degunt.
Can.
724 - § 1. Soli Hierarchae loci competit facultatem sacramentum paenitentiae
quibuslibet christifidelibus ministrandi speciali collatione conferre presbyteris
quibuscumque.
§ 2. Superior instituti vitae consecratae, dummodo potestate
regiminis exsecutiva praeditus sit, facultatem, de qua in can. 723, §
2, conferre potest ad normam typici vel statutorum cuilibet presbytero.
Can. 725 - Omnis sacerdos quoslibet paenitentes in periculo mortis versantes
valide et licite absolvere potest a quibusvis peccatis, etsi praesens est
alius sacerdos facultate sacramentum paenitentiae ministrandi praeditus.
Can. 726 - § 1. Facultas sacramentum paenitentiae ministrandi ne revocetur
nisi gravi de causa.
§ 2. Revocata facultate sacramentum paenitentiae
ministrandi collata ab Hierarcha, de quo in can. 722, § 4, presbyter
eandem amittit ubique terrarum; revocata autem ab alia auctoritate competenti
eandem amittit in dicione revocantis tantum.
§ 3. Praeterquam revocatione
facultas sacramentum paenitentiae ministrandi, de qua in can. 722, §
4, cessat amissione officii, ascriptionis eparchiae vel domicilii.
Can.
727 - In nonnullis casibus ad salutem animarum providendam opportunum esse
potest facultatem a peccatis absolvendi limitare atque determinatae auctoritati
reservare; hoc tamen fieri non potest nisi de consensu Synodi Episcoporum
Ecclesiae patriarchalis vel Consilii Hierarcharum vel Sedis Apostolicae.
Can. 728 - § 1. Sedi Apostolicae reservatur absolvere a sequentibus
peccatis: 1° directae violationis sigilli sacramentalis; 2° absolutionis
complicis in peccato contra castitatem.
§ 2. Episcopo eparchiali vero
reservatur absolvere a peccato procurationis abortus effectu secuto.
Can.
729 - Quaevis reservatio absolutionis a peccato omni vi caret: 1° si
confessionem peragit aegrotus, qui domo egredi non potest, vel sponsus
matrimonii celebrandi causa; 2° si de prudenti iudicio confessarii
absolvendi facultas ab auctoritate competenti peti non potest sine gravi
paenitentis incommodo vel sine periculo violationis sigilli sacramentalis;
3° extra fines territorii, in quo auctoritas reservans potestatem exercet.
Can. 730 - Absolutio complicis in peccato contra castitatem invalida est
praeterquam in periculo mortis.
Can. 731 - Qui confitetur se falso confessarium
innocentem apud auctoritatem ecclesiasticam denuntiavisse de delicto sollicitationis
ad peccatum contra castitatem, ne absolvatur, nisi antea falsam denuntiationem
formaliter retractavit et paratus est damna, si quae habentur, reparare.
Can. 732 - § 1. Pro qualitate, gravitate et numero peccatorum, habita
ratione paenitentis condicionis necnon eiusdem ad conversionem dispositionis,
confessarius convenientem morbo afferat medicinam opportuna opera paenitentiae
imponens.
§ 2. Meminerit sacerdos se divinae iustitiae et misericordiae
ministrum a Deo constitutum esse; tamquam pater spiritualis etiam opportuna
consilia praebeat, ut quis progredi possit in sua vocatione ad sanctitatem.
Can. 733 - § 1. Sacramentale sigillum inviolabile est; quare caveat
diligenter confessarius, ne verbo aut signo aut alio quovis modo et quavis
de causa prodat aliquatenus paenitentem.
§ 2. Obligatione secretum
servandi tenentur quoque interpres, si datur, necnon omnes alii, ad quos
ex confessione notitia peccatorum quoquo modo pervenit.
Can. 734 - §
1. Omnino confessario prohibetur scientiae ex confessione acquisitae usus
cum paenitentis gravamine, etiam quovis revelationis periculo excluso.
§ 2. Qui in auctoritate est constitutus, notitia, quam de peccatis
in confessione quovis tempore excepta habet, ad externum regimen nullo
modo uti debet.
§ 3. Moderatores instituti educationis sacramentum
paenitentiae suis alumnis ordinarie ne ministrent.
Can. 735 - § 1.
Omnis, cui cura animarum vi muneris est demandata, gravi tenetur obligatione
providendi, ut sacramentum paenitentiae ministretur christifidelibus sibi
commissis, qui opportune id petunt, eisdemque occasio praebeatur accedendi
ad confessionem individualem diebus ac horis in eorum commodum statutis.
§ 2. Urgente neressitate omnis sacerdos, qui facultate sacramentum
paenitentiae ministrandi praeditus est, in periculo mortis vero etiam quilibet
alius sacerdos, hoc sacramentum ministrare debet.
Can. 736 - § 1.
Locus proprius sacramentum paenitentiae celebrandi est ecclesia salvo iure
particulari.
§ 2. Ob infirmitatem vel alia iusta de causa hoc sacramentum
celebrari potest etiam extra locum proprium.
CAPUT V DE UNCTIONE INFIRMORUM
Can. 737 - § 1. Sacramentali unctione infirmorum a sacerdote cum
oratione peracta christifideles morbo gravi affecti cordeque contriti gratiam
percipiunt, qua spe aeterni praemii roborati et a peccatis soluti ad emendationem
vitae disponuntur et ad infirmitatem superandam patienterve sufferendam
adiuvantur.
§ 2. In Ecclesiis, in quibus mos est, ut sacramentum unctionis
infirmorum a pluribus sacerdotibus simul ministretur, curandum est, ut,
quatenus fieri potest, hic mos servetur.
Can. 738 - Christifideles unctionem
infirmorum libenter suscipiant, quandocumque graviter aegrotant; curent
autem pastores animarum et infirmorum propinqui, ut tempore opportuno hoc
sacramento infirmi subleventur.
Can. 739 - § 1. Unctionem infirmorum
valide ministrant omnes et soli sacerdotes.
§ 2. Unctionem infirmorum
ministrare pertinet ad parochum, vicarium paroecialem atque omnes alios
sacerdotes circa illos, quorum cura eis ex officio commissa est; de licentia
saltem praesumpta praedictorum quilibet sacerdos hoc sacramentum licite
ministrare potest, in casu necessitatis vero etiam debet.
Can. 740 - Christifideles
graviter aegrotantes, qui sensus vel usum rationis amiserunt, praesumuntur
velle sibi hoc sacramentum ministrari in periculo mortis vel etiam ad iudicium
sacerdotis alio tempore.
Can. 741 - Oleum in sacramento unctionis infirmorum
adhibendum debet esse benedictum et quidem, nisi aliud fert ius particulare
propriae Ecclesiae sui iuris, ab ipso sacerdote, qui sacramentum ministrat.
Can. 742 - Unctiones verbis, ordine et modo praescriptis in libris liturgicis
accurate peragantur; in casu tamen necessitatis suf'ficit una unctio cum
propria formula.
CAPUT VI DE SACRA ORDINATIONE
Can. 743 - Per sacramentalem ordinationem ab Episcopo peractam Spiritus Sancti operante virtute ministri sacri constituuntur, qui munere et potestate a Christo Domino Apostolis suis concreditis adaugentur et in variis gradibus fruuntur Evangelium annuntiandi, populum Dei pascendi et sanctificandi.
Art. I DE SACRAE ORDINATIONIS MINISTRO
Can. 744 - Solus Episcopus sacram ordinationem valide ministrat manuum
impositione et oratione ab Ecclesia praescripta.
Can. 745 - Ordinatio episcopalis
reservatur ad normam iuris Romano Pontifici, Patriarchae vel Metropolitae
ita, ut nulli Episcopo liceat quemquam ordinare Episcopum, nisi antea constat
de legitimo mandato.
Can. 746 - § 1. Episcopus ordinetur ab Episcopis
tribus excepto casu extremae necessitatis.
§ 2. Episcopus secundus
et tertius, si adesse non possunt Episcopi eiusdem Ecclesiae sui iuris
ac primus Episcopus ordinans, possunt esse alterius Ecclesiae sui iuris.
Can. 747 - Candidatus ad diaconatum vel presbyteratum a proprio Episcopo
eparchiali ordinetur aut ab alio Episcopo cum legitimis litteris dimissoriis.
Can. 748 - § 1. Episcopus eparchialis proprius, quod attinet ad sacram
ordinationem eius, qui alicui eparchiae ascribatur, est Episcopus eparchiae,
in qua candidatus habet domicilium, aut eparchiae, pro cuius servitio candidatus
se devovere velle scripto declaravit; quod attinet ad sacram ordinationem
eius, qui alicui eparchiae iam est ascriptus, est Episcopus illius eparchiae.
§ 2. Candidatum sibi subditum alii Ecclesiae sui iuris ascriptum Episcopus
eparchialis ordinare non potest nisi de licentia Sedis Apostolicae; si
vero de candidato agitur, qui Ecclesiae patriarchali ascriptus est et intra
fines territorii eiusdem Ecclesiae domicilium vel quasidomicilium habet,
hanc licentiam etiam Patriarcha concedere potest.
Can. 749 - In aliena
eparchia Episcopus prohibetur sacram ordinationem celebrare sine licentia
Episcopi eparchialis, nisi ius particulare Ecclesiae patriarchalis, ad
Patriarcham quod attinet, aliud statuit.
Can. 750 - § 1. Litteras
dimissorias firmis cann. 472, 537 et 560, § 1 dare possunt: 1°
Episcopus eparchialis proprius; 2° Administrator Ecclesiae patriarchalis
atque de consensu collegii consultorum eparchialium Administrator eparchiae.
§ 2. Administrator Ecclesiae patriarchalis litteras dimissorias ne
concedat eis, qui a Patriarcha reiecti sunt, nec Administrator eparchiae
eis, qui ab Episcopo eparchiali reiecti sunt.
Can. 751 - Litterae dimissoriae
ne concedantur nisi habitis antea omnibus testimoniis, quae iure exiguntur.
Can. 752 - Litterae dimissoriae mitti possunt ab Episcopo eparchiali proprio
ad quemlibet eiusdem Ecclesiae sui iuris Episcopum, non autem ad Episcopum
alterius Ecclesiae ac ordinandus, nisi de licentia eorum, de quibus in
can. 748,
§ 2.
Can. 753 - Litterae dimissoriae ab ipso concedente
aut ab eius successore limitibus circumscribi aut revocari possunt, sed
semel concessae non exstinguuntur resoluto iure concedentis.
Art. II DE SACRAE ORDINATIONIS SUBIECTO
Can. 754 - Sacram ordinationem valide suscipere potest solus vir baptizatus.
Can. 755 - Episcopus eparchialis et Superior maior nonnisi gravissima de
causa, etsi occulta, diacono sibi subdito ad presbyteratum destinato ascensum
ad ipsum presbyteratum prohibere possunt salvo iure recursus ad normam
iuris.
Can. 756 - Non licet aliquem quovis modo qualibet de causa ad ordines
sacros suscipiendos cogere vel ad normam iuris idoneum ab eisdem suscipiendis
avertere.
Can. 757 - Is, qui superiorem ordinem sacrum suscipere recusat,
non potest prohiberi a suscepti ordinis sacri exercitio, nisi impedimento
canonico detinetur aliave gravis de iudicio Episcopi eparchialis vel Superioris
maioris obest causa.
1° De requisitis in candidatis ad sacram ordinationem
Can. 758 - § 1. Ut quis licite ordinari possit, requiruntur: 1°
chrismationis sancti myri susceptio; 2° mores atque qualitates physicae
et psychicae ordini sacro suscipiendo congruentes; 3° aetas iure praescripta;
4° debita scientia; 5° ordinum inferiorum susceptio ad normam iuris
particularis propriae Ecclesiae sui iuris; 6° interstitiorum iure particulari
praescriptorum observatio.
§ 2. Requiritur praeterea, ne candidatus
impeditus sit ad normam can. 762.
§ 3. Circa coniugatos ad ordines
sacros admittendos servetur ius particulare propriae Ecclesiae sui iuris
vel normae speciales a Sede Apostolica statutae.
Can. 759 - § 1. Aetas
praescripta ad diaconatum est vicesimus tertius annus expletus, ad presbyteratum
vicesimus quartus expletus firmo iure particulari propriae Ecclesiae sui
iuris provectiorem aetatem exigente.
§ 2. Dispensatio ultra annum
ab aetate iure communi praescripta reservatur Patriarchae, si de candidato
agitur, qui domicilium vel quasi-domicilium intra fines territorii Ecclesiae
patriarchalis habet; secus Sedi Apostolicae.
Can. 760 - § 1. Diaconum
ordinare licet tantum post feliciter expletum quartum curriculi studiorum
philosophico-theologicorum annum, nisi Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis
vel Consilium Hierarcharum aliud statuit.
§ 2. Si vero de candidato
ad sacerdotium non destinato agitur, eum diaconum ordinare licet tantum
post feliciter expletum tertium annum studiorum, de quibus in can. 354;
si vero forte in posterum ad sacerdotium admittitur, antea studia theologica
opportune complere debet.
Can. 761 - Candidatus ad ordinem diaconatus vel
presbyteratus, ut licite ordinetur, Episcopo eparchiali proprio aut Superiori
maiori declarationem tradere debet manu propria subscriptam, qua testificatur
se sua sponte ac libere ordinem sacrum et obligationes eidem ordini adnexas
suscepturum atque se ministerio ecclesiastico perpetuo mancipaturum esse,
simul petens, ut ad ordinem sacrum suscipiendum admittatur.
2° De impedimentis suscipiendi vel exercendi ordines sacros
Can. 762 - § 1. A suscipiendis ordinibus sacris est impeditus:
1° qui aliqua forma laborat amentiae aliusve infirmitatis psychicae,
qua consultis peritis inhabilis iudicatur ad ministerium rite implendum;
2° qui delictum apostasiae, haereseos aut schismatis commisit; 3°
qui matrimonium, etiam civile tantum, attentavit, sive ipse vinculo matrimoniali
aut ordine sacro aut voto publico perpetuo castitatis a matrimonio celebrando
impeditus, sive cum muliere matrimonio valido coniuncta aut eodem v5°
qui se ipsum vel alium graviter et dolose mutilavit vel sibi vitam adimere
tentavit; 6° qui actum ordinis posuit in ordine episcopatus vel presbyteratus
constitutis reservatum vel eodem carens vel ab eiusdem exercitio aliqua
poena canonica prohibitus; 7° qui officiam vel administrationem gerit
clericis vetitam, cuius rationem reddere debet, donec deposito officio
et administratione atque rationibus redditis liber factus erit; 8°
neophytus, nisi iudicio Hierarchae sufficienter probatus est.
§ 2.
Actus, ex quibus impedimenta, de quibus in § 1, nn. 2 - 6 oriri possunt,
illa non pariunt, nisi fuerunt peccata gravia et externa post baptismum
perpetrata.
Can. 763 - Ab exercendis ordinibus sacris est impeditus: 1°
qui impedimento ordines sacros suscipiendi, dum afficiebatur, illegitime
ordines sacros suscepit; 2° qui delicta vel actus commisit, de quibus
in can. 762, § 1, nn. 2 - 6; 3° qui amentia aliave infirmitate
psychica, de qua in can. 762, § 1, n. 1, afficitur, donec Hierarcha
consulto perito eiusdem ordinis sacri exercitium permiserit.
Can. 764 -
Impedimenta suscipiendi vel exercendi ordines sacros iure particulari statui
non possunt; consuetudo vero novum impedimentum inducens aut impedimento
iure communi statuto contraria reprobatur.
Can. 765 - Ignorantia impedimentorum
ab eisdem non eximit.
Can. 766 - Impedimenta multiplicantur ex diversis
suis causis, non autem ex repetita eadem causa, nisi agitur de impedimento
ex homicidio voluntario aut ex procurato abortu effectu secuto.
Can. 767
- § 1. Episcopus eparchialis vel Hierarcha instituti vitae consecratae
potest sibi subditos dispensare ab impedimentis suscipiendi vel exercendi
ordines sacros sequentibus exceptis: 1° si factum, quo impedimentum
innititur, ad forum iudiciale deductum est; 2° ab impedimentis, de
quibus in can. 762, § 1, nn. 2 - 4.
§ 2. Dispensatio ab his impedimentis
reservatur Patriarchae circa candidatos vel clericos, qui domicilium vel
quasi-domicilium intra fines territorii Ecclesiae, cui praeest, habent;
secus Sedi Apostolicae.
§ 3. Eadem potestas dispensandi competit cuilibet
confessario in casibus occultis urgentioribus, in quibus auctoritas competens
adiri non potest et periculum imminet gravis damni vel infamiae, sed ad
hoc dumtaxat, ut paenitentes ordines sacros iam susceptos exercere licite
possint firmo onere adeundi quam primum eandem auctoritatem.
Can. 768 -
§ 1. In precibus ad obtinendam dispensationem omnia impedimenta indicanda
sunt; dispensatio generalis vero valet etiam pro impedimentis bona fide
reticitis eis exceptis, de quibus in can. 762, § 1, n. 4, aliisve
ad forum iudiciale deductis, non autem pro reticitis mala fide. §
2. Si agitur de impedimento ex voluntario homicidio aut ex procurato abortu,
etiam numerus delictorum ad validitatem dispensationis exprimendus est.
§ 3. Dispensatio generalis ab impedimentis suscipiendi ordines sacros
valet pro omnibus ordinibus.
Art. III DE EIS, QUAE SACRAE ORDINATIONI PRAEMITTI DEBENT
Can. 769 - § 1. Auctoritas, quae candidatum ad sacram ordinationem
admittit, obtineat: 1° declarationem, de qua in can. 761, necnon testimonium
ultimae sacrae ordinationis aut, si de prima sacra ordinatione agitur,
etiam testimonium baptismi et chrismationis sancti myri; 2° si candidatus
est matrimonio iunctus, testimonium matrimonii et consensum uxoris scripto
datum; 3° testimonium de peractis studiis; 4° testimoniales litteras
rectoris seminarii vel Superioris instituti vitae consecratae aut presbyteri,
cui candidatus extra seminarium commendatus est, de bonis moribus eiusdem
candidati; 5° testimoniales litteras, de quibus in can. 771, §
3; 6° testimoniales litteras, si id expedire iudicat, aliorum Episcoporum
eparchialium vel Superiorum institutorum vitae consecratae, ubi candidatus
per aliquod tempus commoratus est, de candidati qualitatibus deque eius
libertate ab omni impedimento canonico.
§ 2. Haec documenta asserventur
in archivo eiusdem auctoritatis.
Can. 770 - Episcopus ordinans cum legitimis
litteris dimissoriis, quibus asseritur candidatum ad ordinem sacrum suscipiendum
idoneum esse, potest huic attestationi acquiescere, sed non tenetur; si
vero pro sua conscientia censcet candidatum non esse idoneum, eum ne ordinet.
Can. 771 - § 1. Nomina candidatorum ad ordines sacros promovendorum
publice nota fiant in ecclesia paroeciali uniuscuiusque candidati ad normam
iuris particularis.
§ 2. Omnes christifideles obligatione tenentur
impedimenta, si qua noverunt, Episcopo eparchiali vel parocho ante sacram
ordinationem revelandi.
§ 3. Parocho, qui publicationem peragit, et
etiam alii presbytero, si id expedire videtur, Episcopus eparchialis committat,
ut de candidatorum vita et moribus a personis fide dignis diligenter exquirat
et testimoniales litteras illam investigationem et publicationem referentes
ad curiam eparchialem mittat. § 4. Episcopus eparchialis alias investigationes,
etiam privatas, si opportunum ducit, facere ne omittat.
Can. 772 - Omnis
candidatus ad sacram ordinationem promovendus recessui spirituali vacet
modo iure particulari determinato.
Art. IV DE SACRAE ORDINATIONIS TEMPORE, LOCO, ADNOTATIONE ET TESTIMONIO
Can. 773 - Sacrae ordinationes cum christifidelium quam maxima frequentia
celebrentur in ecclesia die dominico vel festo, nisi iusta causa aliud
suadet.
Can. 774 - § 1. Celebrata sacra ordinatione nomina singulorum
ordinatorum ac Episcopi ordinantis, locus et dies sacrae ordinationis adnotentur
in speciali libro in archivo curiae eparchialis asservando.
§ 2. Singulis
ordinatis det Episcopus ordinans authenticum sacrae ordinationis susceptae
testimonium; qui, si ab Episcopo cum litteris dimissoriis ordinati sunt,
illud proprio Episcopo eparchiali vel Superiori maiori exhibeant pro sacrae
ordinationis adnotatione in speciali libro in archivo asservando.
Can.
775 - Episcopus eparchialis aut Superior maior notitiam sacrae ordinationis
uniuscuiusque diaconi mittat ad parochum apud quem ordinati baptismus adnotatus
est.
CAPUT VII DE MATRIMONIO
Can. 776 - § 1. Matrimoniale foedus a Creatore conditum eiusque
legibus instructum, quo vir et mulier irrevocabili consensu personali totius
vitae consortium inter se constituunt, indole sua naturali ad bonum coniugum
ac ad filiorum generationem et educationem ordinatur.
§ 2. Ex Christi
institutione matrimonium validum inter baptizatos eo ipso est sacramentum,
quo coniuges ad imaginem indefectibilis unionis Christi cum Ecclesia a
Deo uniuntur gratiaque sacramentali veluti consecrantur et roborantur.
§ 3. Essentiales matrimonii proprietates sunt unitas et indissolubilitas,
quae in matrimonio inter baptizatos specialem obtinent firmitatem ratione
sacramenti.
Can. 777 - Ex matrimonio oriuntur inter coniuges aequa iura
et obligationes circa ea, quae ad consortium vitae coniugalis pertinent.
Can. 778 - Omnes possunt matrimonium inire, qui iure non prohibentur.
Can.
779 - Matrimonium gaudet favore iuris; quare in dubio standum est pro validitate
matrimonii, donec contrarium probetur.
Can. 780 - § 1. Matrimonium
catholicorum, etsi una tantum pars est catholica, regitur iure non solum
divino, sed etiam canonico salva competentia auctoritatis civilis circa
effectus mere civiles matrimonii.
§ 2. Matrimonium inter partem catholicam
et partem baptizatam acatholicam salvo iure divino regitur etiam: 1°
iure proprio Ecclesiae vel Communitatis ecclesialis, ad quam pars acatholica
pertinet, si haec Communitas ius matrimoniale proprium habet; 2° iure,
quo pars acatholica tenetur, si Communitas ecclesialis, ad quam pertinet,
iure matrimoniali proprio caret.
Can. 781 - Si quando Ecclesia iudicare
debet de validitate matrimonii acatholicorum baptizatorum: 1° quod
attinet ad ius, quo partes tempore celebrationis matrimonii tenebantur
servetur can. 780, § 2; 2° quod attinet ad formam celebrationis
matrimonii, Ecclesia agnoscit quamlibet formam iure praescriptam vel admissam,
cui partes tempore celebrationis matrimonii subiectae erant, dummodo consensus
expressus sit forma publica et, si una saltem pars est christifidelis alicuius
Ecclesiae orientalis acatholicae, matrimonium ritu sacro celebratum sit.
Can. 782 - § 1. Sponsalia, quae laudabiliter matrimonio praemittuntur
ex antiquissima Ecclesiarum orientalium traditione, reguntur iure particulari
propriae Ecclesiae sui iuris.
§ 2. Ex matrimonii promissione non datur
actio ad potendam matrimonii celebrationem; datur tamen ad reparationem
damnorum, si qua debetur.
Art. I DE CURA PASTORALI ET DE EIS, QUAE MATRIMONII CELEBRATIONI PRAEMITTI DEBENT
Can. 783 - § 1. Pastores animarum obligatione tenentur curandi,
ut christifideles ad statum matrimonialem praeparentur: 1° praedicatione
et catechesi iuvenibus et adultis aptata, quibus christifideles instituantur
de significatione matrimonii christiani, de obligationibus coniugum inter
se necnon de iure primario et obligatione, quae parentes habent, filiorum
educationem physicam, religiosam, moralem, socialem et culturalem pro viribus
curandi; 2° instructione sponsorum personali ad matrimonium, qua sponsi
ad novum statum disponantur.
§ 2. Enixe commendatur sponsis catholicis,
ut in matrimonio celebrando Divinam Eucharistiam suscipiant.
§ 3.
Celebrato vero matrimonio pastores animarum auxilium coniugibus praebeant,
ut matrimoniale foedus fideliter servantes atque tuentes ad sanctiorem
in dies plenioremque in familia vitam ducendam perveniant.
Can. 784 - Iure
particulari uniuscuiusque Ecclesiae sui iuris, collatis consiliis cum Episcopis
eparchialibus aliarum Ecclesiarum sui iuris in eodem territorio potestatem
suam exercentibus, statuantur normae de examine sponsorum et de aliis mediis
ad investigationes, praecipue quod ad baptismum et ad statum liberum spectat,
quae ante matrimonium peragendae sunt, quibus diligenter observatis procedi
potest ad matrimonii celebrationem.
Can. 785 - § 1. Pastores animarum
obligatione tenentur pro necessitatibus locorum et temporum omnia pericula
a matrimonio invalide ac illicite celebrando remediis opportunis arcendi;
ideo, antequam matrimonium celebratur, constare debet nihil eius validae
ac licitae celebrationi obstare.
§ 2. In periculo mortis, si aliae
probationes haberi non possunt, sufficit, nisi contraria assunt indicia,
affirmatio sponsorum, si casus fert, etiam iurata, se baptizatos esse et
nullo detineri impedimento.
Can. 786 - Omnes christifideles obligatione
tenentur impedimenta, si qua noverunt, parocho aut Hierarchae loci ante
matrimonii celebrationem revelandi.
Can. 787 - Parochus, qui investigationes
peregit, de harum exitu statim per authenticum documentum certiorem faciat
parochum, cuius est matrimonium benedicere.
Can. 788 - Si quod dubium post
accuratas investigationes adhuc superest de exsistentia impedimenti, parochus
rem ad Hierarcham loci deferat.
Can. 789 - Etsi matrimonium de cetero valide
celebrari potest, sacerdos praeter alios casus iure determinatos sine licentia
Hierarchae loci ne benedicat: 1° matrimonium vagorum; 2° matrimonium,
quod ad normam iuris civilis agnosci vel iniri non potest; 3° matrimonium
eius, qui obligationibus naturalibus tenetur erga tertiam partem filiosve
ex praecedenti unione cum illa parte ortos; 4° matrimonium filii familias
minoris insciis aut invitis parentibus; 5° matrimonium eius, qui sententia
ecclesiastica vetatur transire ad novum matrimonium, nisi quasdam condiciones
implet; 6° matrimonium eius, qui publice fidem catholicam abiecit,
etsi ad Ecclesiam vel Communitatem ecclesialem acatholicam non transiit;
Hierarcha loci vero hoc in casu licentiam ne concedat nisi servato can.
814 congrua congruis referendo.
Art. II DE IMPEDIMENTIS DIRIMENTIBUS IN GENERE
Can. 790 - § 1. Impedimentum dirimens personam inhabilem reddit
ad matrimonium valide celebrandum.
§ 2. Impedimentum, etsi ex alterutra
tantum parte se habet, matrimonium tamen reddit invalidum.
Can. 791 - Publicum
censetur impedimentum, quod probari in foro externo potest; secus est occultum.
Can. 792 - Iure particulari Ecclesiae sui iuris impedimenta dirimentia
ne statuantur nisi gravissima de causa, collatis consiliis cum Episcopis
eparchialibus aliarum Ecclesiarum sui iuris, quorum interest, et consulta
Sede Apostolica; nulla auctoritas inferior autem nova impedimenta dirimentia
statuere potest.
Can. 793 - Consuetudo novum impedimentum inducens aut
impedimentis exsistentibus contraria reprobatur.
Can. 794 - § 1. Hierarcha
loci christifidelibus sibi subditis ubicumque commorantibus necnon ceteris
christifidelibus propriae Ecclesiae sui iuris intra fines territorii eparchiae
actu degentibus vetare potest matrimonium in casu speciali, sed ad tempus
tantum, gravi de causa eaque perdurante.
§ 2. Si de Hierarcha loci
agitur, qui intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis potestatem suam
exercet, Patriarcha tali vetito clausulam dirimentem addere potest; ceteris
in casibus vero sola Sedes Apostolica.
Can. 795 - § 1. Hierarcha loci
christifideles sibi subditos ubicumque commorantes necnon ceteros christifideles
propriae Ecclesiae sui iuris ascriptos et intra fines territorii eparchiae
actu degentes dispensare potest ab impedimentis iuris ecclesiastici sequentibus
exceptis: 1° ordinis sacri; 2° voti publici perpetui castitatis
in instituto religioso emissi, nisi agitur de congregationibus iuris eparchialis;
3° coniugicidii.
§ 2. Dispensatio ab his impedimentis reservatur
Sedi Apostolicae; Patriarcha vero dispensare potest ab impedimentis coniugicidii
et voti publici perpetui castitatis in congregationibus cuiusvis condicionis
iuridicae emissi.
§ 3. Numquam datur dispensatio ab impedimento consanguinitatis
in linea recta aut in secundo gradu lineae collateralis.
Can. 796 - §
1. Urgente periculo mortis Hierarcha loci christifideles sibi subditos
ubicumque commorantes necnon ceteros christifideles intra fines territorii
eparchiae actu degentes dispensare potest a forma celebrationis matrimonii
iure praescripta et ab omnibus et singulis impedimentis iuris ecclesiastici
sive publicis sive occultis excepto impedimento ordinis sacri sacerdotii.
§ 2. In eisdem rerum adiunctis et solum in casibus, in quibus ne Hierarcha
loci quidem adiri potest, eandem potestatem dispensandi habent parochus,
alius sacerdos facultate matrimonium benedicendi praeditus et sacerdos
catholicus, de quo in can. 832, § 2; confessarius vero eandem potestatem
habet, si agitur de impedimento occulto, pro foro interno sive intra sive
extra actum sacramentalis confessionis.
§ 3. Hierarcha loci censetur
adiri non posse, si tantum alio modo quam per epistulam vel personalem
accessum id fieri potest.
Can. 797 - § 1. Si impedimentum detegitur,
dum iam omnia parata sunt ad matrimonium celebrandum nec matrimonium sine
probabili gravis mali periculo deferri potest, donec ab auctoritate competenti
dispensatio obtenta erit, potestatem dispensandi ab omnibus impedimentis,
eis exceptis, de quibus in can. 795, § 1, nn. 1 et 2, habent Hierarcha
loci et, dummodo casus sit occultus, omnes, de quibus in can. 796, §
2, servatis condicionibus ibidem praescriptis.
§ 2. Haec potestas
valet etiam ad matrimonium convalidandum, si idem periculum est in mora
nec tempus suppetit adeundi auctoritatem competentem.
Can. 798 - Sacerdotes,
de quibus in cann. 796, § 2 et 797, § 1, de concessa dispensatione
vel convalidatione pro foro externo Hierarcham loci statim certiorem faciant
eaque adnotetur in libro matrimoniorum.
Can. 799 - Nisi aliud fert rescriptum
Sedis Apostolicae aut intra limites eorum competentiae Patriarchae vel
Hierarchae loci, dispensatio in foro interno non sacramentali concessa
ab impedimento occulto adnotetur in archivo secreto curiae eparchialis
nec alia dispensatio pro foro externo est necessaria, etsi postea occultum
impedimentum publicum evasit.
Art. III DE IMPEDIMENTIS IN SPECIE
Can. 800 - § 1. Vir ante decimum sextum aetatis annum expletum,
mulier ante decimum quartum aetatis annum expletum matrimonium valide celebrare
non possunt.
§ 2. Integrum est iuri particulari Ecclesiae sui iuris
aetatis annum superiorem ad licitam matrimonii celebrationem statuere.
Can. 801 - § 1. Impotentia coeundi antecedens et perpetua sive ex
parte viri sive ex parte mulieris sive absoluta sive relativa matrimonium
ex ipsa eius natura dirimit.
§ 2. Si impedimentum impotentiae dubium
est sive dubio iuris sive dubio facti, matrimonium non est impediendum
nec stante dubio nullum declarandum.
§ 3. Sterilitas matrimonium nec
prohibet nec dirimit firmo can. 821.
Can. 802 - § 1. Invalide matrimonium
attentat, qui vinculo tenetur prioris matrimonii.
§ 2. Etsi prius
matrimoniam invalidum aut solutum est qualibet ex causa, non licet aliud
matrimonium celebrare, antequam de prioris invaliditate aut solutione legitime
et certo constat.
Can. 803 - § 1. Matrimonium cum non baptizatis valide
celebrari non potest.
§ 2. Si pars tempore celebrati matrimonii tamquam
baptizata communiter habebatur aut eius baptismus erat dubius, praesumenda
est ad normam can. 779 validitas matrimonii, donec certo probetur alteram
partem baptizatam esse, alteram vero non baptizatam.
§ 3. Circa condiciones
dispensandi applicetur can. 814.
Can. 804 - Invalide matrimonium attentat,
qui in ordine sacro est constitutus.
Can. 805 - Invalide matrimonium attentat,
qui votum publicum perpetuum castitatis in instituto religioso emisit.
Can. 806 - Cum persona abducta vel saltem retenta intuitu matrimonii cum
ea celebrandi matrimonium valide celebrari non potest, nisi postea illa
ab abducente vel retinente separata et in loco tuto ac libero constituta
matrimonium sua sponte eligit.
Can. 807 - § 1. Qui intuitu matrimonii
cum certa persona celebrandi eius coniugi vel proprio coniugi mortem intulit,
invalide hoc matrimonium attentat.
§ 2. Invalide quoque matrimonium
inter se attentant, qui mutua opera physica vel morali mortem coniugi intulerunt.
Can. 808 - § 1. In linea recta consanguinitatis matrimonium invalidum
est inter omnes ascendentes et descendentes.
§ 2. In linea collaterali
invalidum est usque ad quartum gradum inclusive.
§ 3. Numquam matrimonium
permittatur, si quod subest dubium, num partes sint consanguineae in aliquo
gradu lineae rectae aut in secundo gradu lineae collateralis. § 4.
Impedimentum consanguinitatis non multiplicatur.
Can. 809 - § 1. Affinitas
matrimonium dirimit in quolibet gradu lineae rectae et in secundo gradu
lineae collateralis.
§ 2. Impedimentum affinitatis non multiplicatur.
Can. 810 - § 1. Impedimentum publicae honestatis oritur: 1° ex
matrimonio invalido post instauratam vitam communem; 2° ex notorio
vel publico concubinatu; 3° ex instauratione vitae communis eorum,
qui ad formam celebrationis matrimonii iure praescriptam astricti matrimonium
attentaverunt coram officiali civili aut ministro acatholico.
§ 2.
Hoc impedimentum matrimonium dirimit in primo gradu lineae rectae inter
virum et consanguineas mulieris itemque inter mulierem et viri consanguineos.
Can. 811 - § 1. Ex baptismo oritur inter patrinum et baptizatum eiusque
parentes cognatio spiritualis, quae matrimonium dirimit.
§ 2. Si iteratur
baptismus sub condicione, cognatio spiritualis non oritur, nisi iterum
idem patrinus adhibitus est.
Can. 812 - Matrimonium inter se valide celebrare
non possunt, qui cognatione legali ex adoptione orta in linea recta aut
in secundo gradu lineae collateralis coniuncti sunt.
Art. IV DE MATRIMONIIS MIXTIS
Can. 813 - Matrimonium inter duas personas baptizatas, quarum altera
est catholica, altera vero acatholica, sine praevia auctoritatis competentis
licentia prohibitum est.
Can. 814 - Licentiam iusta de causa concedere
potest Hierarcha loci; eam vero ne concedat nisi impletis condicionibus,
quae sequuntur: 1° pars catholica declaret se paratam esse pericula
a fide deficiendi removere atque sinceram promissionem praestet se omnia
pro viribus facturam esse, ut omnes filii in Ecclesia catholica baptizentur
et educentur; 2° de his promissionibus a parte catholica faciendis
altera pars tempestive certior fiat ita, ut constet ipsam vere consciam
esse promissionis et obligationis partis catholicae; 3° ambae partes
edoceantur de finibus et proprietatibus essentialibus matrimonii a neutro
sponso excludendis.
Can. 815 - Iure particulari uniuscuiusque Ecclesiae
sui iuris statuatur modus, quo hae declarationes et promissiones, quae
semper requiruntur, faciendae sint, et modus determinetur, quo de eisdem
et in foro externo constet et pars acatholica certior fiat.
Can. 816 -
Hierarchae loci aliique pastores animarum curent, ne coniugi catholico
et filiis ex matrimonio mixto natis auxilium spirituale desit ad eorum
obligationes conscientiae implendas, atque coniuges adiuvent ad consortii
vitae coniugalis et familiaris unitatem fovendam.
Art. V DE CONSENSU MATRIMONIALI
Can. 817 - § 1. Consensus matrimonialis est actus voluntatis, quo
vir et mulier foedere irrevocabili se mutuo tradunt et accipiunt ad constituendum
matrimonium.
§ 2. Consensus matrimonialis nulla humana potestate suppleri
potest.
Can. 818 - Sunt incapaces matrimonii celebrandi: 1° qui sufficienti
usu rationis carent; 2° qui laborant gravi defectu discretionis iudicii
circa iura et obligationes matrimoniales essentiales mutuo tradenda et
acceptanda; 3° qui ob causas naturae psychicae obligationes matrimonii
essentiales assumere non possunt.
Can. 819 - Ut consensus matrimonialis
haberi possit, necesse est, ut matrimonium celebrantes saltem non ignorent
matrimonium esse consortium permanens inter virum et mulierem ordinatum
ad filios cooperatione aliqua sexuali procreandos.
Can. 820 - § 1.
Error in persona invalidum reddit matrimonium.
§ 2. Error in qualitate
personae, etsi dat causam matrimonio, matrimonium non dirimit, nisi haec
qualitas directe et principaliter intenditur.
Can. 821 - Qui matrimonium
celebrat deceptus dolo ad obtinendum consensum patrato circa aliquam alterius
partis qualitatem, quae sua natura consortium vitae coniugalis graviter
perturbare potest, invalide celebrat.
Can. 822 - Error circa matrimonii
unitatem vel indissolubilitatem aut sacramentalem dignitatem, dummodo non
determinet voluntatem, non vitiat consensum matrimonialem.
Can. 823 - Scientia
aut opinio nullitatis matrimonii consensum matrimonialem non necessario
excludit.
Can. 824 - § 1. Internus animi consensus praesumitur conformis
verbis vel signis in celebrando matrimonio adhibitis.
§ 2. Sed si
alterutra vel utraque pars positivo voluntatis actu excludit matrimonium
ipsum vel matrimonii essentiale aliquod elementum vel essentialem aliquam
proprietatem, invalide matrimonium celebrat.
Can. 825 - Invalidum est matrimonium
celebratum ob vim vel metum gravem ab extrinseco etiam inconsulto incussum,
a quo ut quis se liberet, eligere cogatur matrimonium.
Can. 826 - Matrimonium
sub condicione valide celebrari non potest.
Can. 827 - Etsi matrimonium
invalide ratione impedimenti vel defectus formae celebrationis matrimonii
iure praescriptae celebratum est, consensus praestitus praesumitur perseverare,
donec de eius revocatione constiterit.
Art. VI
DE FORMA CELEBRATIONIS MATRIMONII
Can. 828 - § 1. Ea tantum matrimonia valida sunt, quae celebrantur
ritu sacro coram Hierarcha loci vel parocho loci vel sacerdote, cui ab
alterutro collata est facultas matrimonium benedicendi, et duobus saltem
testibus secundum tamen praescripta canonum, qui sequuntur, et salvis exceptionibus,
de quibus in cann. 832 et 834,
§ 2.
§ 2. Sacer hic censetur ritus
ipso interventu sacerdotis assistentis et benedicentis.
Can. 829 - §
1. Hierarcha loci et parochus loci capta possessione canonica officii,
dum legitime officio funguntur, intra fines sui territorii ubique valide
benedicunt matrimonium, sive sponsi sunt subditi sive, dummodo alterutra
saltem pars sit ascripta propriae Ecclesiae sui iuris, non subditi. §
2. Hierarcha et parochus personalis vi officii matrimonium solummodo eorum,
quorum saltem alteruter sibi subditus est, intra fines suae dicionis valide
benedicunt.
§ 3. Patriarcha ipso iure facultate praeditus est servatis
aliis de iure servandis matrimonia per se ipsum benedicendi ubique terrarum,
dummodo alterutra saltem pars ascripta sit Ecclesiae, cui praeest.
Can.
830 - § 1. Hierarcha loci et parochus loci, dum legitime officio funguntur,
possunt sacerdotibus cuiusvis Ecclesiae sui iuris, etiam Ecclesiae latinae,
facultatem conferre, intra fines sui territorii determinatum matrimonium
benedicendi.
§ 2. Facultatem generalem vero matrimonia benedicendi
conferre potest solus Hierarcha loci firmo can. 302,
§ 2.
§ 3.
Collatio facultatis matrimonia benedicendi, ut valida sit, determinatis
sacerdotibus expresse immo, si de facultate generali agitur, scripto conferri
debet.
Can. 831 - § 1. Hierarcha loci vel parochus loci matrimonium
licite benedicunt: 1° postquam sibi constitit de domicilio vel quasi-domicilio
vel menstrua commoratione aut, si de vago agitur, actuali commoratione
alterutrius sponsi in loco matrimonii; 2° habita, si hae condiciones
desunt, licentia Hierarchae vel parochi domicilii vel quasi-domicilii alterutrius
partis, nisi iusta causa excusat; 3° in loco quoque exclusivo alterius
Ecclesiae sui iuris, nisi Hierarcha, qui in hoc loco potestatem suam exercet,
expresse renuit.
§ 2. Matrimonium coram sponsi parocho celebretur,
nisi vel ius particulare aliud fert vel iusta causa excusat.
Can. 832 -
§ 1. Si haberi vel adiri non potest sine gravi incommodo sacerdos
ad normam iuris competens, celebrare intendentes verum matrimonium illud
valide ac licite coram solis testibus celebrare possunt: 1° in periculo
mortis; 2° extra periculum mortis, dummodo prudenter praevideatur earum
rerum condicionem esse per mensem duraturam.
§ 2. In utroque casu,
si praesto est alius sacerdos, ille, si fieri potest, vocetur, ut matrimonium
benedicat salva matrimonii validitate coram solis testibus; eisdem in casibus
etiam sacerdos acatholicus vocari potest.
§ 3. Si matrimonium celebratum
est coram solis testibus, coniuges a sacerdote quam primum benedictionem
matrimonii suscipere ne neglegant.
Can. 833 - § 1. Hierarcha loci
cuilibet sacerdoti catholico facultatem conferre potest matrimonium christifidelium
alicuius Ecclesiae orientalis acatholicae, qui sacerdotem propriae Ecclesiae
sine gravi incommodo adire non possunt, benedicendi, si sua sponte id petunt
et dummodo nihil validae vel licitae celebrationi matrimonii obstet. §
2. Sacerdos catholicus, si fieri potest, antequam matrimonium benedicit,
auctoritatem competentem illorum christifidelium de hac re certiorem faciat.
Can. 834 - § 1. Forma celebrationis matrimonii iure praescripta servanda
est, si saltem alterutra pars matrimonium celebrantium in Ecclesia catholica
baptizata vel in eandem recepta est.
§ 2. Si vero pars catholica alicui
Ecclesiae orientali sui iuris ascripta matrimonium celebrat cum parte,
quae ad Ecclesiam orientalem acatholicam pertinet, forma celebrationis
matrimonii iure praescripta servanda est tantum ad liceitatem; ad validitatem
autem requiritur benedictio sacerdotis servatis aliis de iure servandis.
Can. 835 - Dispensatio a forma celebrationis matrimonii iure praescripta
reservatur Sedi Apostolicae vel Patriarchae, qui eam ne concedat nisi gravissima
de causa.
Can. 836 - Extra casum necessitatis in matrimonii celebratione
serventur praescripta librorum liturgicorum et legitimae consuetudines.
Can. 837 - § 1. Ad matrimonium valide celebrandum necesse est, ut
partes sint praesentes una simul et consensum matrimonialem mutuo exprimant.
§ 2. Matrimonium per procuratorem valide celebrari non potest, nisi
iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris aliud statuitur, quo in casu
etiam de condicionibus, sub quibus tale matrimonium celebrari potest, providendum
est.
Can. 838 - § 1. Matrimonium celebretur in ecclesia paroeciali
aut de licentia Hierarchae loci vel parochi loci in alio loco sacro; in
aliis autem locis celebrari non potest nisi de licentia Hierarchae loci.
§ 2. Circa tempus celebrationis matrimonii servandae sunt normae iure
particulari propriae Ecclesiae sui iuris statutae.
Can. 839 - Vetita est
ante vel post canonicam celebrationem alia eiusdem matrimonii celebratio
religiosa ad matrimonialem consensum praestandum vel renovandum; item vetita
est celebratio religiosa, in qua et sacerdos catholicus et minister acatholicus
partium consensum exquirunt.
Can. 840 - § 1. Permissio matrimonii
secreti ab Hierarcha loci gravi et urgenti de causa concedi potest et secumfert
gravem obligationem secretum servandi ex parte Hierarchae loci, parochi,
sacerdotis facultate matrimonium benedicendi praediti, testium et alterius
coniugis, altero non consentiente divulgationi.
§ 2. Obligatio secretum
servandi ex parte Hierarchae loci cessat, si grave scandalum aut gravis
erga matrimonii sanctitatem iniuria ex secreti observantia imminet. §
3. Matrimonium secreto celebratum in speciali tantummodo libro in archivo
secreto curiae eparchialis asservando adnotetur, nisi gravissima causa
obstat.
Can. 841 - § 1. Celebrato matrimonio parochus loci celebrationis
vel is, qui eius vices gerit, etsi neuter matrimonium benedixit, quam primum
adnotet in libro matrimoniorum nomina coniugum, sacerdotis benedicentis
ac testium, locum et diem celebrati matrimonii, dispensationem, si casus
fert, a forma celebrationis matrimonii vel ab impedimentis eiusque auctorem
una cum impedimento eiusque gradu, facultatem matrimonium benedicendi collatam
atque alia secundum modum a proprio Episcopo eparchiali praescriptum. §
2. Praeterea parochus loci in libro baptizatorum adnotet coniugem tali
die in sua paroecia matrimonium celebravisse; si vero coniux alibi baptizatus
est, parochus loci testimonium matrimonii mittat per se vel per curiam
eparchialem ad parochum, apud quem coniugis baptismus adnotatus est, nec
acquiescat, donec notitiam de adnotatione matrimonii in libro baptizatorum
receperit.
§ 3. Si matrimonium ad normam can. 832 celebratum est,
sacerdos, si illud benedixit, secus testes et coniuges curare debent, ut
celebratio matrimonii in praescriptis libris quam primum adnotetur.
Can.
842 - Si matrimonium vel convalidatur pro foro externo vel nullum declaratur
vel legitime praeterquam morte solvitur, parochus loci celebrationis matrimonii
certior fieri debet, ut adnotatio in libris matrimoniorum et baptizatorum
fiat.
Art. VII DE MATRIMONII CONVALIDATIONE
1° De convalidatione simplici
Can. 843 - § 1. Ad convalidandum matrimonium invalidum ob impedimentum
dirimens requiritur, ut cesset impedimentum vel ab eodem dispensetur et
consensum renovet saltem pars impedimenti conscia.
§ 2. Haec renovatio
requiritur ad validitatem convalidationis, etsi initio utraque pars consensum
praestitit nec postea revocavit.
Can. 844 - Renovatio consensus debet esse
novus voluntatis actus in matrimonium, quod pars renovans scit aut opinatur
ab initio invalidum fuisse.
Can. 845 - § 1. Si impedimentum est publicum,
consensus ab utraque parte renovandus est forma celebrationis matrimonii
iure praescripta.
§ 2. Si impedimentum est occultum, satis est, ut
consensus renovetur privatim et secreto; a parte quidem impedimenti conscia,
dummodo altera in consensu praestito perseveret, aut ab utraque parte,
si impedimentum est utrique parti notum.
Can. 846 - § 1. Matrimonium
invalidum ob defectum consensus convalidatur, si pars, quae non consensit,
iam consentit, dummodo consensus ab altera parte praestitus perseveret.
§ 2. Si defectus consensus probari non potest, satis est, ut pars,
quae non consensit, privatim et secreto consensum praestet.
§ 3. Si
defectus consensus probari potest, necesse est, ut consensus renovetur
forma celebrationis matrimonii iure praescripta.
Can. 847 - Matrimonium
invalidum ob defectum formae celebrationis matrimonii iure praescriptae,
ut validum fiat, denuo hac forma celebrari debet.
2° De sanatione in radice
Can. 848 - § 1. Matrimonii invalidi sanatio in radice est eiusdem
sine renovatione consensus convalidatio ab auctoritate competenti concessa
secumferens dispensationem ab impedimento, si adest, atque a forma celebrationis
matrimonii iure praescripta, si servata non est, necnon retrotractionem
effectuum canonicorum ad praeteritum.
§ 2. Convalidatio fit a momento
concessionis gratiae; retrotractio vero intellegitur facta ad momentum
celebrationis matrimonii, nisi aliter in concessione expresse cavetur.
Can. 849 - § 1. Sanatio matrimonii in radice valide concedi potest
etiam alterutra vel utraque parte inscia.
§ 2. Sanatio in radice ne
concedatur nisi gravi de causa et nisi probabile est partes in consortio
vitae coniugalis perseverare velle.
Can. 850 - § 1. Matrimonium invalidum
sanari potest, dummodo consensus utriusque partis perseveret.
§ 2.
Matrimonium invalidum ob impedimentum iuris divini valide sanari non potest,
nisi postquam impedimentum cessavit.
Can. 851 - § 1. Si in utraque
vel alterutra parte deest consensus, matrimonium non potest valide sanari
in radice, sive consensus ab initio defuit, sive ab initio praestitus postea
revocatus est.
§ 2. Si vero consensus ab initio quidem defuit, sed
postea praestitus est, sanatio concedi potest a momento praestiti consensus.
Can. 852 - Patriarcha et Episcopus eparchialis concedere possunt sanationem
in radice in singulis casibus, si validitati matrimonii obstat defectus
formae celebrationis matrimonii iure praescriptae vel aliquod impedimentum,
a quo ipsi dispensare possunt, et in casibus iure praescriptis, si impletae
sunt condiciones, de quibus in can. 814; in ceteris casibus et si de impedimento
iuris divini agitur, quod iam cessavit, sanatio in radice concedi potest
a sola Sede Apostolica.
Art. VIII DE SEPARATIONE CONlUGUM
1° De dissolutione vinculi
Can. 853 - Matrimonii vinculum sacramentale matrimonio consummato nulla
humana potestate nullaque causa praeterquam morte dissolvi potest.
Can.
854 - § 1. Matrimonium initum a duobus non baptizatis solvitur ex
privilegio paulino in favorem fidei partis, quae baptismum suscepit, ipso
iure, si novum matrimonium ab eadem parte celebratur, dummodo pars non
baptizata discedat.
§ 2. Discedere censetur pars non baptizata, si
non vult pacifice cohabitare cum parte baptizata sine contumelia Creatoris,
nisi haec post baptismum susceptum iustam illi dedit discedendi causam.
Can. 855 - § 1. Ut pars baptizata novum matrimonium valide celebret,
pars non baptizata interpellari debet, num: 1° velit et ipsa baptismum
suscipere; 2° saltem velit cum parte baptizata pacifice cohabitare
sine contumelia Creatoris.
§ 2. Haec interpellatio post baptismum
fieri debet; sed Hierarcha loci gravi de causa potest permittere, ut interpellatio
ante baptismum fiat, immo potest ab interpellatione dispensare sive ante
sive post baptismum, si modo procedendi saltem summario et extraiudiciali
constat eam fieri non posse aut fore inutilem.
Can. 856 - § 1. Interpellatio
fit regulariter de auctoritate Hierarchae loci partis conversae, a quo
concedendum est alteri coniugi spatium temporis ad respondendum, si id
petivit, eo tamen monito, ut hoc spatio temporis inutiliter elapso eius
silentium pro responsione negativa habeatur.
§ 2. Interpellatio etiam
privatim facta ab ipsa parte conversa valet, immo est licita, si forma
superius praescripta servari non potest.
§ 3. In utroque casu de interpellatione
facta deque eiusdem exitu in foro externo legitime constare debet.
Can.
857 - Pars baptizata ius habet novum matrimonium celebrandi cum parte catholica,
si: 1° altera pars negative interpellationi respondit; 2° interpellatio
legitime omissa est; 3° pars non baptizata, sive iam interpellata sive
non, antea perseverans in pacifica cohabitatione postea sine iusta causa
discessit; quo in casu vero interpellatio ad normam cann. 855 et 856 praemittenda
est.
Can. 858 - Hierarcha loci tamen gravi de causa concedere potest, ut
pars baptizata, utens privilegio paulino, celebret matrimonium cum parte
acatholica sive baptizata sive non baptizata servatis etiam praescriptis
canonum de matrimoniis mixtis.
Can. 859 - § 1. Non baptizatus, qui
plures uxores non baptizatas simul habet, suscepto in Ecclesia catholica
baptismo, si ei durum est cum earum prima permanere, unam ex illis ceteris
dimissis retinere potest; idem valet de muliere baptizata, quae plures
maritos non baptizatos simul habet.
§ 2. In hoc casu matrimonium forma
celebrationis matrimonii iure praescripta celebrandum est servatis etiam
aliis de iure servandis.
§ 3. Hierarcha loci condicione morali, sociali,
oeconomica locorum et personarum prae oculis habita curet, ut eorum, qui
dimissi sunt, necessitatibus satis provisum sit secundum normas iustitiae,
caritatis et aequitatis.
Can. 860 - Non baptizato, qui suscepto in Ecclesia
catholica baptismo cum coniuge non baptizato ratione captivitatis vel persecutionis
cohabitationem restaurare non potest, aliud matrimonium celebrare licet,
etsi altera pars baptismum interea suscepit, firmo can. 853.
Can. 861 -
In re dubia privilegium fidei gaudet favore iuris.
Can. 862 - Matrimonium
non consummatum solvi potest iusta de causa a Romano Pontifice utraque
parte rogante vel alterutra, etsi altera est invita.
2° De separatione manente vinculo
Can. 863 - § 1. Enixe commendatur, ut coniux caritate motus et
boni familiae sollicitus veniam non abnuat comparti adulterae atque consortium
vitae coniugalis non disrumpat; si vero eiusdem culpam expresse aut tacite
non condonavit, ius ei est solvendi consortium vitae coniugalis, nisi in
adulterium consensit aut eidem causam dedit vel ipse quoque adulterium
commisit.
§ 2. Tacita condonatio habetur, si coniux innocens, postquam
de adulterio certior factus est, sua sponte cum altero coniuge maritali
affectu conversatus est; praesumitur vero, si per sex menses consortium
vitae coniugalis servavit neque auctoritatem ecclesiasticam vel civilem
de re adiit.
§ 3. Si coniux innocens sua sponte consortium vitae coniugalis
solvit, debet intra sex menses causam separationis deferre ad auctoritatem
competentem, quae omnibus inspectis adiunctis perpendat, num coniux innocens
adduci possit, ut culpam condonet et separationem non protrahat.
Can. 864
- § 1. Si alteruter coniugum vitam communem coniugi vel filiis periculosam
aut nimis duram reddit, alteri legitimam praebet causam discedendi decreto
Hierarchae loci et etiam propria auctoritate, si periculum est in mora.
§ 2. Iure particulari Ecclesiae sui iuris aliae causae pro moribus
populorum et locorum circumstantiis statui possunt.
§ 3. In omnibus
casibus causa separationis cessante consortium vitae coniugalis restaurandum
est, nisi ab auctoritate competenti aliud statuitur.
Can. 865 - Facta separatione
coniugum opportune semper cavendum est de debita filiorum sustentatione
et educatione.
Can. 866 - Coniux innocens laudabiliter alterum coniugem
ad consortium vitae coniugalis rursus admittere potest, quo in casu iuri
separationis renuntiat.
CAPUT VIII DE SACRAMENTALIBUS, DE LOCIS ET DE TEMPORIBUS SACRIS, DE CULTU SANCTORUM, DE VOTO ET DE IUREIURANDO
Art. I DE SACRAMENTALIBUS
Can. 867 - § 1. Per sacramentalia, quae sacra sunt signa, quibus
ad aliquam sacramentorum imitationem effectus praesertim spirituales significantur
et ex Ecclesiae impetratione obtinentur, homines ad praecipuum sacramentorum
effectum suscipiendum disponuntur et varia vitae adiuncta sanctificantur.
§ 2. Circa sacramentalia serventur normae iuris particularis propriae
Ecclesiae sui iuris.
Art. II DE LOCIS SACRIS
Can. 868 - Loca sacra, quae ad cultum divinum destinantur, nonnisi de licentia Episcopi eparchialis erigi possunt, nisi aliud iure communi expresse statuitur.
1° De ecclesiis
Can. 869 - Ecclesia est aedes exclusive cultui divino dedicata consecratione
vel benedictione.
Can. 870 - Nulla aedes ad ecclesiam destinata aedificetur
sine expresso Episcopi eparchialis consensu scripto dato, nisi aliter iure
communi cavetur.
Can. 871 - § 1. Consecratione dedicentur ecclesiae
cathedrales et, si fieri potest, ecclesiae paroeciales, ecclesiae monasteriorum
et ecclesiae domui religiosae adnexae.
§ 2. Consecratio reservatur
Episcopo eparchiali, qui potest alii Episcopo facultatem ecclesiam consecrandi
conferre; de peracta consecratione vel benedictione ecclesiae redigatur
documentum in archivo curiae eparchialis asservandum.
Can. 872 - §
1. Arcendum est ab ecclesiis, quidquid a loci sanctitate absonum est. §
2. Curent omnes, ad quos pertinet, ut in ecclesiis illa munditia servetur,
quae domum Dei decet, mediaque securitatis adhibeantur ad res sacras et
pretiosas tuendas.
Can. 873 - § 1. Si qua ecclesia nullo modo amplius
ad cultum divinum adhiberi potest et possibilitas non datur eam reficiendi,
ab Episcopo eparchiali in usum profanum non sordidum redigi potest. §
2. Si aliae graves causae suadent, ut aliqua ecclesia ad cultum divinum
amplius non adhibeatur, Episcopus eparchialis eam in usum profanum non
sordidum redigere potest consulto consilio presbyterali, de consensu eorum,
qui iura in eandem sibi legitime vindicant, et dummodo salus animarum nihil
inde detrimenti capiat.
2° De coemeteriis et de exsequiis ecclesiasticis
Can. 874 - § 1. Ius est Ecclesiae catholicae possidendi propria
coemeteria.
§ 2. Coemeteria Ecclesiae propria, ubi fieri potest, habeantur
vel saltem spatia in coemeteriis civilibus christifidelibus defunctis destinata
alterutra benedicenda; si vero haec obtineri non possunt, occasione exsequiarum
tumulus benedicetur.
§ 3. In ecclesiis defuncti ne sepeliantur reprobata
contraria consuetudine, nisi de eis agitur, qui Patriarchae, Episcopi vel
Exarchi fuerunt. § 4. Paroeciae, monasteria ceteraque instituta religiosa
propria coemeteria habere possunt.
Can. 875 - Exsequiis ecclesiasticis,
quibus Ecclesia defunctis spiritualem opem impetrat, eorum corpora honorat
simulque vivis spei solacium affert, omnes christifideles et catechumeni
defuncti donari debent, nisi eisdem iure privati sunt.
Can. 876 - §
1. Concedi possunt exsequiae ecclesiasticae acatholicis baptizatis de prudenti
Hierarchae loci iudicio, nisi constat de contraria eorum voluntate et dummodo
minister proprius haberi non possit.
§ 2. Parvuli, quos parentes baptizare
intendebant, aliique, qui aliquo modo Ecclesiae propinqui videbantur, sed
antequam baptismum susceperunt, decesserunt, exsequiis ecclesiasticis item
de prudenti Hierarchae loci iudicio donari possunt.
§ 3. Illis, qui
proprii cadaveris cremationem elegerunt, nisi constat eos id fecisse rationibus
ductos vitae christianae adversis, concedendae sunt exsequiae ecclesiasticae
eo tamen modo celebratae, ut non lateat Ecclesiam corporum sepulturam cremationi
anteponere utque scandalum vitetur.
Can. 877 - Exsequiis ecclesiasticis
privandi sunt, nisi ante mortem aliqua dederunt paenitentiae signa, peccatores,
quibus eaedem non sine publico christifidelium scandalo concedi possunt.
Can. 878 - § 1. In exsequiarum ecclesiasticarum celebratione omnis
personarum acceptio vitetur.
§ 2. Firmo can. 1013 enixe commendatur,
ut Episcopi eparchiales, quatenus fieri potest, praxim introducant, secundum
quam occasione exsequiarum ecclesiasticarum solum eae oblationes recipiantur,
quas christifideles sua sponte offerunt.
Can. 879 - Expleta tumulatione
adnotatio in libro defunctorum fiat ad normam iuris particularis.
Art. III DE DIEBUS FESTIS ET PAENITENTIAE
Can. 880 - § 1. Dies festos et paenitentiae omnibus Ecclesiis orientalibus
communes constituere, transferre aut supprimere solius est supremae Ecclesiae
auctoritatis firma
§ 3.
§ 2. Dies festos et paenitentiae singulis
Ecclesiis sui iuris proprios constituere, transferre aut supprimere competit
etiam auctoritati, cuius est ius particulare earundem Ecclesiarum statuere,
debita tamen habita ratione aliarum Ecclesiarum sui iuris et firmo can.
40, § 1.
§ 3. Dies festi de praecepto omnibus Ecclesiis orientalibus
communes, praeter dies dominicos, sunt dies Nativitatis Domini Nostri Iesu
Christi, Epiphaniae, Ascensionis, Dormitionis Sanctae Dei Genitricis Mariae
ac dies Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, salvo iure particulari Ecclesiae
sui iuris a Sede Apostolica approbato, quo quidam dies festi de praecepto
supprimuntur vel ad diem dominicum transferuntur.
Can. 881 - § 1.
Christifideles obligatione tenentur diebus dominicis et festis de praecepto
Divinam Liturgiam participandi aut secundum praescripta vel legitimam consuetudinem
propriae Ecclesiae sui iuris celebrationem laudum divinarum.
§ 2.
Quo facilius christifideles hanc obligationem implere possint, statuitur
tempus utile decurrere inde a vesperis vigiliae usque ad finem diei dominici
vel festi de praecepto.
§ 3. Enixe commendatur christifidelibus, ut
his diebus immo frequentius vel etiam cottidie Divinam Eucharistiam suscipiant.
§ 4. Abstineant christifideles his diebus ab illis operibus et negotiis,
quae Cultum Deo reddendum, laetitiam diei Domini propriam aut debitam mentis
ac corporis relaxationem impediunt.
Can. 882 - Diebus paenitentiae christifideles
obligatione tenentur ieiunium vel abstinentiam servandi modo iure particulari
propriae Ecclesiae sui iuris statuto.
Can. 883 - § 1. Christifideles
extra fines territorii propriae Ecclesiae sui iuris versantes circa dies
festos et paenitentiae ad normas in loco, ubi degunt, vigentes se plene
conformare possunt.
§ 2. In familiis, in quibus coniuges diversis
Ecclesiis sui iuris ascripti sunt, circa dies festos et paenitentiae praescripta
unius vel alterius Ecclesiae sui iuris observare licet.
Art. IV DE CULTU SANCTORUM, SACRARUM ICONUM VEL IMAGINUM ET RELIQUIARUM
Can. 884 - Ad sanctificationem populi Dei fovendam Ecclesia speciali
et filiali christifidelium venerationi commendat Sanctam Mariam semper
Virginem, Dei Matrem, quam Christus hominum omnium Matrem constituit, atque
verum et authenticum promovet cultum aliorum Sanctorum, quorum quidem exemplo
christifideles aedificantur et intercessione sustentantur.
Can. 885 - Cultu
publico eos tantum servos Dei venerari licet, qui auctoritate Ecclesiae
inter Sanctos vel Beatos relati sunt.
Can. 886 - Firma maneat praxis in
ecclesiis sacras icones vel imagines venerationi christifidelium proponendi
modo et ordine iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris statuendis.
Can. 887 - § 1. Sacrae icones vel imagines pretiosae, id est vetustate
aut arte praestantes in ecclesiis venerationi christifidelium expositae,
in aliam ecclesiam transferri vel alienari non possunt nisi de consensu
scripto dato Hierarchae, qui in eandem ecclesiam potestatem suam exercet,
firmis cann. 1034 - 1041.
§ 2. Sacrae icones vel imagines pretiosae
etiam ne restaurentur nisi de consensu scripto dato eiusdem Hierarchae,
qui, antequam eum concedit, peritos consulat.
Can. 888 - § 1. Sacras
reliquias vendere non licet.
§ 2. Insignes reliquiae, icones vel imagines,
quae in aliqua ecclesia magna populi veneratione honorantur, non possunt
valide quoquo modo alienari neque in aliam ecclesiam perpetuo transferri
nisi de consensu Sedis Apostolicae vel Patriarchae, qui eum dare non potest
nisi de consensu Synodi permanentis firmo can. 1037.
§ 3. Circa restaurationem
harum iconum vel imaginum servetur can. 887,
§ 2.
Art. V DE VOTO ET DE IUREIURANDO
Can. 889 - § 1. Votum, promissio scilicet deliberata ac libera
Deo facta de bono possibili et meliore, ex virtute religionis impleri debet.
§ 2. Voti sunt capaces omnes congruentem usum rationis habentes, nisi
iure prohibentur.
§ 3. Votum ex metu gravi et iniuste incusso vel
ex dolo emissum ipso iure nullum est. § 4. Votum est publicum, si
nomine Ecclesiae a legitimo Superiore ecclesiastico acceptatur; secus est
privatum.
Can. 890 - Votum neminem obligat ratione sui nisi emittentem.
Can. 891 - Cessat votum elapso tempore ad finiendam obligationem apposito,
mutatione substantiali materiae promissae, deficiente condicione, de qua
votum pendet, aut eiusdem causa finali, dispensatione, commutatione.
Can.
892 - Qui potestatem in voti materiam habet, potest voti obligationem tamdiu
suspendere, quamdiu voti impletio sibi praeiudicium affert.
Can. 893 -
§ 1. A votis privatis iusta de causa dispensare potest, dummodo dispensatio
ne laedat iura aliis quaesita: 1° sibi subditos omnis Hierarcha, parochus
et Superior localis instituti vitae consecratae, qui potestatem regiminis
habet; 2° ceteros christifideles propriae Ecclesiae sui iuris Hierarcha
loci, dummodo intra fines territorii eparchiae actu degant; itemque parochus
loci intra fines territorii propriae paroeciae; 3° eos, qui diu noctuque
in domo instituti vitae consecratae degunt, Superior localis, qui potestatem
regiminis habet, eiusque Superior maior.
§ 2. Haec dispensatio sub
eadem condicione, sed pro foro interno tantum concedi potest a quolibet
confessario.
Can. 894 - Vota ante professionem religiosam emissa suspenduntur,
dum vovens in monasterio, ordine vel congregatione permanet.
Can. 895 -
Iusiurandum, id est invocatio Nominis divini in testem veritatis, coram
Ecclesia praestari potest tantummodo in casibus iure statutis; secus nullum
parit effectum canonicum.
TITULUS XVII DE BAPTIZATIS ACATHOLICIS AD PLENAM COMMUNIONEM CUM ECCLESIA CATHOLICA CONVENIENTIBUS
Can. 896 - Eis, qui in Ecclesiis vel Communitatibus ecclesialibus acatholicis
baptizati sunt et ad plenam communionem cum Ecclesia catholica convenire
sua sponte petunt, sive agitur de singulis sive de coetibus, nihil ultra
imponatur oneris quam ea, quae necessaria sunt.
Can. 897 - Christifidelis
alicuius Ecclesiae orientalis acatholicae in Ecclesiam catholicam recipiendus
est cum sola professione fidei catholicae, praemissa praeparatione doctrinali
et spirituali pro sua cuiusque condicione.
Can. 898 - § 1. Episcopum
alicuius Ecclesiae orientalis acatholicae in Ecclesiam catholicam recipere
potest praeter Romanum Pontificem etiam Patriarcha de consensu Synodi Episcoporum
Ecclesiae patriarchalis vel Metropolita Ecclesiae metropolitanae sui iuris
de consensu Consilii Hierarcharum.
§ 2. Ius recipiendi in Ecclesiam
catholicam quemlibet alium spectat ad Hierarcham loci vel, si ita fert
ius particulare, etiam ad Patriarcham.
§ 3. Ius recipiendi in Ecclesiam
catholicam singulos laicos spectat quoque ad parochum, nisi iure particulari
prohibetur.
Can. 899 - Clericus alicuius Ecclesiae orientalis acatholicae
ad plenam communionem cum Ecclesia catholica conveniens potest proprium
ordinem sacrum exercere secundum normas ab auctoritate competenti statutas;
Episcopus autem potestatem regiminis valide exercere non potest nisi de
assensu Romani Pontificis, Collegii Episcoporum capitis.
Can. 900 - §
1. Qui decimum quartum aetatis annum nondum explevit, ne recipiatur renitentibus
parentibus.
§ 2. Si ex eiusdem receptione gravia praevidentur incommoda
vel Ecclesiae vel ipsi, receptio differatur, nisi periculum mortis imminet.
Can. 901 - Si acatholici, qui non ad aliquam Ecclesiam orientalem pertinent,
in Ecclesiam catholicam recipiuntur, servandae sunt normae supra datae
congrua congruis referendo, dummodo sint valide baptizati.
TITULUS XVIII DE OECUMENISMO SEU DE CHRISTIANORUM UNITATE FOVENDA
Can. 902 - Cum sollicitudo cunctorum christianorum unitatis instaurandae
ad totam Ecclesiam spectet, omnes christifideles, praesertim vero Ecclesiae
Pastores, debent pro ea a Domino optata Ecclesiae unitatis plenitudine
orare et allaborare sollerter participando operi oecumenico Spiritus Sancti
gratia suscitato.
Can. 903 - Ad Ecclesias orientales catholicas speciale
pertinet munus unitatem inter omnes Ecclesias orientales fovendi precibus
imprimis, vitae exemplo, religiosa erga antiquas traditiones Ecclesiarum
orientalium fidelitate, mutua et meliore cognitione, collaboratione ac
fraterna rerum animorumque aestimatione.
Can. 904 - § 1. Incepta motus
oecumenici in unaquaque Ecclesia sui iuris sedulo provehantur normis specialibus
iuris particularis moderante eundem motum Sede Apostolica Romana pro universa
Ecclesia.
§ 2. Ad hunc finem habeatur in unaquaque Ecclesia sui iuris
commissio peritorum de re oecumenica constituenda, si rerum adiuncta id
suadent, collatis consiliis cum Patriarchis et Episcopis eparchialibus
aliarum Ecclesiarum sui iuris, qui in eodem territorio potestatem suam
exercent.
§ 3. Item Episcopis eparchialibus assit vel pro unaquaque
eparchia vel, si visum est, pro pluribus eparchiis consilium de motu oecumenico
provehendo; in eis autem eparchiis, quae proprium consilium habere non
possunt, unus saltem assit christifidelis ab Episcopo eparchiali nominatus
cum speciali munere hunc motum provehendi.
Can. 905 - In opere oecumenico
persolvendo praesertim aperto ac fidenti dialogo et inceptis cum aliis
christianis communibus servanda est debita prudentia evitatis periculis
falsi irenismi, indifferentismi necnon zeli immoderati.
Can. 906 - Quo
clarius innotescat christifidelibus, quid reapse doceatur et tradatur ab
Ecclesia catholica et ab aliis Ecclesiis vel Communitatibus ecclesialibus,
diligenter operam dent praesertim praedicatores verbi Dei, ii, qui instrumenta
communicationis socialis moderantur, atque omnes, qui vires impendunt sive
ut magistri sive ut moderatores in scholis catholicis, praesertim autem
in institutis studiorum superiorum.
Can. 907 - Curent moderatores scholarum,
nosocomiorum ceterorumque similium institutorum catholicorum, ut alii christiani
ea frequentantes vel ibi degentes a propriis ministris adiumentum spirituale
consequi et sacramenta suscipere possint.
Can. 908 - Optandum est, ut christifideles
catholici servatis normis de communicatione in sacris quodvis negotium,
in quo cum aliis christianis cooperari possunt, non seorsum, sed coniunctim
persolvant, cuiusmodi sunt opera caritatis ac socialis iustitiae, defensio
dignitatis personae humanae eiusque iurium fundamentalium, promotio pacis,
dies commemorationis pro patria, festa nationalia.
TITULUS XIX DE PERSONIS ET DE ACTIBUS IURIDICIS
CAPUT I DE PERSONIS
Art. I DE PERSONIS PHYSICIS
Can. 909 - § l. Persona, quae duodevicesimum aetatis annum explevit,
maior est; infra hanc aetatem minor.
§ 2. Minor ante plenum septennium
dicitur infans et censetur non sui compos; expleto autem septennio usum
rationis habere praesumitur.
§ 3. Quicumque usu rationis habitu caret,
censetur non sui compos et infantibus assimilatur.
Can. 910 - § 1.
Persona maior plenum habet suorum iurium exercitium.
§ 2. Persona
minor in exercitio suorum iurium potestati parentum vel tutorum subest
eis exceptis, in quibus minores iure divino vel canonico ab eorum potestate
exempti sunt; ad constitutionem tutorum quod attinet, serventur praescripta
iuris civilis, nisi aliter iure communi vel iure particulari propriae Ecclesiae
sui iuris cavetur et firmo iure Episcopi eparchialis tutores, si opus est,
per se ipsum constituendi.
Can. 911 - Persona dicitur peregrinus in eparchia
diversa ab illa, in qua domicilium vel quasi-domicilium habet; dicitur
vero vagus, si nullibi domicilium vel quasi-domicilium habet.
Can. 912
- § 1. Domicilium acquiritur ea in territorio alicuius paroeciae aut
saltem eparchiae commoratione, quae aut coniuncta est cum animo ibi perpetuo
manendi, si nihil inde avocat, aut ad quinquennium completum reapse est
protracta.
§ 2. Quasi-domicilium acquiritur ea in territorio alicuius
paroeciae aut saltem eparchiae commoratione, quae aut coniuncta est cum
animo ibi manendi saltem per tres menses, si nihil inde avocat, aut ad
tres menses completos reapse est protracta.
Can. 913 - Sodales institutorum
religiosorum necnon societatum vitae communis ad instar religiosorum domicilium
acquirunt in loco, ubi sita est domus, cui ascribuntur; quasi-domicilium
in loco, ubi eorum commoratio ad tres saltem menses est protracta.
Can.
914 - Coniuges commune habeant domicilium vel quasi-domicilium; iusta de
causa vero uterque habere potest proprium domicilium vel quasi-domicilium.
Can. 915 - § 1. Minor necessario retinet domicilium et quasi-domicilium
illius, cuius potestati subditus est; infantia egressus potest etiam quasi-domicilium
proprium acquirere atque legitime ad normam iuris civilis emancipatus etiam
proprium domicilium.
§ 2. Quicumque alia ratione quam minoritate in
tutelam vel curatelam legitime traditus est, domicilium et quasi-domicilium
habet tutoris vel curatoris.
Can. 916 - § 1. Et per domicilium et
per quasi-domicilium suum quisque proprium Hierarcham loci et parochum
Ecclesiae sui iuris, cui ascriptus est, sortitur, nisi aliter iure communi
cavetur.
§ 2. Parochus proprius illius, qui non habet nisi eparchiale
domicilium vel quasi-domicilium, est parochus loci, ubi actu commoratur.
§ 3. Proprius vagi Hierarcha loci et parochus est eius Ecclesiae parochus
et Hierarcha loci, ubi vagus actu commoratur. § 4. Si deest parochus
pro christifidelibus alicuius Ecclesiae sui iuris, eorundem Episcopus eparchialis
designet parochum alterius Ecclesiae sui iuris, qui eorum curam tamquam
parochus proprius suscipiat, de consensu vero Episcopi eparchialis parochi
designandi. § 5. In locis, ubi ne exarchia quidem pro christifidelibus
alicuius Ecclesiae sui iuris erecta est, tamquam proprius eorundem christifidelium
Hierarcha habendus est Hierarcha loci alterius Ecclesiae sui iuris, etiam
Ecclesiae latinae, firmo can. 101; si vero plures sunt, ille habendus est
tamquam proprius, quem designavit Sedes Apostolica vel, si de christifidelibus
alicuius Ecclesiae patriarchalis agitur, Patriarcha de assensu Sedis Apostolicae.
Can. 917 - Domicilium et quasi-domicilium amittitur discessu a loco cum
animo non revertendi salvis cann. 913 et 915.
Can. 918 - Consanguinitas
computatur per lineas et gradus: 1° in linea recta tot sunt gradus,
quot personae stipite dempto; 2° in linea collaterali tot sunt gradus,
quot personae in utroque tractu stipite dempto.
Can. 919 - § 1. Affinitas
oritur ex matrimonio valido ac viget inter alterutrum coniugem et consanguineos
alterius.
§ 2. Qua linea et quo gradu aliquis alterutrius coniugis
est consanguineus, alterius est affinis.
Art. II DE PERSONIS IURIDICIS
Can. 920 - In Ecclesia praeter personas physicas sunt etiam personae
iuridicae, sive sunt universitates personarum sive universitates rerum,
subiecta scilicet in iure canonico iurium et obligationum, quae earum indoli
congruunt.
Can. 921 - § 1. Personae iuridicae constituuntur in finem
missioni Ecclesiae congruentem aut ex ipso iuris praescripto aut ex speciali
concessione auctoritatis competentis ecclesiasticae per decretum data.
§ 2. Ipso iure personae iuridicae sunt Ecclesiae sui iuris, provinciae,
eparchiae, exarchiae, necnon alia instituta, de quibus hoc in iure communi
expresse statuitur.
§ 3. Auctoritas competens personalitatem iuridicam
ne conferat nisi eis universitatibus personarum aut rerum, quae finem specificum
reapse utilem persequuntur et omnibus perpensis media habent, quae sufficere
praevidentur ad finem praestitutum assequendum.
Can. 922 - § 1. Quaelibet
persona iuridica ex speciali concessione auctoritatis competentis ecclesiasticae
erecta habere debet propria statuta ab auctoritate, quae ad eandem personam
iuridicam erigendam competens est, approbata.
§ 2. Firmo iure communi
in statutis, ut approbari possint, de sequentibus pressius providendum
est: 1° de fine specifico personae iuridicae; 2° de natura personae
iuridicae; 3° cui competat moderatio personae iuridicae et quomodo
exercenda sit; 4° quis in foro ecclesiastico et civili personam iuridicam
repraesentet; 5° cui competat de bonis personae iuridicae disponere
et quisnam sit exsecutor in casu exstinctionis personae iuridicae, divisionis
in plures personas iuridicas vel coniunctionis cum aliis personis iuridicis,
servatis semper offerentium voluntatibus necnon iuribus quaesitis. §
3. Antequam statuta approbata sunt, persona iuridica valide agere non potest.
Can. 923 - Universitas personarum in personam iuridicam erigi non potest
nisi saltem ex tribus personis physicis constat.
Can. 924 - Ad actus collegiales
quod attinet, nisi aliud iure expresse statutum est: 1° id vim habet
iuris, quod praesente quidem maiore parte eorum, qui convocari debent,
placuit parti absolute maiori eorum, qui sunt praesentes; si vero suffragia
aequalia fuerunt, praeses suo suffragio paritatem dirimat; 2° si vero
iura quaesita singulorum tanguntur, consensus uniuscuiusque eorum requiritur;
3° circa electiones servetur can. 956.
Can. 925 - Si vel unum membrum
personae iuridicae superest et tamen ea secundum statuta esse non desiit,
exercitium omnium iurium eiusdem personae iuridicae illi membro competit.
Can. 926 - § 1. Nisi aliter iure cantum est, bona et iura personae
iuridicae, quae membris caret, illius auctoritatis cura conservari, administrari
vel exerceri debent, cui in casu exstinctionis de eisdem statuere competit;
haec auctoritas debet ad normam iuris fideli impletioni providere onerum,
quae illa bona gravant, necnon curare, ut fundatorum vel oblatorum voluntas
adamussim servetur.
§ 2. Ascriptio membrorum huius personae iuridicae
salvis normis iuris ab illa auctoritate fieri potest et secundum casus
debet, cui eiusdem personae immediata cura competit; idem servetur, si
membra, quae remanent, ascriptionis peragendae iure incapacia sunt. §
3. Nominatio administratorum universitatis rerum, si ad normam iuris fieri
non potest, ad auctoritatem immediate superiorem devolvitur; eidem auctoritati
onus incumbit administrationis ad normam § 1, donec idoneum administratorem
nominaverit.
Can. 927 - § 1. Persona iuridica natura sua perpetua
est; tamen exstinguitur, si ab auctoritate competenti supprimitur vel si
facto per centum annorum spatium esse desiit.
§ 2. Persona iuridica
supprimi potest nonnisi gravi de causa consultis eiusdem moderatoribus
et servatis, quae in statutis de casu suppressionis praescribuntur.
Can.
928 - Salvis casibus iure communi expressis: 1° Patriarchae est consulta
Synodo permanenti supprimere personas iuridicas ab ipso erectas vel approbatas;
de consensu vero Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis Patriarcha
quamvis personam iuridicam supprimere potest illis exceptis, quae a Sede
Apostolica erectae vel approbatae sunt; 2° Episcopi eparchialis est
consulto collegio consultorum eparchialium illas personas iuridicas supprimere,
quas ipse erexit, nisi ab auctoritate superiore approbatae sunt; 3°
in ceteris casibus, qui personas iuridicas erigit, eas supprimere valide
non potest, nisi consensus auctoritatis superioris accedit.
Can. 929 -
Diviso territorio personae iuridicae ita, ut vel illius pars alii personae
iuridicae uniatur vel distincta persona iuridica pro parte dismembrata
erigatur, etiam bona communia, quae in commodum totius territorii erant
destinata, et debita, quae pro toto territorio contracta erant, ab auctoritate,
cui divisio competit, ex bono et aequo dividi debent salvis omnibus et
singulis obligationibus itemque salvis piorum fundatorum vel oblatorum
voluntatibus, iuribus quaesitis ac statutis, quibus persona iuridica regitur.
Can. 930 - Exstincta persona iuridica eius bona fiunt personae iuridicae
immediate superioris salvis semper fundatorum vel oblatorum voluntatibus,
iuribus quaesitis ac statutis, quibus exstincta persona iuridica regebatur.
CAPUT II DE ACTIBUS IURIDICIS
Can. 931 - § 1. Ad validitatem actus iuridici requiritur, ut a
persona habili et competenti sit positus atque in eodem assint, quae actum
ipsum essentialiter constituunt, necnon sollemnia, et requisita iure ad
validitatem actus imposita.
§ 2. Actus iuridicus circa sua elementa
externa ad normam iuris positus praesumitur validus.
Can. 932 - §
1. Actus iuridicus positus ex vi ab extrinseco personae illata, cui ipsa
nequaquam resistere potuit, pro nullo habetur.
§ 2. Actus iuridicus
positus ex alia vi vel metu gravi et iniuste incusso aut ex dolo valet,
nisi aliter iure cavetur; sed potest a iudice per sententiam rescindi sive
ad petitionem partis laesae eiusve in iure successorum sive ex offcio.
Can. 933 - Actus iuridicus positus ex ignorantia aut ex errore, qui versatur
circa id, quod eius substantiam constituit, aut qui recidit in condicionem
sine qua non, nullus est; secus valet, nisi aliter iure cavetur, sed actus
iuridicus ex ignorantia aut ex errore positus locum dare potest actioni
rescissoriae ad normam iuris.
Can. 934 - § 1. Si iure statuitur ad
actum iuridicum ponendum auctoritatem indigere consensu aut consilio alicuius
personarum coetus, convocari debet coetus ad normam can. 948, nisi aliter
iure particulari cavetur pro casibus ab eodem iure statutis, in quibus
de consilio tantum exquirendo agitur; ut autem actus iuridicus valeat requiritur,
ut obtineatur consensus partis absolute maioris eorum, qui sunt praesentes,
aut omnium exquiratur consilium, firma § 2, n. 3.
§ 2. Si iure
statuitur ad actum iuridicum ponendum auctoritatem indigere consensu aut
consilio aliquarum personarum, ut singularum: 1° si consensus exigitur,
invalidus est actus iuridicus auctoritatis consensum earum personarum non
exquirentis aut contra earum vel alicuius votum agentis; 2° si consilium
exigitur, invalidus est actus iuridicus auctoritatis easdem personas non
consulentis; 3° auctoritas, quamvis nulla obligatione teneatur accedendi
ad earundem consilium, etsi concors, tamen sine praevalenti ratione, suo
iudicio aestimanda, ab earundem consilio praesertim concordi ne discedat.
§ 3. Illis, quorum consensus aut consilium requiritur, auctoritas,
quae consensu vel consilio indiget, informationes necessarias praebere
et eorum liberam mentis manifestationem omni modo tueri debet. § 4.
Omnes, quorum consensus aut consilium requiritur, obligatione tenentur
sententiam suam sincere proferendi atque secretum servandi, quae quidem
obligatio ab auctoritate urgeri potest.
Can. 935 - Quicumque illegitime
actu iuridico immo quovis alio actu dolo vel culpa posito alii damnum infert,
obligatione tenetur damnum illatum reparandi.
TITULUS XX DE OFFICIIS
Can. 936 - § 1. In Ecclesia officium est quodlibet munus ab ipso
Domino vel ab auctoritate competenti stabiliter constitutum in finem spiritualem
exercendum.
§ 2. Iura et obligationes singulis officiis propria determinantur
eo iure, quo officium constituitur, vel decreto auctoritatis competentis.
§ 3. Auctoritatis, cuius est officium constituere, est etiam illud
immutare, supprimere et de eius provisione canonica providere, nisi aliter
iure expresse cavetur vel ex natura rei constat.
Can. 937 - § 1. Qui
officium erigit, curare debet, ut praesto sint media ad eiusdem implementum
necessaria utque prospiciatur iustae remunerationi eorum, qui officio funguntur.
§ 2. Iure particulari uniuscuiusque Ecclesiae sui iuris pressius determinetur
modus, quo haec praescripta ad effectum deducantur, nisi de quibusdam iure
communi iam provisum est.
CAPUT I DE PROVISIONE CANONICA OFFICIORUM
Can. 938 - Officium sine provisione canonica valide obtineri non potest.
Can. 939 - Provisio canonica officii fit: 1° per liberam collationem
ab auctoritate competenti factam; 2° si praecessit electio, per eius
confirmationem vel, si electio non eget confirmatione, per electi acceptationem;
3° si praecessit postulatio, per eius admissionem.
Can. 940 - §
1. Ut quis ad officium promoveatur, debet esse idoneus, scilicet eis qualitatibus
praeditus, quae iure requiruntur.
§ 2. Quoties provisus caret qualitatibus
requisitis, provisio est nulla solummodo, si ita iure cautum est; secus
est valida, sed rescindi potest per decretum auctoritatis competentis aequitate
servata.
Can. 941 - Provisio canonica, cui nullus terminus est iure praescriptus,
numquam differatur ultra sex menses utiles ab accepta notitia de officii
vacatione computandos.
Can. 942 - Nemini conferantur duo vel plura officia,
quae una simul ab eodem congrue impleri non possunt, nisi adest vera necessitas.
Can. 943 - § l. Provisio officii, quod de iure non vacat, ipso iure
nulla est nec subsequenti officii vacatione convalidatur.
§ 2. Si
vero agitur de officio, quod de iure ad tempus determinatum confertur,
provisio canonica intra sex menses, antequam hoc tempus elapsum est, fieri
potest et effectum habet a die officii vacationis.
§ 3. Promissio
alicuius officii, a quocumque est facta, nullum effectum canonicum habet.
Can. 944 - Officium de iure vacans, quod forte ab aliquo illegitime possidetur,
conferri potest, dummodo ad normam iuris declaratum sit eam possessionem
non esse canonicam et de hac declaratione mentio fiat in litteris collationis.
Can. 945 - Qui, alium neglegentem vel impeditum supplens, officium confert,
nullam inde potestatem acquirit in personam, cui collatum est, sed huius
condicio iuridica eadem est, ac si provisio canonica ad ordinariam normam
iuris facta esset.
Can. 946 - Officii provisio facta ex metu gravi iniuste
incusso, dolo, errore substantiali vel simoniace ipso iure nulla est.
Art. I DE ELECTIONE
Can. 947 - § 1. Si cui coetui est ius eligendi ad officium, electio,
nisi aliter iure cautum est, numquam differatur ultra trimestre utile ab
accepta notitia de officii vacatione computandum; quo termino inutiliter
elapso auctoritas competens, cui ius confirmandi electionem vel ius providendi
successive competit, officio vacanti libere provideat.
§ 2. Auctoritas
competens officio vacanti libere providere potest etiam si coetus ius eligendi
alio modo amisit.
Can. 948 - § 1. Salvo iure particulari coetus praeses
electores convocet loco ac tempore ipsis convenienti; convocatio, si personalis
esse debet, valet, si fit vel in loco domicilii aut quasi-domicilii vel
in loco commorationis.
§ 2. Si quis ex vocandis neglectus et ideo
absens est, electio valet, sed ad eius petitionem debet probata praeteritione
et absentia ab auctoritate competenti rescindi etiam post confirmationem,
dummodo ad normam iuris constet recursum saltem intra triduum ab accepta
notitia de electione computandum interpositum esse.
§ 3. Si vero plures
quam tertia pars electorum neglecti sunt, electio est ipso iure nulla,
nisi omnes neglecti reapse interfuerunt.
Can. 949 - § 1. Convocatione
canonice facta ius suffragium ferendi pertinet ad eos, qui praesentes sunt
loco et die in convocatione statutis excluso iure valide ferendi suffragia
per epistulam vel procuratorem, nisi aliter iure cavetur.
§ 2. Si
quis ex electoribus praesens in domo est, in qua fit electio, sed electioni
ob infirmam valetudinem interesse non potest, suffragium eius scriptum
a scrutatoribus exquiratur.
Can. 950 - Etsi quis plures ob titulos ius
suffragium nomine proprio ferendi habet, non potest nisi unum ferre.
Can.
951 - Nemo coetui extraneus admitti potest ad suffragium ferendum; secus
electio ipso iure nulla est.
Can. 952 - Si libertas in electione quoquo
modo impedita est, electio ipso iure nulla est.
Can. 953 - § 1. Inhabilis
est suffragium ferendi: 1° incapax actus humani; 2° carens voce
activa; 3° qui fidem catholicam publice abiecit vel a communione cum
Ecclesia catholica publice defecit.
§ 2. Si qui ex praedictis admittitur,
eius suffragium est nullum, sed electio valet, nisi constat eo dempto electum
non rettulisse requisitum numerum suffragiorum.
Can. 954 - § 1. Suffragium
est nullum, nisi est: 1° liberum, et ideo nullum est suffragium, si
elector metu gravi aut dolo directe vel indirecte adactus est ad eligendam
certam personam aut plures disiunctim; 2° secretum, certum, absolutum,
determinatum reprobata contraria consuetudine.
§ 2. Condiciones ante
electionem suffragio appositae tamquam non adiectae habentur.
Can. 955
- § 1. Antequam incipit electio, designentur ex gremio coetus duo
saltem scrutatores.
§ 2. Scrutatores suffragia colligant et coram
praeside electionis inspiciant, an schedularum numerus respondeat numero
electorum, suffragia ipsa scrutentur palamque faciant, quot quisque rettulerit.
§ 3. Si numerus suffragiorum non aequatur numero eligentium, nihil
est actum. § 4. Schedulae statim peracto unoquoque scrutinio vel post
sessionem, si in eadem sessione habentur plura scrutinia, destruantur.
§ 5. Omnia electionis acta ab eo, qui actuarii munere fungitur, accurate
describantur et, postquam coram electoribus perlecta sunt, saltem ab eodem
actuario, praeside ac scrutatoribus subscribantur atque in archivo coetus
asserventur.
Can. 956 - § 1. In electionibus, nisi aliter iure communi
cavetur, id vim iuris habet, quod praesente quidem maiore parte eorum,
qui convocari debent, placuit parti absolute maiori eorum, qui sunt praesentes,
aut post duo inefficacia scrutinia parti relative maiori in tertio scrutinio;
si vero suffragia aequalia fuerunt post tertium scrutinium, electus habeatur
aetate senior, nisi agitur de electionibus inter solos clericos vel religiosos,
quibus in casibus electus habeatur sacra ordinatione senior vel inter religiosos
prima professione senior.
§ 2. Praesidis electionis est electum praclamare.
Can. 957 - § 1. Electio scripto vel alio legitimo modo statim intimanda
est electo.
§ 2. Electus debet intra octiduum utile a, recepta intimatione
computandum manifestare praesidi coetus, utrum electionem acceptet necne;
secus electio effectum non habet.
§ 3. Si electus non acceptat, omne
ius ex electione ortum amittit nec electio subsequenti acceptatione convalidatur;
rursus autem eligi potest; coetus intra mensem a cognita notitia de electione
non acceptata computandum ad novam electionem procedere debet.
Can. 958
- Electus acceptatione electionis, si confirmatione non eget, officium
pleno iure statim obtinet, nisi aliter iure cavetur; secus non acquirit
nisi ius ad exigendam confirmationem electionis.
Can. 959 - § 1. Electus,
si electio confirmatione indiget, debet non ultra octo dies a die acceptatae
electionis computandos confirmationem ab auctoritate competenti petere
per se vel per alium; secus omni iure ex electione orto privatur, nisi
probat se a petenda confirmatione iusto impedimento fuisse detentum. §
2. Ante acceptam confirmationem electo non licet se immiscere administrationi
officii et actus ab eo forte positi nulli sunt.
Can. 960 - § 1. Auctoritati
competenti, si electum repperit idoneum et electio ad normam iuris peracta
est, confirmationem denegare non licet.
§ 2. Recepta confirmatione
electus pleno iure officium obtinet, nisi aliter iure cavetur.
Art. II DE POSTULATIONE
Can. 961 - Electores; si electioni illius, quem aptiorem putant ac praeferunt,
impedimentum canonicum obest, a quo dispensari potest, suis suffragiis
eum possunt, nisi aliter iure cavetur, ab auctoritate competenti postulare.
Can. 962 - Ut postulatio vim habeat, saltem duae ex tribus partibus suffragiorum
requiruntur; secus ad electionem procedatur, ac si nihil actum sit.
Can.
963 - § 1. Coetus postulationem quam primum nec ultra octo dies mittere
debet ad auctoritatem competentem, ad quam pertinet electionem confirmare;
quae auctoritas, si potestatem ab impedimento dispensandi non habet et
postulationem admittere vult, dispensationem ab auctoritate competenti
obtinere debet; si non requiritur confirmatio, postulatio mitti debet ad
auctoritatem competentem ad dispensationem concedendam.
§ 2. Si intra
praescriptum tempus postulatio missa non est, ipso iure nulla est et coetus
pro ea vice ius eligendi amittit, nisi probat se a mittenda postulatione
iusto impedimento detentum fuisse.
§ 3. Postulato nullum ius acquiritur
ex postulatione; quam admittendi auctoritas competens obligatione non tenetur.
§ 4. Postulationem ad auctoritatem competentem missam electores revocare
non possunt.
Can. 964 - § 1. Non admissa ab auctoritate competenti
postulatione ius eligendi ad coetum redit.
§ 2. Admissio vero postulationis
statim intimetur postulato et servetur can. 957, §§ 2 et 3. §
3. Qui admissam postulationem acceptat, pleno iure statim officium obtinet.
CAPUT II DE ADMISSIONE OFFICII
Can. 965 - § 1. Amittitur officium praeter alios casus iure praescriptos
elapso tempore determinato, expleta aetate iure definita, renuntiatione,
translatione, amotione necnon privatione.
§ 2. Resoluto quovis modo
iure auctoritatis, a qua est collatum, officium non amittitur, nisi aliter
iure cavetur.
§ 3. Elapso tempore determinato vel expleta aetate iure
definita amissio officii effectum habet tantum a momento, quo ab auctoritate
competenti scripto intimata est. § 4. Ei, qui ob expletam aetatem
iure definitam aut renuntiationem offcium amittit, titulus emeriti conferri
potest.
Can. 966 - Amissio officii, quae effectum sortita est, quam primum
omnibus nota fiat, quibus aliquod ius in provisione canonica officii competit.
Art. I DE RENUNTIATIONE
Can. 967 - Qui sui compos est, potest officio iusta de causa renuntiare.
Can. 968 - Renuntiatio facta ex metu gravi et iniuste incusso, dolo, errore
substantiali aut simoniace ipso iure nulla est.
Can. 969 - Renuntiatio,
ut valeat, scripto vel coram duobus testibus auctoritati fieri debet, cui
provisio canonica officii, de quo agitur, competit; nisi acceptatione eget,
statim effectum sortitur.
Can. 970 - § 1. Renuntiatio, quae acceptatione
eget, effectum sortitur, postquam renuntianti acceptatio renuntiationis
intimata est; si vero intra tres menses renuntianti acceptatio renuntiationis
intimata non est, renuntiatio omni vi caret.
§ 2. Renuntiatio nonnisi
antequam eius acceptatio intimata est, a renuntiante revocari potest. §
3. Auctoritas renuntiationem iusta et proportionata causa non innixam ne
acceptet.
Can. 971 - Ille, qui officio renuntiavit, idem officium alio
ex titulo consequi potest.
Art. II DE TRANSLATIONE
Can. 972 - § 1. Translatio ab eo tantum fieri potest, qui ius habet
providendi officio, quod amittitur, et simul officio, quod confertur. §
2. Si translatio fit invito eo, qui officium detinet, requiritur gravis
causa et servetur modus procedendi iure praescriptus salvis normis circa
sodales instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum
et firmo semper iure rationes contrarias exponendi.
§ 3. Translatio
ut effectum sortiatur, scripto intimanda est.
Can. 973 - § 1. In casu
translationis prius officium vacat capta possessione canonica alterius
officii, nisi aliter iure cautum aut ab auctoritate competenti praescriptum
est.
§ 2. Remunerationem cum priore officio conexam translatus percipit,
donec alterius possessionem canonicam ceperit.
Art. III DE AMOTIONE
Can. 974 - § 1. Ab officio aliquis amovetur sive decreto ab auctoritate
competenti legitime lato servatis quidem iuribus forte ex contractu quaesitis
sive ipso iure ad normam can. 976.
§ 2. Decretum amotionis ut effectum
sortiatur, scripto intimandum est.
Can. 975 - § 1. Nisi aliter iure
cavetur, ab officio quod confertur ad tempus indeterminatum non potest
aliquis amoveri nisi gravi de causa et servato modo iure praescripto; idem
valet, ut quis ab officio, quod ad tempus determinatum confertur, amoveri
possit, antequam hoc tempus elapsum est.
§ 2. Ab officio, quod secundum
iuris praescripta alicui confertur ad prudentem discretionem auctoritatis
competentis, potest aliquis iusta de causa de iudicio eiusdem auctoritatis
aestimanda amoveri aequitate servata.
Can. 976 - § 1. Ipso iure ab
officio amovetur: 1° qui statum clericalem amisit; 2° qui fidem
catholicam publice abiecit vel a communione cum Ecclesia catholica publice
defecit; 3° clericus, qui matrimonium, etsi civile tantum, attentavit.
§ 2. Amotio, de qua in § 1, nn. 2 et 3, urgeri tantum potest,
si de eadem auctoritatis competentis declaratione constat.
Can. 977 - Si
quis non quidem ipso iure, sed per decretum auctoritatis competentis amovetur
ab officio, quo eiusdem subsistentiae providetur eadem auctoritas curet,
ut ipsius subsistentiae per congruum tempus prospiciatur, nisi aliter provisum
est.
Art. IV DE PRIVATIONE
Can. 978 - Privatio officii nonnisi in poenam delicti infligi potest.
TITULUS XXI DE POTESTATE REGIMINIS
Can. 979 - § 1. Potestatis regiminis, quae ex divina institutione
est in Ecclesia, ad normam iuris habiles sunt, qui in ordine sacro sunt
constituti.
§ 2. In exercitio potestatis regiminis ceteri christifideles
ad normam iuris cooperari possunt.
Can. 980 - § 1. Potestas regiminis
alia est fori externi, alia fori interni sive sacramentalis sive non sacramentalis.
§ 2. Si potestas regiminis exercetur pro solo foro interno, effectus,
quos eius exercitium natum est habere pro foro externo, in hoc foro non
recognoscuntur, nisi quatenus id determinatis pro casibus iure statuitur.
Can. 981 - § 1. Potestas regiminis ordinaria ea est, quae ipso iure
alicui officio adnectitur; delegata, quae ipsi personae non mediante officio
conceditur.
§ 2. Potestas regiminis ordinaria potest esse sive propria
sive vicaria.
Can. 982 - § 1. Facultates habituales reguntur praescriptis
de potestate delegata.
§ 2. Facultas habitualis vero Hierarchae concessa,
nisi in eius concessione aliter cautum est aut electa est industria personae,
non perimitur resoluto iure Hierarchae, cui concessa est, sed transit ad
quemvis Hierarcham, qui ei in regimine succedit.
Can. 983 - § 1. Ei,
qui delegatum se asserit, incumbit onus probandae delegationis. §
2. Delegatus, qui sive circa res sive circa personas fines sui mandati
excedit, nihil agit.
§ 3. Fines sui mandati excedere non intellegitur
delegatus, qui alio modo ac in mandato determinatur, ea peragit, ad quae
delegatus est, nisi modus ab ipso delegante ad validitatem est praescriptus.
Can. 984 - § 1. Hierarchae sunt praeter Romanum Pontificem imprimis
Patriarcha, Archiepiscopus maior, Metropolita, qui Ecclesiae metropolitanae
sui iuris praeest, atque Episcopus eparchialis necnon illi, qui eis interim
in regimine ad normam iuris succedunt.
§ 2. Hierarchae loci, praeter
Romanum Pontificem, sunt Episcopus eparchialis, Exarchus, Administrator
apostolicus, ii, qui, si praedicti desunt, interim legitime succedunt in
regimine, itemque Protosyncellus et Syncellus; Patriarcha vero, Archiepiscopus
maior, Metropolita, qui Ecclesiae metropolitanae sui iuris praeest, necnon
illi, qui eis interim in regimine ad normam iuris succedunt, sunt Hierarchae
loci tantum circa eparchiam, quam regunt, firmo can. 101.
§ 3. Superiores
maiores in institutis vitae consecratae, qui potestate regiminis ordinaria
praediti sunt, etiam sunt Hierarchae, sed non loci.
Can. 985 - § 1.
Potestas regiminis distinguitur in legislativam, exsecutivam et iudicialem.
§ 2. Potestas legislativa exercenda est modo iure praescripto et ea,
quam in Ecclesia habet legislator infra supremam Ecclesiae auctoritatem,
delegari valide non potest, nisi aliter iure communi cavetur; a legislatore
inferiore lex iuri superiori contraria valide ferri non potest. §
3. Potestas iudicialis, quam habent iudices aut collegia iudicialia, exercenda
est modo iure praescripto et delegari valide non potest nisi ad actus cuivis
decreto aut sententiae praeparatorios perficiendos.
Can. 986 - Potestatem
exsecutivam aliquis, etsi extra fines territorii exsistens, exercere potest
in subditos, etiam a territorio absentes, nisi aliter iure communi cavetur
vel ex natura rei constat; in peregrinos in territorio actu degentes, si
agitur de favoribus concedendis aut de exsecutioni mandando sive iure communi
sive iure particulari, quo ipsi ad normam can. 1491, § 3 tenentur.
Can. 987 - Quae iure communi et iure particulari Ecclesiae sui iuris nominatim
Episcopo eparchiali in ambitu potestatis regiminis exsecutivae tribuuntur,
intelleguntur competere soli Episcopo eparchiali et Exarcho exclusis Protosyncello
et Syncellis nisi de mandato speciali.
Can. 988 - § 1. Potestas exsecutiva
ordinaria delegari potest sive ad actum sive ad universitatem casuum, nisi
aliter iure expresse cavetur.
§ 2. Potestas exsecutiva a Sede Apostolica
vel a Patriarcha delegata subdelegari potest sive ad actum sive ad universitatem
casuum, nisi electa est industria personae aut subdelegatio est expresse
prohibita.
§ 3. Potestas exsecutiva delegata ab alia auctoritate potestatem
ordinariam habente, si ad universitatem casuum delegata est, in singulis
tantum casibus subdelegari potest; si vero ad actum aut ad actus de terminatos
delegata est, subdelegari valide non potest nisi de expressa concessione
delegantis. § 4. Nulla potestas subdelegata iterum valide subdelegari
potest, nisi id expresse a delegante concessum est.
Can. 989 - Potestas
exsecutiva ordinaria necnon potestas ad universitatem casuum delegata late
interpretanda est, alia vero quaelibet stricte; cui tamen potestas delegata
est, ea quoque intelleguntur concessa, sine quibus eadem potestas exerceri
non potest.
Can. 990 - § 1. Potestas exsecutiva pluribus delegata
praesumitur eisdem delegata singillatim.
§ 2. Pluribus singillatim
ad idem negotium agendum delegatis, qui prius negotium tractare incohavit,
alios ab eodem agendo excludit, nisi postea impeditus est aut in negotio
peragendo ulterius procedere noluit.
§ 3. Pluribus collegialiter ad
negotium agendum delegatis omnes procedere debent secundum praescripta
de actibus collegialibus statuta, nisi in mandato aliter cautum est.
Can.
991 - § 1. Potestas ordinaria amittitur amisso officio, cui adnexa
est.
§ 2. Nisi aliter iure cavetur, suspenditur potestas ordinaria,
si contra privationem vel amotionem ab officio legitime appellatur vel
recursus interponitur.
Can. 992 - § 1. Potestas delegata amittitur
expleto mandato; elapso tempore collationis vel exhausto numero casuum,
pro quibus collata est; cessante causa finali delegationis; revocatione
delegantis delegato directe intimata necnon renuntiatione delegati deleganti
facta et ab eo acceptata; non autem resoluto iure delegantis, nisi ex appositis
clausulis apparet.
§ 2. Actus vero ex potestate delegata, quae exercetur
pro solo foro interno, positus per inadvertentiam elapso tempore vel exhausto
numero casuum validus est.
Can. 993 - Potestas regiminis exsecutiva non
suspenditur interposito recursu, nisi aliter iure communi expresse cavetur.
Can. 994 - In errore communi de facto aut de iure itemque in dubio positivo
et probabili sive iuris sive facti supplet Ecclesia pro foro et externo
et interno potestatem regiminis exsecutivam.
Can. 995 - Praescripta iuris
de potestate regiminis exsecutiva valent, nisi aliter iure communi cavetur
vel ex natura rei constat, etiam de potestate, de qua in cann. 441, §
1 et 511, § 1 et de facultatibus, quae ad validam sacramentorum celebrationem
aut ministrationem iure requiruntur.
TITULUS XXII DE RECURSIBUS ADVERSUS DECRETA ADMINISTRATIVA
Can. 996 - Quae in canonibus huius tituli de decretis statuuntur, applicanda
sunt ad omnes actus administrativos singulares, qui in foro externo ex
quavis legitima potestate in Ecclesia extra iudicium ponuntur, eis exceptis,
qui a Romano Pontifice vel a Concilio Oecumenico feruntur.
Can. 997 - §
1 Qui se decreto gravatum esse censet, potest ad auctoritatem superiorem
ei, qui hoc decretum tulit, ad normam iuris recurrere.
§ 2. Primus
recursus adversus decreta Protosyncelli vel Syncellorum ad Episcopum eparchialem
interponitur, adversus vero decreta eorum, qui ex potestate delegata agunt,
ad delegantem.
Can. 998 - § 1. Valde optandum est, ut, si quis gravatum
se decreto putat, non fiat inter ipsum et decreti auctorem contentio, sed
inter eos de aequa solutione quaerenda tractetur, gravibus quoque hominibus
ad mediationem vel studium forte adhibitis ita, ut per voluntariam decreti
emendationem vel per iustam compensationem vel per aliam idoneam viam controversia
dirimatur.
§ 2. De his auctoritas superior partes hortetur, antequam
recursum recipit.
Can. 999 - § 1. Antequam aliquis recursum interponit,
debet revocationem vel emendationem decreti scripto ab eiusdem auctore
petere intra peremptorium terminum decem dierum a die intimationis decreti
computandum; qua petitione facta etiam suspensio exsecutionis ipso iure
petita intellegitur.
§ 2. Obligatio petendi revocationem vel emendationem
decreti non urget, si agitur de primo recursu adversus decreta, de quibus
in can. 997, § 2, vel si agitur de ulterioribus recursibus exceptis
recursibus adversus decreta Episcopi Eparchialis, quibus quivis primus
recursus decisus est.
Can. 1000 - § 1. In casibus, in quibus recursus
suspendit decreti exsecutionem, idem efficit etiam petitio, de qua in can.
999, § 1.
§ 2. In ceteris casibus, nisi intra decem dies a recepta
petitione computandos auctor decreti exsecutionem eius suspendit, potest
suspensio interim peti ab auctoritate superiore, quae eam decernere potest
tantum gravi de causa et cauto, ne quid salus animarum detrimenti capiat;
si postea recursus interponitur, auctoritas, quae de recursu videt, decernat,
utrum suspensio exsecutionis decreti sit confirmanda an revocanda. §
3. Si nullus recursus intra statutum terminum adversus decretum interpositus
est vel si recursus tantum ad petendam reparationem damnorum interpositus
est, suspensio exsecutionis decreti ipso iure cessat.
Can. 1001 - §
1. Recursus interponi debet intra peremptorium terminum quindecim dierum.
§ 2. Terminus quindecim dierum decurrit: 1° in casu, in quo petitio
revocationis vel emendationis decreti praemittenda est, ex die intimationis
decreti, quo auctor prius decretum emendavit vel petitionem reiecit, aut,
si nihil decrevit, ex tricesimo die a recepta petitione computando; 2°
in ceteris casibus ex die, quo decretum intimatum est.
Can. 1002 - Auctoritas
superior decretum, quo recursus deciditur, intra sexaginta dies a recepto
recursu computandos ferre debet, nisi ius particulare propriae Ecclesiae
sui iuris alios terminos statuit; si vero hoc factum non est et recurrens
scripto petit, ut hoc decretum feratur, tricesimo die ab hac petitione
recepta computando, si etiam tunc nihil factum est, recursus pro reiecto
habetur ac si eo die per decretum reiectus sit ita, ut novus recursus adversus
eum interponi possit.
Can. 1003 - In recursibus adversus decreta administrativa
servetur congrua congruis referendo can. 1517; recurrens semper ius habet
procuratorem vel advocatum adhibendi vitatis inutilibus moris; immo patronus
ex officio constituatur, si recurrens patrono caret et auctoritas superior
eum necessarium censet; semper tamen potest auctoritas superior iubere
recurrentem ipsum comparere, ut interrogetur.
Can. 1004 - Auctoritas superior,
quae de recursu videt, potest decretum non solum confirmare vel nullum
declarare, sed etiam rescindere et revocare, non vero emendare, nisi iure
particulari propriae Ecclesiae sui iuris etiam haec potestas auctoritati
superiori tribuitur.
Can. 1005 - Etsi decretum ab auctoritate superiore
confirmatum, nullum declaratum, rescissum, revocatum vel emendatum est,
de reparatione damnorum, si forte debetur, respondit ille, qui primum decretum
tulit; auctoritas superior vero eatenus tantum respondet, quatenus ex suo
decreto damna obvenerunt.
Can. 1006 - Recursus adversus decretum administrativum
Patriarchae, etsi agitur de decreto, quod eparchiam Patriarchae respicit,
vel de decreto, quo Patriarcha recursum decidit, fit ad specialem coetum
Episcoporum ad normam iuris particularis constituendum, nisi quaestio ad
Sedem Apostolicam defertur; adversus decisionem huius coetus non datur
ulterior recursus salva provocatione ad ipsum Romanum Pontificem.
TITULUS XXIII DE BONIS ECCLESIAE TEMPORALIBUS
Can. 1007 - Ecclesia in procurando bono hominum spirituali bonis temporalibus
eget et utitur, quatenus propria eius missio id postulat; quare ipsi ius
nativum competit acquirendi, possidendi, administrandi atque alienandi
ea bona temporalia, quae ad fines ei proprios praesertim ad cultum divinum,
ad opera apostolatus et caritatis atque ad congruam ministrorum sustentationem
necessaria sunt.
Can. 1008 - § 1. Romanus Pontifex est omnium bonorum
Ecclesiae temporalium supremus administrator et dispensator.
§ 2.
Dominium bonorum Ecclesiae temporalium sub suprema auctoritate Romani Pontificis
ad eam pertinet personam iuridicam, quae bona legitime acquisivit.
Can.
1009 - § 1. Subiectum capax bona temporalia acquirendi, possidendi,
administrandi et alienandi ad normam iuris canonici est quaevis persona
iuridica.
§ 2. Bona temporalia omnia, quae ad personas iuridicas pertinent,
sunt bona ecclesiastica.
CAPUT I DE BONIS TEMPORALIBUS ACQUIRENDIS
Can. 1010 - Personae iuridicae bona temporalia acquirere possunt omnibus
iustis modis, quibus aliis licet.
Can. 1011 - Auctoritati competenti ius
est exigendi a christifidelibus, quae ad fines Ecclesiae proprios sunt
necessaria.
Can. 1012 - § 1. Ius est Episcopo eparchiali, quatenus
hoc necessarium est ad bonum eparchiae, de consensu consilii a rebus oeconomicis
imponendi personis iuridicis sibi subditis tributa uniuscuiusque personae
reditibus proportionata; nullum vero tributum imponi potest super oblationibus
receptis occasione celebrationis Divinae Liturgiae.
§ 2. Personis
physicis tributa imponi possunt solummodo ad normam iuris particularis
propriae Ecclesiae sui iuris.
Can. 1013 - § 1. Episcopi eparchialis
est intra limites iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris statutos
determinare taxas pro variis actibus potestatis regiminis et oblationes
occasione celebrationis Divinae Liturgiae, sacramentorum, sacramentalium
vel quarumvis aliarum celebrationum liturgicarum, nisi aliter iure communi
cavetur.
§ 2. Curent Patriarchae et Episcopi eparchiales diversarum
Ecclesiarum sui iuris in eodem territorio potestatem suam exercentes, ut
collatis consiliis eadem norma de taxis et oblationibus statuatur.
Can.
1014 - In omnibus ecclesiis, quae habitualiter christifidelibus patent,
Episcopus eparchialis praecipere potest, ut colligantur oblationes pro
determinatis inceptis Ecclesiae.
Can. 1015 - Eleemosynas colligere personis
plysicis vel iuridicis non licet nisi de licentia auctoritatis, cui subiectae
sunt, et de consensu scripto dato Hierarchae loci, ubi eleemosynae colliguntur.
Can. 1016 - § 1. Oblationes ad certum finem factae nonnisi ad eundem
finem destinari possunt.
§ 2. Nisi contrarium constat, oblationes
moderatoribus vel administratoribus cuiusvis personae iuridicae factae
praesumuntur ipsi personae iuridicae datae.
§ 3. Hae oblationes repudiari
non possunt nisi iusta de causa et in rebus maioris momenti de licentia
Hierarchae; eiusdem Hierarchae licentia requiritur, ut acceptentur, quae
onere modali vel condicione gravantur firmo can. 1042.
Can. 1017 - Praescriptionem
ad normam cann. 1540 - 1542 Ecclesia recipit etiam pro bonis temporalibus.
Can. 1018 - Res sacrae, quae scilicet dedicatione vel benedictione ad cultum
divinum destinatae sunt, si in dominio privatorum sunt, praescriptione
acquiri a privatis personis possunt, sed eas adhibere ad usus profanos
non licet, nisi dedicationem vel benedictionem amiserunt; si vero ad personam
iuridicam ecclesiasticam pertinent, tantum ab alia persona iuridica ecclesiastica
acquiri possunt.
Can. 1019 - Res immobiles, res mobiles pretiosae, quae
scilicet magni sunt momenti artis vel historiae vel materiae causa, iura
et actiones sive personales sive reales, quae pertinent ad Sedem Apostolicam,
spatio centum annorum praescribuntur; quae ad aliquam Ecclesiam sui iuris
vel eparchiam pertinent, spatio quinquaginta annorum, quae vero ad aliam
personam iuridicam, spatio triginta annorum.
Can. 1020 - § 1. Omnis
auctoritas gravi obligatione tenetur curandi, ut bona temporalia Ecclesiae
acquisita inscribantur nomine personae iuridicae, ad quam pertinent, servatis
omnibus praescriptis iuris civilis, quae iura Ecclesiae in tuto ponunt.
§ 2. Si vero iure civili non conceditur, ut bona temporalia nomine
personae iuridicae inscribantur, omnis auctoritas curet, ut auditis peritis
in iure civili et consilio competenti iura Ecclesiae adhibitis modis iure
civili validis illaesa maneant.
§ 3. Haec praescripta serventur etiam
circa bona temporalia a persona iuridica legitime possessa, quorum acquisitio
documentis nondum est firmata. § 4. Auctoritas immediate superior
tenetur urgere observantiam horum praescriptorum.
Can. 1021 - § 1.
In singulis eparchiis habeatur ad normam iuris particularis propriae Ecclesiae
sui iuris speciale institutum, quod bona vel oblationes colligat eum in
finem, ut congruae necnon fundamentaliter aequali sustentationi omnium
clericorum, qui in favorem eparchiae servitium praestant, apte provideatur,
nisi aliter eisdem provisum est.
§ 2. Ubi praecaventia et securitas
socialis necnon assistentia sanitaria in favorem clericorum nondum apte
ordinatae sunt, iure particulari uniuscuiusque Ecclesiae sui iuris provideatur,
ut erigantur instituta, quae haec sub vigilantia Hierarchae loci in tuto
ponunt.
§ 3. In singulis eparchiis, quatenus opus est, constituatur
modo iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris determinato massa communis,
qua possunt Episcopi eparchiales obligationibus erga alias personas Ecclesiae
deservientes satisfacere variisque necessitatibus eparchiae occurrere quaque
etiam eparchiae divitiores adiuvare pauperiores possunt.
CAPUT II DE BONIS ECCLESIASTICIS ADMINISTRANDIS
Can. 1022 - § 1. Episcopi eparchialis est vigilare administrationi
omnium bonorum ecclesiasticorum, quae intra fines eparchiae sunt nec ab
eius potestate regiminis sunt subducta, salvis legitimis titulis, qui eidem
potiora iura tribuunt.
§ 2. Habita ratione iurium, legitimarum consuetudinum
et circumstantiarum, Hierarchae, editis opportunis instructionibus intra
limites iuris communis et iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris
curent, ut tota administratio bonorum ecclesiasticorum apte ordinetur.
Can. 1023 - Administratio bonorum ecclesiasticorum personae iuridicae ei
competit, qui immediate eam regit, nisi aliter iure cavetur.
Can. 1024
- § 1. Actus, qui fines et modum ordinariae administrationis excedunt
administrator bonorum ecclesiasticorum valide ponere, non potest nisi de
consensu auctoritatis competentis scripto dato.
§ 2. In statutis determinentur
actus, qui fines et modum ordinariae administrationis excedunt; si vero
de hac re silent statuta, competit auctoritati, cui persona iuridica immediate
subiecta est, consulto consilio competenti huiusmodi actus determinare.
§ 3. Nisi quando et quatenus in rem eius versum est, persona iuridica
non tenetur respondere de actibus ab administratoribus invalide positis.
Can. 1025 - Antequam administrator bonorum ecclesiasticorum suum officium
init, debet: 1° coram Hierarcha vel eius delegato promissionem facere
se proprium officium fideliter impleturum; 2° accurato inventario ab
Hierarcha recognito bonorum ecclesiasticorum suae administrationi commissorum
subscribere.
Can. 1026 - Inventarii bonorum ecclesiasticorum alterum exemplar
asservetur in archivo personae iuridicae, ad quam pertinent, alterum in
archivo curiae eparchialis; in utroque exemplari quaelibet mutatio adnotetur,
quam patrimonium stabile eiusdem personae iuridicae subire contingit.
Can.
1027 - Auctoritates debent curare, ut administratores bonorum ecclesiasticorum
opportunas praestent cautiones iure civili validas, ne quid Ecclesia detrimenti
capiat eisdem administratoribus morientibus vel ab officio cessantibus.
Can. 1028 - § 1. Omnis administrator bonorum ecclesiasticorum diligentia
boni patris familias suum officium implere tenetur.
§ 2. Exinde praecipue
debet: 1° vigilare, ne bona ecclesiastica suae curae concredita quoquo
modo pereant neve quid detrimenti capiant initis in hunc finem, quatenus
opus est, contractibus assecurationis; 2° normas servare iuris canonici
et civilis necnon ea, quae a fundatore vel donatore aut ab auctoritate
competenti imposita sunt, et praesertim cavere, ne ex iuris civilis inobservantia
damnum Ecclesiae obveniat; 3° reditus bonorum ac proventus accurate
et iusto tempore exigere exactosque tuto servare et secundum fundatoris
mentem aut legitimas normas impendere; 4° curare, ut foenus vel mutui
vel hypothecae causa solvendum statuto tempore solvatur et debiti summa
capitalis opportune reddatur; 5° pecuniam, quae de expensis forte superest
et utiliter collocari potest, de consensu Hierarchae in fines Ecclesiae
vel personae iuridicae collocare; 6° accepti et expensi libros bene
ordinatos habere; 7° rationem administrationis exeunte unoquoque anno
componere; 8° documenta, quibus iura personae iuridicae in bona ecclesiastica
nituntur, ordinare et in archivo asservare, authentica vero eorum exemplaria,
ubi commode fieri potest, in archivo curiae eparchialis deponere. §
3. Praevisio accepti et expensi, ut ab administratoribus bonorum ecclesiasticorum
quotannis componatur, enixe commendatur; ius particulare autem potest eam
praecipere et pressius determinare modum, quo exhibenda est.
Can. 1029
- Administrator bonorum ecclesiasticorum de bonis mobilibus, quae ad patrimonium
stabile non pertinent, donationes praeterquam moderatas secundum legitimam
consuetudinem ne faciat nisi iusta de causa pietatis aut caritatis.
Can.
1030 - Administrator bonorum ecclesiasticorum: 1° in operarum locatione
etiam ius civile circa laborem et vitam socialem adamussim servet secundum
principia ab Ecclesia tradita; 2° eis, qui operam ex condicto praestant,
iustam remunerationem tribuat ita, ut suis et suorum necessitatibus convenienter
providere possint.
Can. 1031 - § 1. Reprobata contraria consuetudine
administrator bonorum ecclesiasticorum singulis annis rationem administrationis
proprio Hierarchae reddere debet.
§ 2. De bonis temporalibus, quae
Ecclesiae offeruntur, administrator bonorum ecclesiasticorum rationem publice
reddat secundnm modum iure particulari statutum, nisi Hierarcha loci gravi
de causa aliud statuit.
Can. 1032 - Administrator bonorum ecclesiasticorum
litem nomine personae iuridicae ne incohet neve contestetur in foro civili
nisi de licentia Hierarchae proprii.
Can. 1033 - Administrator bonorum
ecclesiasticorum, qui officium vel munus arbitratu suo dimisit, ad restitutionem
tenetur, si ex arbitraria dimissione damnum Ecclesiae obvenit.
CAPUT III DE CONTRACTIBUS, PRAESERTIM DE ALIENATIONIBUS
Can. 1034 - Quae ius civile territorii, ubi contractus initur, statuit
de contractibus tam in genere quam in specie, et de solutionibus, eadem
iure canonico in re, quae potestati Ecclesiae subest, eisdem cum effectibus
serventur.
Can. 1035 - § 1. Ad alienanda bona ecclesiastica, quae
ex legitima assignatione patrimonium stabile personae iuridicae constituunt,
requiritur: 1° iusta causa veluti urgens necessitas, evidens utilitas,
pietas, caritas vel ratio pastoralis; 2° aestimatio rei alienandae
a peritis scripto facta; 3° in casibus iure praescriptis consensus
auctoritatis competentis scripto datus, sine quo alienatio invalida est.
§ 2. Aliae quoque cautelae ab auctoritate competenti praescriptae
serventur, ut Ecclesiae damnum vitetur.
Can. 1036 - § 1. Si valor
bonorum ecclesiasticorum, quorum alienatio proponitur, continetur intra
summam minimam et summam maximam a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis
vel a Sede Apostolica statutam, requiritur consensus: 1° consilii a
rebus oeconomicis et collegii consultorum eparchialium, si agitur de bonis
eparchiae; 2° Episcopi eparchialis, qui in casu eget consensu consilii
a rebus oeconomicis et collegii consultorum eparchialium, si agitur de
bonis personae iuridicae eodem Episcopo eparchiali subiectae; 3° auctoritatis
in typico vel statutis determinatae, si agitur de bonis personae iuridicae
Episcopo eparchiali non subiectae.
§ 2. In Ecclesiis patriarchalibus,
si valor bonorum summam maximam a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis
statutam excedit, sed non duplo, requiritur consensus: 1° Patriarchae
datus de consensu Synodi permanentis, si agitur de bonis eparchiae intra
fines territorii Ecclesiae patriarchalis sitae, nisi ius particulare eiusdem
Ecclesiae aliud fert; 2° Episcopi eparchialis necnon Patriarchae datus
de consensu Synodi permanentis, si agitur de bonis personae iuridicae Episcopo
eparchiali intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis potestatem suam
exercenti subiectae; 3° Patriarchae datus de consensu Synodi permanentis,
si agitur de bonis personae iuridicae Episcopo eparchiali non subiectae,
etsi iuris pontificii, quae intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis
sita sunt.
§ 3. In Ecclesiis patriarchalibus, si valor bonorum summam
maximam a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis statutam duplo excedit
et, si de rebus pretiosis vel ex voto Ecclesiae donatis agitur, servetur
§ 2, sed Patriarcha indiget consensu eiusdem Synodi. § 4. In
ceteris casibus requiritur consensus Sedis Apostolicae, si valor bonorum
excedit summam ab ipsa Sede Apostolica statutam vel approbatam et, si de
rebus pretiosis vel ex voto Ecclesiae donatis agitur.
Can. 1037 - Ad alienanda
bona temporalia Ecclesiae patriarchalis vel eparchiae Patriarchae, Patriarcha
indiget: 1° consilio Synodi permanentis, si valor bonorum continetur
intra summam minimam et summam maximam a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis
statutam et si de bonis Ecclesiae patriarchalis agitur; si vero nonnisi
de bonis eparchiae Patriarchae agitur, servandus est can. 1036, §
1, n. 1; 2° consensu Synodi permanentis, si valor bonorum summam maximam
a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis statutam excedit, sed non
duplo; 3° consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis, si valor
bonorum eandem summam duplo excedit et si de rebus pretiosis vel ex voto
Ecclesiae donatis agitur.
Can. 1038 - § 1. Ii, quorum consilium, concensus
vel confirmatio ad alienanda bona ecclesiastica iure requiritur, ne dent
consilium, consensum vel confirmationem, antequam exacte edocti sunt de
statu oeconomico personae iuridicae, cuius bona temporalia alienanda proponuntur,
et de alienationibus iam peractis.
§ 2. Consilium, consensus aut confirmatio
pro non datis habentur, nisi in eis petendis exprimuntur alienationes iam
peractae.
Can. 1039 - Pro quacumque alienatione requiritur consensus eorum,
quorum interest.
Can. 1040 - Si bona ecclesiastica contra praescripta iuris
canonici alienata sunt, sed alienatio iure civili valida est, auctoritas
superior illius, qui talem alienationem peregit, decernat omnibus mature
perpensis, an et qualis actio, a quonam et contra quemnam proponenda sit
ad Ecclesiae iura vindicanda.
Can. 1041 - Nisi res est minimi momenti,
bona ecclesiastica propriis administratoribus eorumque coniunctis usque
ad quartum gradum consanguinitatis aut affinitatis non sunt vendenda aut
locanda sine speciali auctoritatis, de qua in cann. 1036 et 1037, licentia.
Can. 1042 - Cann. 1035 - 1041 servari debent non solum in alienatione,
sed etiam in quolibet negotio, quo condicio patrimonialis personae iuridicae
peior fieri potest.
CAPUT IV DE PIIS VOLUNTATIBUS ET DE PIIS FUNDATIOMIBUS
Can. 1043 - § 1. Qui ex iure naturae vel canonico libere potest
de suis bonis statuere, potest etiam ad pias causas sive per actum inter
vivos sive per actum mortis causa bona relinquere.
§ 2. In ultimis
voluntatibus in bonum Ecclesiae serventur, si fieri potest, praescripta
iuris civilis; si servata non sunt, heredes moneantur de obligatione, qua
tenentur, implendi testatoris voluntatem.
Can. 1044 - Voluntates christifidelium
bona sua in pias causas donantium vel relinquentium sive per actum inter
vivos sive per actum mortis causa legitime acceptatae diligentissime impleantur
etiam circa modum administrationis et erogationis bonorum firmo can. 1045.
Can. 1045 - § 1. Hierarcha omnium piarum voluntatum tam mortis causa
quam inter vivos exsecutor est.
§ 2. Hoc ex iure Hierarcha vigilare
potest ac debet etiam per visitationem, ut piae voluntates impleantur,
eique ceteri exsecutores perfuncto munere rationem reddere debent. §
3. Clausulae huic Hierarchae iuri contrariae ultimis voluntatibus adiectae
pro non appositis habentur.
Can. 1046 - § 1. Qui bona ad pias causas
sive per actum inter vivos sive per actum mortis causa fiduciarie accepit,
debet de sua fiducia Hierarcham proprium certiorem facere eique omnia talia
bona cum oneribus adiunctis indicare; si vero donator id expresse et omnino
prohibuit, fiduciam ne acceptet.
§ 2. Hierarcha debet exigere, ut
bona fiduciaria in tuto collocentur, et ad normam can. 1045, § 2 vigilare,
ut pia voluntas ad effectum ducatur.
§ 3. Si agitur de bonis fiduciariis
alicui sodali instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar
religiosorum commissis, quae destinata sunt loci vel eparchiae ecclesiis,
christifidelibus, qui ibidem domicilium habent, aut piis causis iuvandis,
Hierarcha, de quo in §§ 1 et 2, est Hierarcha loci.
Can. 1047
- § 1. Piae fundationes in iure sunt: 1° piae fundationes autonomae,
scilicet universitates rerum ad opera pietatis, apostolatus aut caritatis
spiritualis vel temporalis destinatae et ab auctoritate competenti in personam
iuridicam erectae; 2° piae fundationes non autonomae, scilicet bona
temporalia alicui personae iuridicae quoquo modo data cum onere in diuturnum
tempus, iure particulari determinandum, ex reditibus annuis fines, de quibus
in n. 1, persequendi.
§ 2. Bona temporalia fundationis non autonomae,
si concredita sunt personae iuridicae Episcopo eparchiali subiectae, elapso
tempore determinato ad institutum, de quo in can. 1021, § 1, destinari
debent, nisi alia fuit voluntas fundatoris expresse manifestata; secus
eidem personae iuridicae cedunt.
Can. 1048 - § 1. Piae fundationes
autonomae nonnisi ab Episcopo eparchiali aliave auctoritate superiore erigi
possunt.
§ 2. Ut pia fundatio non autonoma a persona iuridica valide
acceptari possit, requiritur consensus Hierarchae proprii scripto datus;
Hierarcha vero consensum ne det, antequam legitime comperuit personam iuridicam
novo oneri suscipiendo et oneribus iam susceptis satisfacere posse; caveat
quoque idem Hierarcha, ut reditus omnino respondeant oneribus adiunctis
secundum morem propriae Ecclesiae sui iuris.
§ 3. Iuris particularis
est determinare ceteras condiciones, sine quibus piae fundationes erigi
vel acceptari non possunt.
Can. 1049 - Hierarcha, qui piam fundationem
erexit vel consensum ad piam fundationem acceptandam dedit, statim tutum
locum designet, in quo pecunia et bona mobilia dotationis nomine assignata
deponantur eum in finem, ut eadem pecunia vel bonorum mobilium pretium
custodiantur et quam primum caute et utiliter de prudenti eiusdem Hierarchae
iudicio consultis et eis, quorum interest, et consilio competenti collocentur
in favorem eiusdem fundationis cum expresse determinata mentione oneris.
Can. 1050 - Documenti fundationis exemplar alterum in archivo curiae eparchialis,
alterum in archivo personae iuridicae asservetur.
Can. 1051 - § 1.
Servatis cann. 1044 - 1046 et 1031 onerum ex piis fundationibus incumbentium
tabella conficiatur, quae in loco patenti exponatur, ne obligationes implendae
in oblivionem cadant.
§ 2. Liber habeatur et apud parochum vel rectorem
ecclesiae asservetur, in quo singula onera eorumque impletio et eleemosynae
adnotentur.
Can. 1052 - § 1. Reductio onerum Divinam Liturgiam celebrandi
reservatur Sedi Apostolicae.
§ 2. Si in documento fundationis de re
expresse cavetur, Hierarcha ob imminutos reditus onera Divinam Liturgiam
celebrandi reducere potest.
§ 3. Episcopo eparchiali competit potestas
reducendi ob deminutionem redituum, dum causa perdurat, ad rationem oblationum
in eparchia legitime vigentium numerum celebrationum Divinae Liturgiae,
dummodo nemo sit, qui obligatione tenetur et utiliter cogi potest ad oblationum
augmentum faciendum. § 4. Episcopo eparchiali etiam competit potestas
reducendi onera Divinam Liturgiam celebrandi, quae instituta ecclesiastica
gravant, si reditus ad ea, quae ex eisdem tempore acceptationis onerum
obtineri potuerunt, consequenda insufficientes evaserunt. § 5. Potestates,
de quibus in §§ 3 et 4, habent etiam Superiores generales institutorum
religiosorum vel societatum vitae communis ad instar religiosorum clericalium
iuris pontificii vel patriarchalis. § 6. Potestates, de quibus in
§§ 3 et 4, Episcopus eparchialis delegare potest tantummodo Episcopo
coadiutori, Episcopo auxiliari, Protosyncello vel Syncellis omni subdelegatione
exclusa.
Can. 1053 - Eisdem auctoritatibus, de quibus in can. 1052, potestas
insuper competit transferendi iusta de causa onera Divinam Liturgiam celebrandi
in dies vel instituta diversa ab illis, quae in fundatione sunt statuta.
Can. 1054 - § 1. Voluntatum christifidelium bona sua in pias causas
donantium vel relinquentium reductio, moderatio, commutatio, si fundator
potestatem hanc Hierarchae expresse concessit, ab eodem Hierarcha insta
tantum et necessaria de causa fieri potest.
§ 2. Si exsecutio onerum
impositorum ob imminutos reditus aliave de causa nulla administratorum
culpa impossibilis evasit, Hierarcha consultis eis, quorum interest, et
consilio competenti atque servata quam optime fundatoris voluntate potest
eadem onera aeque imminuere firmo can. 1052.
§ 3. In ceteris casibus
de re adiri debet Sedes Apostolica vel Patriarcha, qui de consensu Synodi
permanentis agat.
TITULUS XXIV DE IUDICIIS IN GENERE
Can. 1055 - § 1. Obiectum iudicii eunt: 1° personarum physicarum
vel iuridicarum iura persequenda aut vindicanda vel facta iuridica declaranda;
2° delicta, quod spectat ad poenam irrogandam.
§ 2. In controversiis
vero ortis ex actu potestatis regiminis exsecutivae competens est solummodo
auctoritas superior ad normam cann. 996 -1006.
Can. 1056 - In causis, quae
alicui Dicasterio Sedis Apostolicae reservantur, tribunalia normas ab eodem
Dicasterio editas sequantur oportet.
Can. 1057 - In causis servorum Dei,
ut inter Sanctos referantur, serventur normae speciales a Romano Pontifice
statutae.
CAPUT I DE FORO COMPETENTI
Can. 1058 - Romanus Pontifex a nemine iudicatur.
Can. 1059 - §
1. Ob primatum Romani Pontificis integrum est cuilibet christifideli causam
suam in quovis statu et gradu iudicii cognoscendam ad ipsum Romanum Pontificem
deferre, qui pro toto orbe catholico iudex est supremus et qui vel ipse
per se ius dicit vel per tribunalia Sedis Apostolicae vel per iudices a
se delegatos.
§ 2. Haec provocatio tamen ad Romanum Pontificem interposita
non suspendit excepto casu appellationis exercitium potestatis in iudice
qui causam iam cognoscere coepit quique idcirco potest iudicium prosequi
usque ad sententiam definitivam, nisi constat Romanum Pontificem causam
ad se advocavisse.
Can. 1060 - § 1. Soli Romano Pontifici ius est
iudicandi: 1° Patriarchas; 2° Episcopos in causis poenalibus; 3°
eos, qui supremum tenent civitatis magistratum; 4° alias causae, quas
ipse ad suum advocavit iudicium.
§ 2. Exceptis Episcopis intra fines
territorii Ecclesiae patriarchalis potestatem suam exercentibus ceteri
Episcopi in causis contentiosis iudicantur a tribunali a Romano Pontifice
designato salvo can. 1066,
§ 2.
§ 3. Iudex de actu vel documento
a Romano Pontifice in forma specifica confirmato videre non potest, nisi
illius praecessit mandatum.
Can. 1061 - Coram tribunalibus Sedis Apostolicae
conveniri debent personae, quae auctoritatem snperiorem infra Romanum Pontificem
non habent, sive sunt personae physicae in ordine episcopatus non constitutae
sive sunt personae iuridicae salvo can. 1063, § 4, nn. 3 et 4.
Can.
1062 - § 1. Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis, salva competentia
Sedis Apostolicae, est superius tribunal intra fines territorii eiusdem
Ecclesiae.
§ 2. Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis per secreta
suffragia eligere debet ad quinquennium ex suo gremio Moderatorem generalem
administrationis iustitiae necnon duos Episcopos, qui cum eo praeside constituunt
tribunal; si vero unus ex his tribus Episcopis est in causa vel adesse
non potest, Patriarcha de consensu Synodi permanentis ei alium Episcopum
substituat; item in casu recusationis videat Patriarcha de consensu Synodi
permanentis.
§ 3. Huius tribunalis est iudicare causas contentiosas
sive eparchiarum sive Episcoporum, etiam Episcoporum titularium. §
4. Appellatio in his causis fit ad Synodum Episcoporum Ecclesiae patriarchalis
ulteriore appellatione remota salvo can. 1059. § 5. Moderatori generali
administrationis iustitiae est ius vigilandi omnibus tribunalibus intra
fines territorii Ecclesiae patriarchalis sitis necnon ius decisionem ferendi
in recusatione contra aliquem iudicem tribunalis ordinarii Ecclesiae patriarchalis.
Can. 1063 - § 1. Patriarcha erigere debet tribunal ordinarium Ecclesiae
patriarchalis a tribunali eparchiae Patriarchae distinctum.
§ 2. Hoc
tribunal proprium praesidem, iudices, promotorem iustitiae, defensores
vinculi aliosque necessarios administros habeat a Patriarcha de consensu
Synodi permanentis nominatos; praeses, iudices, promotor iustitiae necnon
defensores vinculi amoveri non possunt nisi a Synodo Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis, renuntiationem vero ab officio Patriarcha solus acceptare
potest.
§ 3. Hoc tribunal est tribunal appellationis in secundo et
in ulterioribus gradibus iudicii ope iudicum, qui sibi invicem succedunt,
pro causis in tribunalibus inferioribus iam definitis; huic tribunali competunt
etiam iura tribunalis metropolitani eis in locis territorii Ecclesiae patriarchalis,
ubi provinciae erectae non sunt. § 4. Huic tribunali competit iudicare
ope iudicum, qui sibi invicem succedunt, in primo et in ulterioribus gradibus
iudicii causas: 1° Exarchorum et delegatorum Patriarchae, qui Episcopi
non sunt; 2° personarum physicarum vel iuridicarum Patriarchae immediate
subiectarum; 3° institutorum vitae consecratae iuris pontificii; 4°
Superioris instituti vitae consecratae iuris pontificii, qui in eodem instituto
Superiorem potestate iudiciali praeditum non habet; 5° ex iuris particularis
praescripto eidem tribunali reservatas.
Can. 1064 - § 1. Tribunal
metropolitanum, quod non est distinctum a tribunali eparchiae Metropolitae,
est tribunal appellationis a sententiis tribunalium eparchialium. §
2. A causis in primo gradu iudicii pertractatis coram Metropolita aliove
Episcopo eparchiali, qui auctoritatem superiorem infra Romanum Pontificem
non habet, fieri debet appellatio ad tribunal ab ipso stabili modo cum
approbatione Sedis Apostolicae designatum firmis cann. 139 et 175.
Can.
1065 - Tribunal tertii gradus est Sedes Apostolica, nisi aliter iure communi
expresse cavetur.
Can. 1066 - § 1. In unaquaque eparchia et pro omnibus
causis iure expresse non exceptis iudex in primo gradu iudicii est Episcopus
eparchialis.
§ 2. Si vero agitur de iuribus aut bonis temporalibus
personae iuridicae ab Episcopo eparchiali repraesentatae, iudicat in primo
gradu iudicii tribunal appellationis firmo can. 1062,
§ 3.
Can. 1067
- § 1. Tribunal primi gradus pro pluribus eparchiis eiusdem Ecclesiae
sui iuris erigi potest a Patriarcha de consensu Episcoporum eparchialium,
quorum interest, si de eparchiis intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis
sitis agitur; in ceteris casibus ab ipsis Episcopis eparchialibus, qui
ad hoc consenserunt approbante Sede Apostolica.
§ 2. Hoc tribunal
erigi debet, si singuli Episcopi eparchiales tribunal proprium quacumque
de causa erigere non possunt; intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis,
si casus fert, a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis hoc tribunal
erigatur.
§ 3. In eparchiis, pro quibus tale tribunal erectum est,
tribunal eparchiale collegiale valide erigi non potest. § 4. Coetui
Episcoporum eparchialium, qui ad tale tribunal consenserunt, vel Episcopo
eparchiali ab eodem electo competunt potestates, quas Episcopus eparchialis
habet circa suum tribunal; si vero hoc tribunal a Synodo Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis vel a Sede Apostolica erectum est, servandae sunt normae
ab ipsa Synodo vel Sede Apostolica statutae. § 5. Appellatio ab hoc
tribunali fit intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis ad tribunal
ordinarium Ecclesiae patriarchalis; in ceteris casibus vero ad tribunal
stabili modo a coetu Episcoporum, de quo in § 4, cum approbatione
Sedis Apostolicae vel ab ipsa Sede Apostolica designatum.
Can. 1068 - §
1. Episcopi eparchiales diversarum Ecclesiarnm sui iuris in eodem territorio
potestatem suam exercentes convenire inter se possunt de constituendo tribunali
communi, quod causas sive contentiosas sive poenales christifidelium alicui
ex eisdem Episcopis eparchialibus subditorum cognoscat.
§ 2. Si idonei
iudices aliique administri tribunalium desunt, Episcopi eparchiales curent,
ut tribunal commune constituatur.
§ 3. Episcopi eparchiales, qui ad
tribunal commune consenserunt, unum ex se ipsis designare debent, cui circa
hoc tribunal competunt potestates, quas Episcopus eparchialis habet circa
suum tribunal. § 4. A sententiis tribunalis communis primi gradus
appellatio fit ad tribunal stabili modo a Sede Apostolica designatum.
Can.
1069 - § 1. Controversiae inter personas physicas vel iuridicas eiusdem
instituti vitae consecratae institutis saecularibus exceptis, in quo Superiores
potestate regiminis praediti sunt, definiendae sunt apud iudicem vel tribunal
in typico vel statutis instituti determinatum.
§ 2. Si controversia,
institutis saecularibus exceptis, enascitur inter personas physicas vel
iuridicas diversorum institutorum vitae consecratae aut etiam eiusdem instituti
iuris eparchialis alteriusve, in quo Superiores potestate regiminis praediti
non sunt, aut inter sodalem vel personam iuridicam instituti vitae consecratae
et quamcumque aliam personam physicam vel iuridicam, iudicat in primo gradu
iudicii tribunal eparchiale.
Can. 1070 - Auctoritas quodcumque tribunal
erigens curet, ut tribunal propria statuta ab eadem auctoritate approbata
habeat, in quibus iudicium aliorumque administrorum modus nominationis,
muneris tempus, remuneratio necnon alia iure requisita determinari debent.
Can. 1071 - Quodlibet tribunal ius habet in auxilium vocandi aliud tribunal
cuiuscumque Ecclesiae, ut quosdam actus processuales peragat exceptis tamen
illis actibus, qui decisiones iudicum implicant.
Can. 1072 - In causis,
de quibus in cann. 1060, 1061, 1062, § 3 et 1063, § 4 inferiorum
iudicum incompetentia est absoluta; item absoluta est incompetentia iudicis,
si competentia ratione gradus iudicii statuta non servatur.
Can. 1073 -
§ 1. Nemo in primo gradu iudicii conveniri potest nisi coram iudice,
qui competens est ob unum ex titulis, qui iure communi determinantur. §
2. Incompetentia iudicis, cui nullus ex his titulis suffragatur, dicitur
relativa.
§ 3. Nisi aliter iure expresse cavetur, actor sequitur forum
partis conventae; si vero pars conventa multiplex forum habet, optio fori
actori conceditur.
Can. 1074 - Quilibet conveniri potest coram tribunali
domicilii vel quasi-domicilii.
Can. 1075 - § 1. Vagus forum habet
in loco, ubi actu commoratur.
§ 2. Is, cuius neque domicilium aut
quasi-domicilium neque locus commorationis nota sunt, conveniri potest
in foro actoris, dummodo aliud forum legitimum non suppetat.
Can. 1076
- Ratione rei sitae pars conveniri potest coram tribunali loci, ubi res
litigiosa sita est, quoties actio in rem directa est aut de spolio agitur.
Can. 1077 - § 1. Ratione contractus pars conveniri potest coram tribunali
loci, ubi contractus initus est vel impleri debet, nisi partes concorditer
aliud tribunal elegerunt.
§ 2. Si causa versatur circa obligationes,
quae ex alio titulo proveniunt, pars conveniri potest coram tribunali loci,
ubi obligatio orta est vel est implenda.
Can. 1078 - In causis poenalibus
accusatus, etsi absens, conveniri potest coram tribunali loci, ubi delictum
patratum est.
Can. 1079 - Pars conveniri potest: 1° in causis, quae
circa administrationem versantur, coram tribunali loci, ubi administratio
gesta est; 2° in causis, quae respiciunt hereditates vel legata pia,
coram tribunali ultimi domicilii vel quasi-domicilii vel commorationis
firmo can. 1075, § 2 illius, de cuius hereditate vel legato pio agitur,
nisi agitur de mera exsecutione legati, quae videnda est secundum ordinarias
competentiae normas.
Can. 1080 - Si nullus ex superioribus titulis iudici
suffragatur et tamen causa apud ipsum introducitur, ipse competentiam obtinet,
si partes et auctoritas, cui tribunal immediate subiectum est, consentiunt.
Can. 1081 - Ratione conexionis ab uno eodemque tribunali et in eodem processu
cognoscendae sunt causae inter se conexae, nisi iuris praescriptum obstat.
Can. 1082 - Ratione praeventionis, si duo vel plura tribunalia aeque competentia
sunt, ei ius est causam cognoscendi, quod prius partem conventam legitime
citavit.
Can. 1083 - § 1. Conflictus inter iudices, quisnam eorum
ad aliquod negotium competens sit, definiendi sunt a tribunali appellationis
illius iudicis, coram quo actio primo per libellum litis introductorium
promota est.
§ 2. Si vero alterutrum tribunal est alterius tribunal
appellationis, conflictus definiendus est a tribunali tertii gradus pro
tribunali, in quo actio primo promota est.
§ 3. A decisionibus in
his conflictibus non datur locus appellationi.
Can. 1084 - § 1. Tribunali
collegiali trium iudicum reservantur: 1° causae de vinculo sacrae ordinationis;
2° causae de vinculo matrimonii firmis cann. 1372 - 1374; 3° causae
poenales de delictis, quae poenam excommunicationis maioris, privationis
officii, reductionis ad gradum inferiorem vel depositionis secumferunt;
4° causae determinatae iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris.
§ 2. Ceterae causae tractantur a iudice unico, nisi Episcopus eparchialis
certam causam collegio trium iudicum reservat.
§ 3. In primo gradu
iudicii, si collegium constitui non potest, dum huiusmodi impossibilitas
perdurat, Patriarcha consulta Synodo permanenti permittere potest, ut Episcopus
eparchialis causas iudici unico clerico committat, qui, si fieri potest,
assessorem et auditorem sibi asciscat; idem permittere potest Metropolita,
qui Ecclesiae metropolitanae sui iuris praeest, vel etiam Metropolita Ecclesiae
patriarchalis extra fines territorii eiusdem Ecclesiae constitutus, uterque
consultis duobus Episcopis eparchialibus ordinatione episcopali senioribus;
in ceteris casibus adeatur Sedes Apostolica.
Can. 1085 - § 1. Tribunal
collegiale collegialiter procedere debet et ad maiorem numerum suffragiorum
decisiones ferre, ad validitatem quidem, si agitur: 1° de reiectione
petitionis actionis reconventionalis vel causae incidentis; 2° de definitione
recursus adversus decretum praesidis; 3° de sententia, etsi interlocutoria,
necnon de decretis, quae vim sententiae definitivae habent.
§ 2. Ceteros
actus processuales ponens peragat, nisi collegium aliquos, non quidem ad
validitatem, sibi reservavit.
§ 3. Si causa in primo gradu iudicii
collegialiter cognita est, etiam in gradu appellationis collegialiter nec
a minore iudicum numero definiri debet; ei vero a iudice unico, etiam in
gradu appellationis a iudice unico definienda est excepto casu, de quo
in can. 1084,
§ 3.
CAPUT II DE ADMINISTRIS TRIBUNALIUM
Art. I DE VICARIO IUDICIALI, DE IUDICIBUS ET DE AUDITORIBUS
Can. 1086 - § 1. Episcopus eparchialis tenetur Vicarium iudicialem
constituere cum potestate iudiciali ordinaria a Protosyncello distinctum,
nisi parvitas eparchiae aut paucitas causarum aliud suadet.
§ 2. Vicarius
iudicialis unum constituit tribunal cum Episcopo eparchiali, sed non potest
iudicare causas, quas Episcopus eparchialis sibi reservavit.
§ 3.
Vicario iudiciali dari possunt adiutores, quibus nomen est Vicariorum iudicialium
adiunctorum. § 4. Tum Vicarius iudicialis tum Vicarii iudiciales adiuncti
esse debent sacerdotes integrae famae, in iure canonico doctores vel saltem
licentiati, prudentia et iustitiae zelo probati, annos nati non minus triginta.
Can. 1087 - § 1. In eparchia nominentur ab Episcopo eparchiali iudices
eparchiales, qui sint clerici.
§ 2. Patriarcha consulta Synodo permanenti
vel Metropolita, qui Ecclesiae metropolitanae sui iuris praeest, consultis
duobus Episcopis eparchialibus ordinatione episcopali senioribus permittere
potest, ut etiam alii christifideles iudices nominentur, ex quibus suadente
necessitate unus assumi potest ad collegium efformandum; in ceteris casibus
hac in re adeatur Sedes Apostolica.
§ 3. Iudices sint integrae famae,
in iure canonico doctores vel saltem licentiati, prudentia et iustitiae
zelo probati.
Can. 1088 - § 1. Vicarius iudicialis, Vicarius iudicialis
adiunctus et ceteri iudices nominantur ad tempus determinatum.
§ 2.
Si tempus determinatum sede eparchiali vacante elapsum est, ii amoveri
non possunt, sed in officio perdurant, donec novus Episcopus eparchialis
in re providerit.
§ 3. Si Vicarius iudicialis ab Administratore eparchiae
nominatur, adveniente novo Episcopo eparchiali indiget confirmatione.
Can.
1089 - Iudex unicus in quolibet iudicio duos assessores ex christifidelibus
probatae vitae sibi consulentes asciscere potest.
Can. 1090 - § 1.
Duos iudices, qui una cum praeside tribunal collegiale constituunt, inter
iudices eparchiales Vicarius iudicialis designet ex ordine per turnum,
nisi pro sua prudentia Episcopus eparchialis aliud opportunum existimavit.
§ 2. Iudices semeI designatos ne subroget Vicarius iudicialis nisi
gravissima de causa in decreto ad validitatem exprimenda.
Can. 1091 - §
1. Tribunali collegiali praeest, si fieri potest, Vicarius iudicialis vel
Vicarius iudicialis adiunctus.
§ 2. Tribunalis collegialis praeses
debet unum de iudicibus eiusdem tribunalis ponentem designare, nisi ipse
vult hoc munus implere.
§ 3. Idem praeses potest ponenti alium iusta
de causa substituere. § 4. Ponens in conventu iudicum de causa refert
et sententiam scripto redigit.
Can. 1092 - Ad iudicem unicum iura tribunalis
et praesidis spectant.
Can. 1093 - § 1. Iudex vel tribunalis collegialis
praeses possunt auditorem designare ad causae instructionem peragendam
eum seligentes aut ex tribunalis iudicibus aut ex christifidelibus ab Episcopo
eparchiali ad hoc officium admissis.
§ 2. Episcopus eparchialis potest
ad officium auditoris admittere christifideles, qui bonis moribus, prudentia
et doctrina praestant.
§ 3. Auditoris est secundum iudicis mandatum
probationes tantum colligere easque collectas iudici tradere; potest autem,
nisi iudicis mandatum obstat, interim decidere, quae et quomodo probationes
colligendae sint, si forte de hac re quaestio oritur, dum ipse officium
suum exercet.
Art. II DE PROMOTORE IUSTITIAE, DE DEFENSORE VINCULI ET DE NOTARIO
Can. 1094 - Ad causas contentiosas, in quibus bonum publicum in discrimen
vocari potest, et ad causas poenales constituatur in eparchia promotor
iustitiae, qui obligatione tenetur providendi bono publico.
Can. 1095 -
§ 1. In causis contentiosis Episcopi eparchialis est iudicare, utrum
bonum publicum in discrimen vocari possit necne, nisi interventus promotoris
iustitiae iure praecipitur vel ex natura rei evidenter necessarius est.
§ 2. Si in praecedenti gradu iudicii intervenit promotor iustitiae,
in ulteriore gradu huius interventus praesumitur necessarius.
Can. 1096
- Ad causas, in quibus agitur de nullitate sacrae ordinationis aut de nullitate
vel solutione matrimonii, constituatur in eparchia defensor vinculi, qui
obligatione tenetur proponendi et exponendi omnia, quae rationabiliter
adduci possunt adversus nullitatem vel solutionem.
Can. 1097 - In causis,
in quibus promotoris iustitiae aut defensoris vinculi praesentia requiritur,
eis non citatis acta nulla sunt, nisi ipsi, etsi non citati, revera interfuerunt
aut saltem ante sententiam actis inspectis officio suo fungi potuerunt.
Can. 1098 - Nisi aliter iure communi expresse cavetur: 1° quoties lex
praecipit, ut iudex partes earumve alteram audiat, etiam promotor iustitiae
et defensor vinculi, si iudicio intersunt, audiendi sunt; 2° quoties
instantia partis requiritur, ut iudex aliquid decernere possit, instantia
promotoris iustitiae vel defensoris vinculi, qui iudicio intersunt, eandem
vim habet.
Can. 1099 - § 1. Episcopi eparchialis est promotorem iustitiae
et defensorem vinculi nominare; in tribunalibus non eparchialibus iidem
nominantur ad normam statutorum tribunalis, nisi aliter iure cavetur. §
2. Promotor iustitiae et defensor vinculi sint christifideles integrae
famae, in iure canonico doctores vel saltem licentiati ac prudentia et
iustitiae zelo probati.
Can. 1100 - § 1. Eadem persona, non autem
in eadem causa, officium promotoris iustitiae et defensoris vinculi gerere
potest.
§ 2. Promotor iustitiae et defensor vinculi constitui possunt
ad universitatem causarum vel ad singulas causas; possunt vero ab Episcopo
eparchiali iusta de causa amoveri.
Can. 1101 - § 1. Cuilibet processui
intersit notarius ita, ut nulla habeantur acta, si non sunt ab eo subscripta.
§ 2. Acta, quae notarii conficiunt, publicam fidem faciunt.
Art. III DE ADMINISTRIS TRIBUNALIUM EX DIVERSIS EPARCHIIS VEL ECCLESIIS SUI IURIS ASSUMENDIS
Can. 1102 - § 1. Iudices aliique administri tribunalium assumi
possunt ex qualibet eparchia vel instituto religioso vel societate vitae
communis ad instar religiosorum propriae vel etiam alterius Ecclesiae sui
iuris de consensu vero scripto dato proprii Episcopi eparchialis vel Superioris
maioris.
§ 2. Iudex delegatus, nisi aliud fert delegationis mandatum,
uti potest auxilio administrorum intra territorium mandantis degentium.
CAPUT III DE OBLIGATIONIBUS IUDICUM ET ALIORUM ADMINISTRORUM TRIBUNALIUM
Can. 1103 - § 1. Christifideles omnes, in primis autem Episcopi,
sedulo annitantur, ut salva iustitia lites in populo Dei, quatenus fieri
potest, vitentur vel pacifice quam primum componantur.
§ 2. Iudex
in limine litis et etiam quolibet alio momento, quoties spem boni exitus
perspicit, partes hortari et adiuvare ne omittat, ut de aequa controversiae
solutione quaerenda communi consilio curent, viasque ad hoc propositum
assequendum idoneas ipsis indicet gravibus quoque hominibus ad mediationem
adhibitis.
§ 3. Si vero circa bonum privatum partium causa versatur,
dispiciat iudex, num transactione vel per compromissum in arbitros controversia
finem habere utiliter possit.
Can. 1104 - § 1. Iudex competens parti
legitime requirenti suum ministerium praestare debet.
§ 2. Iudex nullam
causam cognoscere potest, nisi petitio ad normam canonum facta est ab eo,
cuius interest, vel a promotore iustitiae.
Can. 1105 - Qui causae interfuit
tamquam iudex, promotor iustitiae, defensor vinculi, procurator, advocatus,
testis aut peritus non potest postea valide eandem causam in alio gradu
iudicii tamquam iudex definire aut in eodem munus assessoris agere.
Can.
1106 - § 1. Iudex cognoscendam ne suscipiat causam, in qua ratione
consanguinitatis vel affinitatis in quolibet gradu lineae rectae et usque
ad quartum gradum inclusive lineae collateralis vel ratione tutelae et
curatelae, intimae vitae consuetudinis, magnae simultatis vel lucri faciendi
aut damni vitandi aliquid ipsius interest.
§ 2. In eisdem adiunctis
ab officio suo abstinere debent promotor iustitiae, defensor vinculi, assessor
et auditor.
Can. 1107 - § 1. Si iudex sive in tribunali ordinario
sive delegato, etsi competens, recusatur, auctoritas, cui tribunal immediate
subiectum est, hanc exceptionem definiat salvo can. 1062, §§
2 et 5.
§ 2. Si Episcopus eparchialis est iudex et contra eum recusatio
opponitur, abstineat a iudicando.
§ 3. Si recusatio opponitur contra
ceteros tribunalis administros, de hac exceptione videat praeses in tribunali
collegiali vel iudex, si unicus est.
Can. 1108 - Recusatione admissa personae
mutari debent, non vero gradus iudicii.
Can. 1109 - § 1. Quaestio
de recusatione expeditissime definienda est auditis partibus.
§ 2.
Actus positi a iudice, antequam recusatur, validi sunt; qui autem positi
sunt post propositam recusationem, rescindi debent, si pars petit, intra
decem dies ab admissa recusatione computandos; post admissam recusationem
invalidi sunt.
Can. 1110 - § 1. In negotio, quod privatorum solummodo
interest, iudex procedere potest dumtaxat ad instantiam partis; causa autem
legitime introducta iudex procedere potest et debet, etiam ex officio,
in causis poenalibus et aliis causis, quae ad bonum publicum Ecclesiae
aut ad salutem animarum spectant.
§ 2. Potest autem praeterea iudex
partium neglegentiam in probationibus afferendis vel in exceptionibus opponendis
supplere, quoties id necessarium censet ad vitandam graviter iniustam sententiam
firmo can. 1283.
Can. 1111 - Iudices et tribunalia curent, ut quam primum
salva iustitia causae omnes terminentur ita, ut in primo gradu iudicii
ultra annum ne protrahantur, in gradu appellationis vero non ultra sex
menses.
Can. 1112 - Omnes, qui tribunal constituunt aut eidem opem ferunt,
promissionem de munere fideliter implendo facere debent.
Can. 1113 - §
1. In iudicio poenali semper, in iudicio contentioso autem, si ex revelatione
alicuius actus processualis praeiudicium partibus obvenire potest, iudices
et tribunalis adiutores tenentur secretum servare.
§ 2. Tenentur etiam
semper et erga omnes ad secretum servandum de discussione, quae inter iudices
in tribunali collegiali ante ferendam sententiam habetur, tum etiam de
variis suffragiis et opinionibus ibidem prolatis; ad hoc secretum tenentur
etiam alii omnes, ad quos notitia de re quoquo modo pervenit.
§ 3.
Immo, quoties natura causae vel probationum talis est, ut ex actorum vel
probationum evulgatione aliorum fama periclitetur vel praebeatur ansa dissidiis
aut scandalum aliudve huius generis incommodum oriatur, iudex potest testes,
peritos, partes earumque advocatos vel procuratores iureiurando obligare
ad secretum servandum.
Can. 1114 - Iudex et omnes alii administri tribunalis
occasione agendi iudicii dona quaevis acceptare prohibentur.
Can. 1115
- § 1. Iudices, qui, etsi certe et evidenter competentes sunt, ius
reddere recusant vel nullo suffragante iuris praescripto se competentes
declarant atque causas cognoscunt ac definiunt vel secretum lege praescriptum
violant vel ex dolo aut gravi neglegentia aliud partibus damnum inferunt,
congruis poenis ab auctoritate competenti puniri possunt non exclusa officii
privatione.
§ 2. Eisdem poenis puniri possunt etiam ceteri administri
tribunalis et adiutores, si officio suo, ut supra, defuerunt; quos omnes
etiam iudex punire potest.
Can. 1116 - Si iudex praevidet actorem probabiliter
spreturum esse sententiam ecclesiaeticam, cum forte haec eidem est contraria,
et idcirco iuribus partis conventae non satis consultum iri, potest ad
instantiam partis conventae vel etiam ex officio actori congruam cautionem
imponere pro observantia sententiae ecclesiasticae.
CAPUT IV DE ORDINE COGNITIONUM
Can. 1117 - Causae cognoscendae sunt eo ordine, quo fuerunt propositae
et in albo inscriptae, nisi ex eis aliqua celerem prae ceteris expeditionem
exigit, quod quidem speciali decreto rationibus suffulto statuendum est.
Can. 1118 - § 1. Vitia, quibus sententiae nullitas haberi potest,
in quolibet statu vel gradu iudicii excipi possunt itemque a iudice ex
officio declarari.
§ 2. Exceptiones dilatoriae vero eae praesertim,
quae respiciunt personas et modum iudicii, proponendae sunt ante litis
contestationem, nisi lite iam contestata emerserunt, et quam primum definiendae.
Can. 1119 - § 1. Si exceptio proponitur contra iudicis competentiam,
hac de re ipae iudex videre debet.
§ 2. In casu exceptionis de incompetentia
relativa, si iudex se competentem pronuntiat, eius decisio non admittit
appellationem, sed impugnari potest per querelam nullitatis, restitutionem
in integrum vel oppositionem tertii.
§ 3. Si vero iudex se incompetentem
declarat, pars, quae se gravatam censet, potest intra quindecim dies utiles
provocare ad tribunal appellationis.
Can. 1120 - Iudex in quovis statu
iudicii se absolute incompetentem agnoscens suam incompetentiam declarare
debet.
Can. 1121 - § 1. Exceptiones rei iudicatae, transactionis et
aliae peremptoriae, quae dicuntur litis finitae, proponi et cognosci debent
ante litis contestationem; qui serius eas opposuit, non est reiciendus,
sed expensas iudiciales solvere debet, nisi probat se oppositionem malitiose
non distulisse.
§ 2. Aliae exceptiones peremptoriae proponantur in
litis contestatione et suo tempore tractandae sunt secundum normas circa
quaestiones incidentes.
Can. 1122 - § 1. Actiones reconventionales
proponi valide non possunt nisi intra triginta dies a lite contestata computandos.
§ 2. Actiones reconventionales autem cognoscantur simul cum actione
principali, hoc est pari gradu iudicii cum ea, nisi eas separatim cognoscere
necessarium est aut iudex id opportunius existimat.
Can. 1123 - Quaestiones
de cautione pro expensis iudicialibus praestanda aut de concessione gratuiti
patrocinii, quod statim ab initio postulatum est, et aliae huiusmodi regulariter
videndae sunt ante litis contestationem.
CAPUT V DE IUDICII TERMINIS, DILATIONIBUS ET LOCO
Can. 1124 - § 1. Termini perimendis iuribus a lege constituti prorogari
non possunt neque valide nisi petentibus partibus coartari.
§ 2. Ceteri
autem termini, antequam elapsi sunt, possunt iusta de causa a iudice auditis
vel petentibus partibus prorogari, numquam autem nisi partibus consentientibus
valide coartari.
§ 3. Caveat tamen iudex, ne iudicium nimis diuturnum
fiat ex prorogatione.
Can. 1125 - Si lex terminos non statuit ad actus
processuales peragendos, iudex illos determinare debet habita ratione naturae
uniuscuiusque actus.
Can. 1126 - Si die ad actum iudicialem indicto vacavit
tribunal terminus intellegitur prorogatus ad primum sequentem diem non
feriatum.
Can. 1127 - Sedes tribunalis sit, si fieri potest, stabilis,
quae statutis horis pateat servatis normis iure particulari de hac re statutis.
Can. 1128 - § 1. Iudex ex territorio suo vi expulsus vel a potestate
iudiciali ibi exercenda impeditus potest extra territorium potestatem suam
exercere et sententiam ferre certiore tamen hac de re facto loci Episcopo
eparchiali.
§ 2. Praeterea iudex iusta de causa et auditis partibus
potest ad probationes acquirendas etiam extra proprium territorium se conferre
de licentia tamen Episcopi eparchialis loci adeundi et in sede ab ipso
designata.
CAPUT VI DE PERSONIS IN AULAM ADMlTTENDIS ET DE MODO CONFICIENDI ET ASSERVANDI ACTA
Can. 1129 - § 1. Nisi aliter iure particulari Ecclesiae sui iuris
expresse cavetur, dum causae coram tribunali aguntur, ii tantummodo assint
in aula, quos lex aut iudex ad processum expediendum necessarios esse statuit.
§ 2. Omnes iudicio assistentes, qui reverentiae et oboedientiae tribunali
debitae graviter defuerunt, iudex potest monitione in cassum facta congruis
poenis punire, advocatos praeterea et procuratores etiam a munere apud
tribunalia ecclesiastica exercendo suspendere.
Can. 1130 - Si qua persona
interroganda utitur lingua iudici vel partibus ignota, adhibeatur interpres
iuratus a iudice designatus; declarationes tamen scripto redigantur lingua
originaria et translatio addatur; interpres etiam adhibeatur, si surdus
vel mutus interrogari debet, nisi forte mavult iudex quaestionibus a se
datis scripto respondeatur.
Can. 1131 - § 1. Omnia acta iudicialia
sive ea, quae meritum quaestionis respiciunt, seu acta causae, sive ea,
quae ad formam procedendi pertinent, seu acta processus, scripto redacta
esse debent.
§ 2. Singula folia actorum numerentur et authenticitatis
signo muniantur.
Can. 1132 - Quoties in actis iudicialibus partium aut
testium subscriptio requiritur, si pars aut testis eis subscribere non
potest vel non vult, id in ipsis actis adnotetur simulque iudex et notarius
fidem faciant actum ipsum de verbo ad verbum parti aut testi perlectum
esse et partem aut testem ei vel non potuisse vel noluisse subscribere.
Can. 1133 - § 1. Iudicio expleto documenta, quae in privatorum dominio
sunt, restitui debent retento tamen eorum exemplari.
§ 2. Cancellarius
et notarii sine iudicis mandato tradere prohibentur exemplar actorum iudicialium
et documentorum, quae sunt processui acquisita.
§ 3. Anonymae epistulae
destrui debent neque de eis mentio fiat in actis; eodem modo destrui debent
quaelibet alia scripta et epistulae subscriptae, quae nihil ad causae meritum
conferunt vel sunt certo calumniosae.
CAPUT VII DE ACTORE ET DE PARTE CONVENTA
Can. 1134 - Quilibet sive baptizatus sive non baptizatus potest in iudicio
agere; pars autem legitime conventa respondere debet. Can: 1135 - Etsi
actor vel pars conventa procuratorem vel advocatum constituit, semper tamen
tenetur in iudicio ipse adesse ad praescriptum iuris vel iudicis.
Can.
1136 - § 1. Minores et ii, qui usu rationis destituti sunt, stare
in iudicio tantummodo possunt per eorum parentes aut tutores vel curatores.
§ 2. Si iudex existimat eorum iura esse in conflictu cum iuribus parentum
vel tutorum vel curatorum aut hos non satis tueri posse ipsorum iura, tunc
stent in iudicio per tutorem vel curatorem a iudice constitutum. §
3. Sed in causis spiritualibus et cum spiritualibus conexis, si minores
usum rationis assecuti sunt, agere et respondere possunt sine parentum
vel tutoris consensu et quidem per se ipsi, si aetatem quattuordecim annorum
expleverunt; secus per tutorem a iudice constitutum. § 4. Bonis interdicti
et ii, qui minus firmae mentis sunt, stare in iudicio per se ipsi possunt
tantummodo, ut de propriis delictis respondeant aut ad praescriptum iudicis;
in ceteris agere et respondere debent per suum curatorem.
Can. 1137 - Quoties
adest tutor aut curator ab auctoritate civili constitutus, idem potest
a iudice ecclesiastico admitti audito, si fieri potest, Episcopo eparchiali
eius, cui datus est; si vero non adest aut non videtur admittendus, ipse
iudex tutorem aut curatorem pro causa designet.
Can. 1138 - § 1. Personae
iuridicae in iudicio etant per suos legitimos repraesentantes.
§ 2.
Quoties in periculo versantur bona, ad quae alienanda alicuius consensus
vel consilium vel licentia requiritur, idem consensus vel consilium vel
licentia requiritur etiam ad litem incohandam vel contestandam. §
3. In casu vero defectus vel neglegentiae repraesentantis potest ipse Hierarcha
per se vel per alium stare in iudicio nomine personarum iuridicarum, quae
sub eius potestate sunt.
CAPUT VIII DE PROCURATORIBUS AD LITES ET DE ADVOCATIS
Can. 1139 - § 1. Pare libere potest procuratorem et advocatum sibi
constituere, sed potest etiam per se ipsa agere et respondere, nisi iudex
procuratoris vel advocati ministerium necessarium existimavit.
§ 2.
In iudicio poenali vero accusatus aut a se constitutum aut a iudice datum
semper habere debet advocatum.
§ 3. In iudicio contentioso, si agitur
de minoribus aut de causa, in qua bonum publicum in discrimen vocatur,
exceptis autem causis matrimonialibus, iudex parti carenti advocatum ex
officio constituat.
Can. 1140 - § 1. Unum sibi pars potest constituere
procuratorem, qui non potest alium sibi substituere, nisi id eidem scripto
permissum est.
§ 2. Si vero iusta de causa plures procuratores ab
eadem parte constituuntur, hi ita designentur, ut detur inter ipsos locus
praeventioni.
§ 3. Advocati autem plures simul constitui possunt.
Can. 1141 - Procurator et advocatus debent esse aetate maiores et bonae
famae; advocatus debet praeterea esse catholicus, nisi auctoritas, cui
tribunal immediate subiectum est, aliud permittit, et doctor in iure canonico
vel alioquin vere peritus et ab eadem auctoritate approbatus.
Can. 1142
- § 1. Procurator et advocatus, antequam munus suscipiunt, mandatum
authenticum apud tribunal deponere debent.
§ 2. Ad iuris tamen exstinctionem
impediendam iudex potest procuratorem admittere etiam non exhibito mandato,
praestita, si res fert, idonea cautione; actus iudicis autem qualibet vi
caret, si intra terminum peremptorium a iudice statuendum procurator mandatum
non exhibet.
Can. 1143 - Nisi mandatum speciale habet, procurator non potest
valide renuntiare actioni, litis instantiae vel actis iudicialibus nec
transigere, pacisci, compromittere in arbitros et generatim ea agere, pro
quibus ius requirit mandatum speciale.
Can. 1144 - § 1. Ut procuratoris
vel advocati amotio effectum sortiatur, necesse est ipsis intimetur et,
si lis iam contestata est, iudex et adversa pars certiores facti sint de
amotione.
§ 2. Lata sententia definitiva ius et obligatio appellandi,
ei mandans non renuit, procuratori manet.
Can. 1145 - Procurator et advocatus
possunt a iudice dato decreto repelli sive ex officio sive ad instantiam
partis, gravi de causa tamen et semper salvo recursu ad tribunal appellationis.
Can. 1146 - § 1. Procurator et advocatus vetantur emere litem aut
sibi de immodico emolumento vel rei litigiosae parte vindicata pacisci;
quae si fecerunt, nulla est pactio et a iudice possunt poena pecuniaria
puniri; advocatus praeterea ab officio suspendi, vel etiam, si recidivus
est, ab auctoritate, cui tribunal immediate subiectum est, destitui et
ex albo advocatorum expungi potest.
§ 2. Eodem modo puniri possunt
procuratores et advocati, qui a competentibus tribunalibus causas in fraudem
legis subtrahunt, ut ab aliis favorabilius definiantur.
Can. 1147 - Procuratores
et advocati, qui ob dona aut pollicitationes aut quamlibet aliam rationem
suum munus prodiderunt, a patrocinio exercendo suspendantur et poena pecuniaria
aliisve congruis poenis puniantur.
Can. 1148 - In unoquoque tribunali,
quatenus fieri potest, stabiles patroni constituantur ab ipso tribunali
remunerationem recipientes, qui munus procuratoris vel advocati praesertim
in causis matrimonialibus pro partibus, quae eos seligere malint, exerceant.
CAPUT IX DE ACTIONIBUS ET DE EXCEPTIONIBUS
Can. 1149 - Quodlibet ius non solum actione munitur, nisi aliter expresse
cautum est, sed etiam exceptione, quae semper competit et est sua natura
perpetua.
Can. 1150 - Quaevis actio exstinguitur praescriptione ad normam
iuris aliove legitimo modo exceptis actionibus de statu personarum, quae
numquam exstinguuntur.
Can. 1151 - Actiones contentiosae, nisi aliter iure
expresse cavetur, praescriptione exstinguuntur quinquennio a die, a quo
actio primum potuit proponi, computando firmis, ubi vigent, hac in re Statutis
personalibus.
Can. 1152 - § 1. Omnis actio poenalis exstinguitur morte
rei, condonatione auctoritatis competentis et praescriptione.
§ 2.
Actio poenalis praescriptione exstinguitur triennio, nisi agitur: 1°
de delictis Sedi Apostolicae reservatis; 2° de actione ob delicta,
de quibus in cann. 1450 et 1453, quae praescriptione exstinguitur quinquennio;
3° de delictis, quae non sunt iure communi punita, si iure particulari
alius terminus praescriptionis statutus est.
§ 3. Praescriptio decurrit
ex die, quo delictum patratum est, vel, si delictum est permanens vel habituale,
ex die, quo cessavit.
Can. 1153 - § 1. Si intra terminos, de quibus
in can. 1152, ex die, quo sententia condemnatoria in rem iudicatam transiit,
computandos non est reo intimatum exsecutorium iudicis decretum, actio
ad poenam exsequendam praescriptione exstinguitur.
§ 2. Idem valet
servatie servandis, si poena per decretum extra iudicium irrogata est.
Can. 1154 - Actione poenali praescriptione exstincta: 1° non est hoc
ipso exstincta actio contentiosa forte ex delicto orta ad damna reparanda;
2° si bonum publicum requirit, Hierarcha remediis opportunis administrativis
non exclusa suspensione ab exercitio ministerii sacri vel amotione ab officio
uti potest.
Can. 1155 - Actor pluribus simul actionibus, quae tamen inter
se non confligant, sive de eadem re sive de diversis, aliquem convenire
potest, si aditi tribunalis competentiam non excedunt.
Can. 1156 - §
1. Pars conventa potest coram eodem iudice in eodem iudicio contra actorem
actionem reconventionalem proponere vel propter causae nexum cum actione
principali vel ad submovendam vel ad minuendam actoris petitionem. §
2. Reconventio reconventionis non admittitur.
Can. 1157 - Actio reconventionalis
proponenda est iudici, coram quo actio principalis instituta est, etsi
ad unam causam dumtaxat delegato vel alioquin relative incompetenti.
Can.
1158 - § 1. Qui probabilibus saltem argumentis ostendit se ius habere
super aliqua re ab alio detenta sibique damnum imminere, nisi res ipsa
custodienda traditur, ius habet obtinendi a iudice eiusdem rei sequestrationem.
§ 2. In similibus rerum adiunctis obtineri potest, ut exercitium iuris
alicui inhibeatur.
Can. 1159 - § 1. Ad crediti quoque securitatem
sequestratio rei admittitur, dummodo de creditoris iure satis constet.
§ 2. Sequestratio extendi potest etiam ad res debitoris, quae quolibet
titulo apud alias personas reperiuntur, et ad debitoris credita.
Can. 1160
- Sequestratio rei et inhibitio exercitii iuris decerni nullatenus possunt,
si damnum, quod timetur, potest aliter reparari et idonea cautio de eo
reparando offertur.
Can. 1161 - Iudex potest ei, cui sequestrationem rei
vel inhibitionem exercitii iuris concedit, praeviam imponere cautionem
de damnis reparandis, si ius suum non probavit.
Can. 1162 - Ad naturam
et vim actionis possessoriae quod attinet, servetur ius civile loci, ubi
sita est res, de cuius possessione agitur.
Can. 1163 - § 1. Quoties
introducta est petitio ad obtinendam provisionem ad hominis sustentationem,
iudex auditis partibus decreto statim exsequendo statuere potest idoneis,
si res fert, praescriptis cautionibus, ut interim necessaria alimenta praestentur,
sine praeiudicio iuris per sententiam definiendi.
§ 2. Facta a parte
vel a promotore iustitiae petitione ad obtinendum hoc decretum iudex audita
altera parte rem expeditissime definiat, numquam autem ultra decem dies;
quibus inutiliter transactis aut petitione reiecta patet recursus ad auctoritatem,
cui tribunal immediate subiectum est, dummodo ipsa ne sit iudex, vel, si
quis mavult, ad iudicem appellationis, qui item rem expeditissime definiat.
CAPUT X DE MODIS EVITANDI IUDICIA
Art. I DE TRANSACTIONE
Can. 1164 - In transactione servetur ius civile loci, ubi transactio
initur.
Can. 1165 - § 1. Transactio valide fieri non potest in causis
circa eas res vel ea iura, quae ad bonum publicum spectant, aliaque, de
quibus partes libere disponere non possunt.
§ 2. Sed si quaestio fit
de bonis temporalibus ecclesiasticis, transartio fieri potest, servatis
tamen, si materia id postulat, sollemnibus iure statutis de alienatione
bonorum ecclesiasticorum.
Can. 1166 - Expensarum, quas transactio postulavit,
nisi aliter expresse cautum est, utraque pare dimidium solvat.
Can. 1167
- Iudex negotium transactionis non ipse per se, regulariter saltem, suscipiat
tractandum, sed illud alii in iure perito committat.
Art. II DE COMPROMISSO IN ARBITROS
Can. 1168 - § 1. Qui controversiam inter se habent, possunt scripto
convenire, ut ea ab arbitris dirimatur.
§ 2. Idem scripto convenire
possunt, qui contractum inter se ineunt vel inierunt, quod attinet ad controversias
ex eo contractu forte orituras.
Can. 1169 - Non possunt valide in arbitros
compromitti controversiae, de quibus transactio fieri vetatur.
Can. 1170
- § 1. Unus vel plures arbitri constitui possunt, dispari tamen numero.
§ 2. In ipso compromisso, nisi nominatim designantur, debet saltem
eorum numerus determinari et simul ratio statui, qua nominandi et substituendi
sunt.
Can. 1171 - Compromissum est nullum, si: 1° servatae non sunt
normae statutae ad validitatem contractuum, qui ordinariam administrationem
excedunt; 2° scripto non est factum; 3° procurator sine mandato
speciali in arbitros compromisit aut violata sunt praescripta cann. 1169
vel 1170; 4° controversia non est vel orta vel ex certo contractu oritura
ad normam can. 1168,
§ 2.
Can. 1172 - Munus arbitri valide gerere
non possunt: 1° minores; 2° poena excommunicationis, etiam minoris,
suspensionis vel depositionis puniti; 3° sodales instituti religiosi
vel societatis vitae communis ad instar religiosorum sine licentia Superioris.
Can. 1173 - Arbitri nominatio vim non habet, nisi ipse scripto munus acceptat.
Can. 1174 - § 1. Si arbitri non sunt in compromisso designati vel
si sufficiendi sunt et partes aliive, quibus designatio demandata est,
dissentiunt de omnibus vel nonnullis arbitris seligendis, quaelibet pars
potest id tribunali, quod competens est ad causam in primo gradu iudicii
definiendam, committere, nisi partes aliter convenerunt; tribunal auditis
ceteris partibus decreto provideat.
§ 2. Eadem norma servanda est,
si qua pars aliusve neglegit arbitrum designare, dummodo tamen pars, quae
tribunal adiit, viginti saltem ante dies suos arbitros, si forte debuit,
designaverit.
Can. 1175 - De recusatione autem arbitrorum videt tribunal,
de quo in can. 1174, § 1, quod auditis arbitris recusatis et partibus
decreto quaestionem dirimat; si recusationem acceptat, alios arbitros sufficiat,
nisi in compromisso aliter cautum est.
Can. 1176 - § 1. Obligationes
arbitrorum in ipso compromisso statuendae sunt, eae quoque, quae ad secretum
servandum spectant.
§ 2. Nisi partes aliud statuerunt, arbitri rationem
procedendi libere seligunt; haec autem simplex sit et termini sint breves
aequitate servata et ratione habita legis processualis.
§ 3. Arbitri
quavis potestate coercitiva carent; necessitate exigente adire debent tribunal
competens ad causam cognoscendam.
Can. 1177 - § 1. Quaestiones incidentes,
quae forte exoriuntur, ipsi arbitri decreto dirimant.
§ 2. Si vero
quaestio praeiudicialis oritur, de qua compromitti in arbitros non potest,
arbitri debent suspendere processum, donec de illa quaestione partes a
iudice obtinuerint et arbitris notificaverint sententiam, quae transiit
in rem iudicatam, vel, si quaestio est de statu personarum, sententiam,
quae exsecutioni mandari potest.
Can. 1178 - Nisi partes aliter statuerunt,
sententia arbitralis ferri debet intra sex menses a die, quo omnes arbitri
suum munus acceptaverunt, computandos; terminus prorogari potest a partibus.
Can. 1179 - § 1. Sententia arbitralis ad maiorem numerum suffragiorum
fertur.
§ 2. Si res patitur, sententia arbitralis ab ipsis arbitris
redigatur ad modum sententiae iudicialis et a singulis arbitris subscribatur;
ad eiusdem autem validitatem requiritur et sufficit, ut maior eorum numerus
eidem subscribat.
Can. 1180 - § 1. Nisi sententia arbitralis est nulla
propter gravem arbitrorum culpam, arbitri ius habent ad suarum expensarum
solutionem; qua de re possunt opportunas cautiones exigere.
§ 2. Suadetur,
ut arbitri gratuitam operam praestent, secus de remuneratione in ipso compromisso
provideatur.
Can. 1181 - § 1. Integer textus sententiae arbitralis
intra quindecim dies ad cancellariam tribunalis eparchiae, ubi sententia
lata est, deponi debet; intra quinque dies a depositione computandos, nisi
certo constat sententiam arbitralem nullitate affectam esse, Vicarius iudicialis
per se vel per alium decretum confirmationis ferat partibus statim intimandum.
§ 2. Si Vicarius iudicialis hoc decretum ferre recusat, pars, cuius
interest, recurrere potest ad tribunal appellationis, a quo quaestio expeditissime
definienda est; si vero Vicarius iudicialis continuum mensem silet, eadem
pars instare potest, ut ipse munere suo fungatur; si vero nihilominus silet,
elapsis quinque diebus pars potest recursum ad tribunal appellationis interponere,
quod item quaestionem expeditissime definiat.
§ 3. Si certo constat
sententiam arbitralem nullitate affectam esse ob neglecta praescripta ad
validitatem compromissi statuta, Vicarius iudicialis nullitatem declaret
ac partibus quam primum notificet omni recursu adversus hanc declarationem
remoto. § 4. Sententia arbitralis transit in rem iudicatam statim
ac decretum confirmationis latum est firmo can. 1182.
Can. 1182 - §
1. Appellatio a sententia arbitrali tunc tantum admittitur, si partes scripto
inter se convenerunt eam huic remedio subiectum iri; quo in casu appellatio
interponenda est intra decem dies ab intimatione decreti confirmationis
computandos coram ipso iudice, qui decretum tulit; si vero alius est iudex
competens ad appellationem recipiendam, prosecutio coram eo intra mensem
est facienda.
§ 2. Sententia arbitralis, a qua appellatio admittitur,
transit in rem iudicatam ad normam can. 1322.
Can. 1183 - De querela nullitatis
contra sententiam arbitralem, quae in rem iudicatam transiit, de restitutione
in integrum, ei de eiusdem sententiae iniustitia manifesto constat, de
oppositione tertii necnon de correctione erroris materialis sententiae
videt iudex, qui decretum confirmationis tulit, ad ordinariam normam iuris.
Can. 1184 - § 1. Exsecutio sententiae arbitralis fieri potest in eisdem
casibus, in quibus admittitur exsecutio sententiae iudicialis.
§ 2.
Sententiam arbitralem exsecutioni mandare debet per se vel per alium Episcopus
eparchialis eparchiae, ubi lata est, nisi partes alium exsecutorem designaverunt.
TITULUS XXV DE IUDICIO CONTENTIOSO
CAPUT I DE IUDICIO CONTENTIOSO ORDINARIO
Art. I DE LIBELLO LITIS INTRODUCTORIO
Can. 1185 - Qui aliquem convenire vult, debet libellum litis introductorium
competenti iudici exhibere, in quo controversiae obiectum proponitur et
ministerium iudicis expostulatur.
Can. 1186 - § 1. Petitionem oralem
iudex admittere potest, quoties vel actor impeditur, ne libellum litis
introductorium exhibeat, vel causa est facilis investigationis et minoris
momenti.
§ 2. In utroque tamen casu iudex notarium iubeat scripto
actum redigere, qui coram actore legendus et ab eo approbandus est quique
locum tenet libelli litis introductorii ab actore scripti ad omnes iuris
effectus.
Can. 1187 - Libellus litis introductorius debet: 1° exprimere,
coram quo iudice causa introducatur, quid petatur et a quo petatur; 2°
indicare, quo iure innitatur actor et generatim saltem quibus factis et
probationibus ad evincenda ea, quae asseruntur; 3° subscribi ab actore
vel eius procuratore appositis die, mense et anno necnon loco, ubi actor
vel eius procurator habitant aut residere se dixerunt actorum recipiendorum
gratia; 4° indicare domicilium vel quasi-domicilium partis conventas.
Can. 1188 - § 1. Iudex unicus vel tribunalis collegialis praeses,
postquam vidit et rem esse suae competentiae et actori legitimam personam
standi in iudicio non deesse, debet suo decreto quam primum libellum litis
introductorium aut admittere aut reicere.
§ 2. Libellus litis introductorius
reici potest tantum, si: 1° iudex vel tribunal incompetens est; 2°
sine dubio constat actori deesse legitimam personam standi in iudicio;
3° non servatus est can. 1187, nn. 1 - 3; 4° certo patet ex ipso
libello litis introductorio petitionem quolibet carere fundamento neque
fieri posse, ut aliquod ex processu fundamentum appareat.
§ 3. Si
libellus litis introductorius reiectus est ob vitia, quae emendari possunt,
actor libellum emendatum potest eidem iudici denuo exhibere. § 4.
Adversus libelli litis introductorii reiectionem integrum semper est parti
intra tempus utile decem dierum recursum rationibus suffultum interponere
ad tribunal appellationis vel, si libellus reiectus est a praeside, ad
collegium; quaestio autem reiectionis expeditissime definienda est.
Can.
1189 - Si iudex intra mensem ab exhibito libello litis introductorio computandum
decretum non edidit, quo libellum admittit vel reicit, pars, cuius interest,
instare potest, ut iudex suo munere fungatur; si vero nihilominus iudex
silet, inutiliter elapsis decem diebus a facta instantia computandis libellus
pro admisso habeatur.
Art. II DE CITATIONE ET DE INTIMATIONE VEL NOTIFICATIONE ACTORUM IUDICIALIUM
Can. 1190 - § 1. In decreto, quo actoris libellus litis introductorius
admittitur, debet iudex vel praeses tribunalis ceteras partes in iudicium
vocare seu citare ad litem contestandam statuens, utrum eae scripto respondere
debeant an coram ipso se sistere ad dubia concordanda; si vero ex responsionibus
scripto datis perspicit necessitatem partes convocandi, id potest novo
decreto statuere.
§ 2. Si libellus litis introductorius pro admisso
habetur ad normam can. 1189, decretum citationis in iudicium fieri debet
intra viginti dies a facta instantia, de qua in eo canone, computandos.
§ 3. Si vero partes de facto coram iudice se sistunt ad causam agendam,
non requiritur citatio, sed notarius indicet in actis partes iudicio affuisse.
Can. 1191 - § 1. Decretum citationis in iudicium debet statim parti
conventae intimari et simul ceteris, qui comparere debent, notum fieri.
§ 2. Citationi libellus litis introductorius adiungatur, nisi iudex
gravi de causa censet libellum notificandum non esse parti, antequam haec
deposuit in iudicio.
§ 3. Si actio instituitur adversus eum, qui non
habet liberum exercitium suorum iurium vel liberam administrationem rerum,
de quibus disceptatur, citatio intimanda est ei, per quem ille in iudicio
stare debet ad normam iuris.
Can. 1192 - § 1. Citationum, decretorum,
sententiarum aliorumque actorum iudicialium intimatio vel notificatio facienda
est per publicos tabellarios cum syngrapha receptionis vel alio modo, qui
tutissimus est, servatis legibus iuris particularis.
§ 2. De facto
intimationis vel notificationis et de eius modo constare debet in actis.
§ 3. Pars conventa, quae citationem recipere recusat vel quae impedit,
ne citatio ad se perveniat, legitime citata habeatur.
Can. 1193 - Si citatio
non est legitime intimata, nulla sunt acta processus, nisi pars nihilominus
comparuit ad causam agendam.
Can. 1194 - Si citatio legitime intimata est
aut partes coram iudice steterunt ad causam agendam: 1° res desinit
esse integra; 2° causa fit propria illius iudicis aut tribunalis ceteroquin
competentis, coram quo actio instituta est; 3° in iudice delegato firma
redditur potestas delegata ita, ut non amittatur resoluto iure delegantis;
4° interrumpitur praescriptio, nisi aliter cautum est; 5° litis
instantiae initium fit et ideo statim locum habet principium secundum quod
lite pendente nihil innovetur.
Art. III DE LITIS CONTESTATIONE
Can. 1195 - § 1. Litis contestatio habetur, cum per iudicis decretum
controversiae obiectum ex partium petitionibus et responsionibus desumptum
definitur.
§ 2. Partium petitiones responsionesque praeterquam in
libello litis introductorio possunt vel in responsione ad citationem exprimi
vel in declarationibus ore coram iudice factis; in causis autem difficilioribus
partes convocandae sunt a iudice ad dubium vel dubia concordanda, quibus
in sententia respondendum sit.
§ 3. Decretum iudicis partibus intimandum
est; quae nisi iam consenserunt, possunt intra decem dies ad eundem iudicem
recurrere, ut decretum mutetur; res autem expeditissime decreto eiusdem
iudicis definienda est.
Can. 1196 - Obiectum controversiae semel definitum
mutari valide non potest nisi novo decreto, gravi de causa, ad instantiam
partis et auditis ceteris partibus earumque rationibus perpensis.
Can.
1197 - Lite contestata posseseor rei alienae desinit esse bonae fidei ideoque,
si damnatur, ut rem restituat, fructus quoque a die litis contestationis
reddere debet et damna reparare.
Can. 1198 - Lite contestata iudex congruum
tempus partibus praestituat probationibus proponendis et explendis.
Art. IV DE LITIS INSTANTIAE SUSPENSIONE, PEREMPTIONE ET RENUNTIATIONE
Can. 1199 - Si pars moritur aut statum mutat aut ceseat ab officio,
cuius ratione agit: 1° causa nondum conclusa litis instantia suspenditur,
donec heres defuncti aut successor aut is, cuius interest, litis instantiam
resumpserit; 2° causa conclusa iudex procedere debet ad ulteriora citato
procuratore, si adest, secus defuncti herede vel successore.
Can. 1200
- § 1. Si a munere cessat aut tutor vel curator aut procurator vel
advocatus, qui sunt ad normam can. 1139 necessarii, litis instantia interim
suspenditur.
§ 2. Alium autem tutorem vel curatorem iudex quam primum
constituat; procuratorem vero ad litem vel advocatum constituere potest,
si pars neglexit intra brevem terminum ab ipso iudice statutum.
Can. 1201
- Si nullus actus processualis nullo obstante impedimento ponitur a partibus
per sex menses, litis instantia perimitur.
Can. 1202 - Peremptio effectum
habet ipso iure et adversus omnes, etiam minores, atque etiam ex officio
declarari debet salvo iure petendi indemnitatem adversus tutores, curatores,
administratores, procuratores, qui culpa se caruisse non probaverunt.
Can.
1203 - Peremptio exstinguit acta processus, non vero acta causae; immo
haec vim habere possunt etiam in alio iudicio, dummodo causa inter easdem
personas et super eadem re intercedat; sed ad extraneos quod attinet, non
aliam vim obtinent nisi documentorum.
Can. 1204 - Perempti iudicii expensas,
quas unaquaeque ex partibus fecit, ipsa solvere debet.
Can. 1205 - §
1. In quolibet statu et gradu iudicii potest actor litis instantiae renuntiare;
item tum actor tum pars conventa possunt actis processus renuntiare sive
omnibus sive nonnullis tantum.
§ 2. Tutores et administratores personarum
iuridicarum, ut renuntiare possint litis instantiae, egent consilio vel
consensu eorum, quorum concursus requiritur ad ponendos actus, qui ordinariae
administrationis fines excedunt.
§ 3. Renuntiatio ut valeat, peragenda
est scripto eademque a parte vel ab eius procuratore speciali tamen mandato
munito debet subscribi, cum altera parte communicari, ab eaque acceptari
vel non impugnari et ab iudice admitti.
Can. 1206 - Renuntiatio a iudice
admissa pro actis, quibus renuntiatum est, eosdem parit effectus ac peremptio
litis instantiae itemque obligat renuntiantem ad solvendas expensas actorum,
quibus renuntiatum est.
Art. V DE PROBATIONIBUS
Can. 1207 - § 1. Onus probandi incumbit ei, qui asserit. §
2. Non indigent probatione: 1° quae ab ipso iure praesumuntur; 2°
facta ab uno ex contendentibus asserta et ab altero admissa, nisi iure
vel a iudice probatio nihilominus exigitur.
Can. 1208 - § 1. Probationes
cuiuslibet generis, quae ad causam cognoscendam utiles videntur et sunt
licitae, adduci possunt.
§ 2. Si pars instat, ut probatio a iudice
reiecta admittatur, ipse iudex rem expeditissime definiat.
Can. 1209 -
Si pars vel testis se sistere ad respondendum coram iudice renuunt, licet
eos audire per personam a iudice designatam aut requirere eorum declarationem
coram publico notario vel quovis alio legitimo modo.
Can. 1210 - Iudex
ad probationes colligendas ne procedat ante litis contestationem nisi gravi
de causa.
1° De partium declarationibus
Can. 1211 - Iudex ad veritatem aptius eruendam partes interrogare semper
potest, immo debet ad instantiam partis vel ad probandum factum, quod publice
interest extra dubium poni.
Can. 1212 - § 1. Pars legitime interrogata
respondere debet et veritatem integre fateri, nisi responsione revelatur
delictum ab ipsa commissum.
§ 2. Si vero respondere recusavit, iudicis
est aestimare, quid ad factorum probationem exinde erui possit.
Can. 1213
- In casibus, in quibus bonum publicum in causa est, iudex partibus interrogandis
iusiurandum de veritate dicenda aut saltem de veritate dictorum deferat,
nisi gravis causa aliud suadet; in aliis casibus potest pro sua prudentia.
Can. 1214 - Partes, promotor iustitiae et defensor vinculi possunt iudici
exhibere articulos, super quibus pars interrogetur.
Can. 1215 - Circa partium
interrogationes serventur congrua congruis referendo canones de interrogatione
testium.
Can. 1216 - Assertio de aliquo facto scripto vel ore coram iudice
competenti ab aliqua parte contra se peracta circa ipsam materiam iudicii
sive sua sponte sive iudice interrogante est confessio iudicialis.
Can.
1217 -§ 1. Confessio iudicialis unius partis, si agitur de negotio
aliquo privato et in causa non est bonum publicum, ceteras relevat ab onere
probandi.
§ 2. In causis autem, quae ad bonum publicum spectant, confessio
iudicialis et ceterae declarationes partium vim probandi habere possunt
a iudice aestimandam una cum ceteris causae adiunctis, sed vis plenae probationis
eis tribui non potest, nisi alia accedunt elementa, quae eas omnino corroborant.
Can. 1218 - Circa confessionem extraiudicialem in iudicium deductam iudicis
est perpensis omnibus adiunctis aestimare, quanti facienda sit.
Can. 1219
- Confessio vel alia quaevis partis declaratio qualibet vi caret, si constat
eam ex errore facti esse prolatam aut vi vel metu gravi extortam.
2° De probatione per documenta
Can. 1220 - In quolibet iudicii genere admittitur probatio per documenta
tum publica tum privata.
Can. 1221 - § 1. Documenta publica ecclesiastica
ea sunt, quae persona ratione sui muneris publici in Ecclesia confecit
servatis sollemnibus iure praescriptis.
§ 2. Documenta publica civilia
ea sunt, quae secundum ius civile talia censentur.
§ 3. Cetera documenta
sunt privata.
Can. 1222 - Documenta publica fidem faciunt de eis, quae
directe et principaliter in eis affirmantur, nisi contrariis et evidentibus
argumentis aliud evincitur, firmo iure civili loci, ad documenta civilia
quod spectat, aliud statuente.
Can. 1223 - Documentum privatum sive agnitum
a parte sive recognitum a iudice eandem probandi vim habet adversus auctorem
documenti vel eum, qui documento subscripsit, et causam ab eis habentes
ac confessio extraiudicialis; adversus autem extraneos vim probandi habere
potest a iudice aestimandam una cum ceteris causae adiunctis, sed vis plenae
probationis ei tribui non potest, nisi alia accedunt elementa, quae id
omnino corroborant.
Can. 1224 - Si documenta abrasa, correcta, interpolata
aliove vitio infecta demonstrantur, iudicis est aestimare, num et quanti
huiusmodi documenta sint facienda.
Can. 1225 - Documenta vim probandi in
iudicio non habent, nisi originalia sunt aut in exemplari authentico exhibita
et penes cancellariam tribunalis deposita, ut a iudice et a partibus examinari
possint.
Can. 1226 - Iudex praecipere potest, ut documentum utrique parti
commune exhibeatur in iudicio.
Can. 1227 - § l. Nemo exhibere tenetur
documenta, etsi communia, quae communicari non possunt sine periculo damni,
de quo in can. 1229, § 2, n. 2, aut sine periculo violationis secreti
servandi.
§ 2. Si vero aliqua saltem documenti pars describi potest
et in exemplari exhiberi sine memoratis incommodis, iudex decernere potest,
ut eadem producatur.
3° De testibus et de testimoniis
Can. 1228 - Probatio per testes in quibuslibet causis admittitur sub
iudicis moderatione.
Can. 1229 - § 1. Testes iudici legitime interroganti
veritatem fateri debent.
§ 2. Firmo can. 1231 ab obligatione respondendi
eximuntur: 1° clerici, quod attinet ad ea, quae ipsis manifestata sunt
ratione sacri ministerii; civitatum magistratus, medici, obstetrices, advocati,
notarii aliique, qui secretum servare etiam ratione praestiti consilii
tenentur, quod attinet ad negotia secreto obnoxia; 2° qui ex testificatione
sua sibi aut coniugi aut proximis consanguineis vel affinibus infamiam,
periculosas vegationes aliave mala gravia obventura timent.
a) Qui testes esse possunt
Can. 1230 - Omnes possunt esse testes, nisi iure expresse repelluntur
vel in totum vel ex parte.
Can. 1231 - § 1. Ne admittantur ad testimonium
ferendum minores infra decimum quartum aetatis annum et mente debiles;
audiri tamen possunt ex decreto iudicis, quo id expedire declaratur. §
2. Incapaces ad testimonium ferendum habentur: 1° qui partes sunt in
causa aut partium nomine in iudicio consistunt, iudex eiusve assistentes,
advocatus aliique, qui partibus in eadem causa assistunt vel astiterunt;
2° sacerdotes, quod attinet ad ea omnia, quae ipsis ex confessione
sacramentali innotuerunt, etsi paenitens eorum manifestationem petiit;
immo audita a quovis et quoquo modo occasione confessionis sacramentalis
ne ut indicium quidem veritatis recipi possunt.
b) De inducendis et excludendis testibus
Can. 1232 - Pars, quae testem induxit, potest eius interrogationi renuntiare;
sed pars adversa postulare potest, ut nihilominus testis interrogetur.
Can. 1233 - § 1. Si probatio per testes postulatur, eorum nomina et
domicilium tribunali indicentur.
§ 2. Exhibeantur intra terminum a
iudice praestitutum articuli argumentorum, super quibus petitur testium
interrogatio; alioquin petitio censeatur deserta.
Can. 1234 - Iudicis est
nimiam multitudinem testium refrenare.
Can. 1235 - Antequam testes interrogantur,
eorum nomina cum partibus communicentur; si vero id prudenti iudicis existimatione
fieri sine gravi difficultate non potest, saltem ante publicationem testimoniorum
fiat.
Can. 1236 - Firmo can. 1231 pars petere potest, ut testis excludatur,
si iusta causa demonstratur, antequam testis interrogatur.
Can. 1237 -
Citatio testis fit decreto iudicis testi legitime intimato.
Can. 1238 -
Testis ad normam iuris a iudice citatus pareat aut causam suae absentiae
iudici notam faciat.
c) De interrogatione testium
Can. 1239 - § 1. Testes interrogandi sunt in sede tribunalis, nisi
aliud iudici videtur.
§ 2. Episcopi et ii, qui suae civitatis iure
simili favore gaudent, audiantur in loco ab ipsis selecto.
§ 3. Iudex
decernat, ubi audiendi sint ii, quibus propter distantiam, morbum aliudve
impedimentum impossibile vel difficile est sedem tribunalis adire, firmis
cann. 1071 et 1128.
Can. 1240 - Interrogationi testium partes assistere
non possunt, nisi iudex, praesertim cum res est de bono privato, eas admittendas
censuit; assistere tamen possunt earum procuratores vel advocati, nisi
iudex propter rerum et personarum adiuncta censuit secreto esse procedendum.
Can. 1241 - § 1. Testes seorsum singuli interrogandi sunt. §
2. Si testes inter se aut cum parte in re gravi dissentiunt, iudex discrepantes
inter se conferre potest remotis, quatenus fieri potest, dissidiis et scandalo.
Can. 1242 - Interrogatio testis fit a iudice vel ab eius delegato aut auditore,
cui assistat oportet notarius; quare partes vel promotor iustitiae vel
defensor vinculi vel advocati, qui interrogationi intersunt, si alias interrogationes
testi faciendas habent, has non testi, sed iudici vel eius locum tenenti
proponant, ut eas ipse deferat, nisi aliter iure particulari cavetur.
Can.
1243 - § 1. Iudex testi in mentem revocet gravem obligationem dicendi
totam et solam veritatem.
§ 2. Iudex testi deferat iusiurandum secundum
can. 1213; si vero testis renuit illud emittere, iniuratus audiatur.
Can.
1244 - Iudex imprimis testis identitatem comprobet; exquirat, quaenam sit
ei cum partibus necessitudo et, cum testi interrogationes specificas circa
causam defert, sciscitetur quoque fontes eius scientiae et, quo determinato
tempore ea, quae asserit, cognoverit.
Can. 1245 - Interrogationes breves
sint, interrogandi captui accommodatae, non plura simul complectentes,
non captiosae, non subdolae, non suggerentes responsionem, remotae a cuiusvis
offensione et pertinentes ad causam, quae agitur.
Can. 1246 - § 1.
Interrogationes non sunt cum testibus antea communicandae.
§ 2. Si
vero ea, quae testificanda sunt, ita a memoria sunt remota, ut, nisi antea
recoluntur, certo affirmari non possint, potest iudex nonnulla testem praemonere,
si id sine periculo fieri posse censet.
Can. 1247 - Testes ore testimonium
dicant et scriptum ne legant, nisi de calculo et rationibus agitur; hoc
enim in casu adnotationes, quas secum attulerunt, consulere possunt.
Can.
1248 - § 1. Responsio statim redigenda est scripto a notario, qui
referre debet ipsa verba testimonii saltem, quod attinet ad ea, quae obiectum
iudicii directe attingunt.
§ 2. Admitti potest usus inventorum technicorum,
quibus voces reproducuntur, dummodo deinde responsiones scripto consignentur
et subscribantur, si fieri potest, ab iis, qui responsiones dederunt.
Can.
1249 - Notarius in actis mentionem faciat de praestito, remisso aut recusato
iureiurando, de partium aliorumque praesentia, de interrogationibus ex
officio additis et generatim de omnibus memoria dignis, quae forte acciderunt,
dum testes interrogati sunt.
Can. 1250 - § 1. In fine interrogationis
coram teste legi debent, quae notarius de eius responsionibus scripto redegit,
vel testi audita facere, quae ope inventi technici de eius responsionibus
incisa sunt, dato eidem testi iure addendi, supprimendi, corrigendi, variandi.
§ 2. Denique actui subscribere debent testis, iudex et notarius.
Can.
1251 - Testes, etsi iam interrogati, possunt parte postulante aut ex officio,
antequam testimonia publicantur, denuo ad interrogationem vocari, si iudex
id necessarium vel utile ducit, dummodo tamen omnis collusionis vel corruptelae
quodvis absit periculum.
Can. 1252 - Testibus secundum aequam iudicis taxationem
solvi debent expensae, quas fecerunt, et lucrum, quod amiserunt, testimonii
ferendi causa.
d) De testimoniorum fide
Can. 1253 - In aestimandis testimoniis iudex requisitis, si opus est,
testimonialibus litteris consideret: 1° quae condicio sit personae
quaeve honestas; 2° utrum de scientia propria, praesertim de visu et
auditu proprio testificetur, an de sua opinione, de fama aut de auditu
ab aliis; 3° utrum testis constans sit et firmiter sibi cohaereat an
varius, incertus vel vacillans; 4° utrum testimonii contestes habeat
aliisve probationis elementis confirmetur necne.
Can. 1254 - Unius testis
testimonium plenam fidem facere non potest, nisi agitur de teste qualificato,
qui testimonium fert de rebus ex officio gestis, aut rerum et personarum
adiuncta aliud suadent.
4° De peritis
Can. 1255 - Peritorum opera utendum est, quoties ex iuris vel iudicis
praescripto eorum examen et votum praeceptis artis vel scientiae innixum
requiruntur ad factum aliquod comprobandum vel ad veram alicuius rei naturam
dignoscendam.
Can. 1256 - Iudicis est peritos nominare auditis vel proponentibus
partibus aut, si casus fert, relationes ab aliis peritis iam factas assumere.
Can. 1257 - Eisdem de causis ac testis etiam periti excluduntur aut recusari
possunt.
Can. 1258 - § 1. Iudex attentis eis, quae a partibus forte
deducuntur, singula capita decreto suo definiat, circa quae periti opera
versari debeat.
§ 2. Perito remittenda sunt acta causae aliaque documenta
et subsidia, quibus egere potest ad suum munus exsequendum.
§ 3. Iudex
ipso perito audito tempus determinet, intra quod examen perficiendum est
et relatio danda.
Can. 1259 - § 1. Periti suam quisque relationem
a ceteris distinctam conficiant, nisi iudex iubet unam fieri a singulis
subscribendam; quae si fit, opinionum diversitates, si quae fuerunt, diligenter
adnotentur.
§ 2. Periti debent indicare perspicue, quibus documentis
vel aliis idoneis modis certiores facti sint de personarum vel rerum vel
locorum identitate, qua via et ratione processerint in explendo munere
sibi demandato et quibus prae aliis argumentis suae conclusiones nitantur.
§ 3. Peritus vocari potest a iudice, ut explicationes, quae ulterius
necessariae videntur, suppeditet.
Can. 1260 - § 1. Iudex non peritorum
tantum conclusiones, etsi concordes, sed cetera quoque causae adiuncta
attente perpendat.
§ 2. Cum reddit rationes decidendi, exprimere debet,
quibus argumentis motus peritorum conclusiones aut admiserit aut reiecerit.
Can. 1261 - Peritis solvendae sunt expensae et remuneratio a iudice ex
bono et aequo determinandae servato iure particulari.
Can. 1262 - §
1. Partes possunt peritos privatos a iudice approbandos designare. §
2. Periti privati, si iudex admittit, possunt acta causae, quatenus opus
est, inspicere, exsecutioni peritiae interesse, semper autem possunt suam
relationem exhibere.
5° De accessu et de recognitione iudiciali
Can. 1263 - Si ad definitionem causae iudex opportunum duxit ad aliquem
locum accedere vel aliquam rem inspicere, decreto id praestituat, quo ea,
quae in accessu vel in recognitione iudiciali praestanda sunt, auditis
partibus summatim describat.
Can. 1264 - Peracti accessus vel recognitionis
iudicialis documentum conficiatur.
6° De praesumptionibus
Can. 1265 - Praesumptiones, quae ab ipso iure non statuuntur, iudex,
ut ad iustam sententiam deveniat, conicere potest, dummodo hoc fiat ex
facto certo et determinato, quod cum obiecto controversiae cohaeret.
Can.
1266 - Qui pro se habet ea, quae ab ipso iure praesumuntur, liberatur ab
onere probandi, quod recidit in partem adversam.
Art. VI DE CAUSIS INCIDENTIBUS
Can. 1267 - Causa incidens habetur, quoties incepta litis instantia
quaestio proponitur, quae, etsi libello litis introductorio non continetur
expresse, nihilominus ita ad causam pertinet, ut solvi plerumque debeat
ante quaestionem principalem.
Can. 1268 - Causa incidens proponitur scripto
vel ore indicato nexu, qui intercedit inter ipsam et causam principalem,
coram iudice competenti ad causam principalem definiendam.
Can. 1269 -
§ 1. Iudex recepta petitione et auditis partibus expeditissime definiat,
utrum proposita quaestio incidens fundamentum habere videatur et nexum
cum causa principali an vero sit in limine reicienda, et, si eam admittit,
num talis sit gravitatis, ut debeat solvi per sententiam interlocutoriam
vel per decretum.
§ 2. Cum vero indicat quaestionem incidentem non
esse solvendam ante sententiam definitivam, decernat, ut eiusdem ratio
habeatur, cum causa principalis definietur.
Can. 1270 - § 1. Si quaestio
incidens solvi debet per sententiam, serventur canones de iudicio contentioso
summario, nisi attenta rei gravitate aliud iudici videtur.
§ 2. Si
vero solvi debet per decretum, tribunal potest rem committere auditori
vel praesidi.
Can. 1271 - Antequam finitur causa principalis, iudex vel
tribunal potest decretum vel sententiam interlocutoriam iusta de causa
revocare aut reformare sive ad instantiam partis sive ex officio auditis
partibus.
1° De partibus non comparentibus
Can. 1272 - § 1. Si pare conventa citata non comparuit nec idoneam
absentiae excusationem attulit aut non respondit ad normam can. 1190, §
1, iudex eam decreto a iudicio absentem declaret et decernat, ut causa
servatis servandis usque ad sententiam definitivam eiusque exsecutionem
procedat.
§ 2. Antequam hoc decretum fertur, debet etiam per novam
citationem, si opus est, constare citationem legitime factam ad partem
conventam tempore utili pervenisse.
Can. 1273 - § 1. Si pars conventa
deinde in iudicio se sistit aut responsum dedit ante causae definitionem,
conclusiones et probationes afferre potest firmo can. 1283; caveat autem
iudex, ne de industria in longiores et non necessarias moras iudicium protrahatur.
§ 2. Etsi pars conventa non comparuit aut responsum non dedit ante
causae definitionem, impugnationibus uti potest adversus sententiam; si
vero probat se legitimo impedimento fuisse detentam, quod sine sua culpa
antea demonstrare non potuit, querela nullitatis uti potest.
Can. 1274
- Si die et hora ad litis contestationem praestitutis actor neque comparuit
neque idoneam excusationem attulit: 1° iudex eum citet iterum; 2°
si actor novae citationi non paruit, praesumitur litis instantiae renuntiavisse;
3° si vero postea in processu intervenire vult, servetur can. 1273.
Can. 1275 - § 1. Pars absens a iudicio, quae iustum impedimentum non
probavit, tenetur obligatione solvendi expensas iudiciales, quae ob ipsius
absentiam factae sunt, necnon, si opus est, indemnitatem alteri parti praestandi.
§ 2. Si et actor et pars conventa fuerunt absentes a iudicio, uterque
per se ipse respondet, ut integrae expensae iudiciales solvantur.
2° De interventu tertii in causa
Can. 1276 - § 1. Is, cuius interest, admitti potest ad interveniendum
in causa in quolibet gradu iudicii sive ut pars, quae proprium ius defendit,
sive accessorie ad aliquam partem adiuvandam.
§ 2. Sed ut admittatur,
debet ante conclusionem in causa libellum iudici exhibere, in quo breviter
suum ius interveniendi demonstret.
§ 3. Qui intervenit in causa, admittendus
est in eo statu iudicii, in quo causa reperitur, assignato eidem brevi
ac peremptorio termino ad probationes suas exhibendas, si causa ad periodum
probatoriam pervenit.
Can. 1277 - Tertium, cuius interventus videtur necessarius,
iudex auditis partibus debet in iudicium vocare.
3° De attentatis lite pendente
Can. 1278 - Attentatum est actus, quo, lite pendente, ab una parte adversus
alteram vel a iudice adversus alterutram vel utramque aliquid innovatur
in praeiudicium partis et ea dissentiente sive circa materiam iudicii sive
circa iura processualia, nisi ipso iure innovatio admittitur.
Can. 1279
- Attentatum est ipso iure nullum, quare iudex decernere debet eius revocationem;
sanatur tamen ipso iure, si intra mensem a die habitae notitiae de attentato
computandum quaestio de eo iudici non proponitur.
Can. 1280 - Quaestiones
de attentatis expeditissime definiendae sunt a iudice causae principalis,
si pars attentatum patravit; si vero ipse iudex attentatum patravit, a
tribunali appellationis.
Art. VII DE ACTORUM PUBLICATIONE, DE CONCLUSIONE IN CAUSA ET DE CAUSAE DISCUSSIONE
Can. 1281 - § 1. Acquisitis probationibus iudex decreto partibus
et earum advocatis permittere debet sub poena nullitatis, ut acta nondum
eis nota apud tribunalis cancellariam inspiciant; quin etiam advocatis
id petentibus dari potest actorum exemplar; in causis vero, quae ad bonum
publicum spectant, iudex ad gravissima pericula evitanda aliquod actum
nemini manifestandum esse decernere potest, cauto tamen, ut ius defensionis
semper integrum maneat.
§ 2. Ad probationes complendas partes possunt
alias iudici proponere; quibus, si iudex necessarium duxit, acquisitis
iterum est locus decreto, de quo in § 1.
Can. 1282 - § 1. Expletis
omnibus, quae ad probationes producendas pertinent, ad conclusionem in
causa devenitur.
§ 2. Haec conclusio habetur, quoties aut partes declaraverunt
se nihil aliud adducendum habere aut utile proponendis probationibus tempus
a iudice praestitutum elapsum est aut iudex declaravit se causam satis
instructam habere.
§ 3. De peracta conclusione in causa, quocumque
modo ea accidit, iudex decretum ferat.
Can. 1283 - § 1. Post conclusionem
in causa iudex potest adhuc eosdem testes vel alios vocare aut alias probationes,
quae antea non sunt petitae, disponere tantummodo: 1° in causis, in
quibus agitur de solo bono privato partium, si omnes partes consentiunt;
2° in ceteris causis, auditis partibus et dummodo gravis exstet ratio
itemque quodlibet fraudis vel subornationis periculum removeatur; 3°
in omnibus causis, quoties veri simile est, nisi probatio nova admittitur,
sententiam iniustam futuram esse propter rationes, de quibus in can. 1326,
§ 2, nn. 1 - 3.
§ 2. Potest autem iudex iubere vel admittere,
ut exhibeatur documentum, quod forte antea sine culpa eius, cuius interest,
exhiberi non potuit.
§ 3. Novae probationes publicentur servato can.
1281, § 1.
Can. 1284 - Facta conclusione in causa iudex congruum spatium
temporis praestituat ad defensiones vel animadversiones exhibendas.
Can.
1285 - § 1. Defensiones et animadversiones scripto dandae sunt, nisi
disputationem pro tribunali sedente iudex partibus consentientibus satis
esse censet.
§ 2. Si defensiones cum praecipuis documentis typis imprimuntur,
praevia iudicis licentia requiritur salva secreti obligatione, si qua est.
§ 3. Circa extensionem defensionum, numerum exemplarium aliaque huiusmodi
adiuncta serventur statuta tribunalis.
Can. 1286 - § 1. Communicatis
vicissim defensionibus atque animadversionibus utrique parti responsiones
exhibere licet intra breve tempus a iudice praestitutum.
§ 2. Hoc
ius partibus semel tantum est, nisi iudici gravi de causa iterum videtur
esse concedendum; tunc autem concessio uni parti facta alteri quoque data
censeatur.
§ 3. Promotor iustitiae et defensor vinculi ius habent
iterum replicandi partium responsionibus.
Can. 1287 - § 1. Omnino
prohibentur partium vel advocatorum vel etiam aliorum informationes iudici
datae, quae maneant extra acta causae.
§ 2. Si causae discussio scripto
facta est, iudex potest statuere, ut moderata disputatio fiat ore pro tribunali
sedente ad quaestiones nonnullas illustrandas.
Can. 1288 - Disputationi
orali, de qua in cann. 1285, § 1 et 1287, § 2, assistat notarius,
ut, si iudex praecipit aut pars postulat et iudex consentit, de disceptatis
et conclusis scripto statim referre poseit.
Can. 1289 - Si partes parare
sibi tempore utili praestituto defensionem neglexerunt aut se remittunt
iudicis scientiae et conscientiae, iudex, si ex actis et probatis rem habet
plane perspectam, potest statim sententiam pronuntiare requisitis tamen
animadversionibus promotoris iustitia et defensoris vinculi, si iudicio
intersunt.
Art. VIII DE IUDICIS PRONUNTIATIONIBUS
Can. 1290 - Causa iudiciali modo pertractata, si est principalis, definitur
a iudice per sententiam definitivam; si est incidens, per sententiam interlocutoriam
firmo can. 1269, § 1.
Can. 1291 - § 1. Ad pronuntiationem cuiuslibet
sententiae requiritur in iudicis animo moralis certitudo circa rem sententia
definiendam.
§ 2. Hanc certitudinem iudex haurire debet ex actis et
probatis.
§ 3. Probationes autem aestimare iudex debet ex sua conscientia
firmis praescriptis legis de quarundam probationum efficacia. § 4.
Iudex, qui eam certitudinem adipisci non potuit, pronuntiet non constare
de iure actoris et partem conventam absolutam dimittat, nisi agitur de
causa favore iuris fruente, quo in casu pro eadem pronuntiandum est.
Can.
1292 - § 1. In tribunali collegiali, quo die et hora iudices ad deliberandum
conveniant, collegii praeses statuat et, nisi specialis causa aliud suadet,
in ipsa sede tribunalis conventus habeatur, cui nemo praeter collegii iudices
adesse potest.
§ 2. Assignato conventui die singuli iudices scripto,
sed reticito nomine afferant conclusiones suas in merito causae et rationes
tam in iure quam in facto, quibus ad conclusionem suam venerunt; quae conclusiones
cum notula de earum authenticitate ab omnibus iudicibus subscripta actis
causae adiungantur secreto servandae firma § 4.
§ 3. Prolatis
ex ordine singulorum iudicum conclusionibus secundum praecedentiam, ita
tamen, ut semper a causae ponente initium fiat, habeatur discussio sub
tribunalis praesidis ductu, praesertim ut constabiliatur, quid statuendum
sit in parte dispositiva sententiae. § 4. In discussione autem unicuique
licet a pristina sua conclusione recedere; iudex vero, qui ad decisionem
aliorum accedere noluit, exigere potest, ut, si fit appellatio, conclusiones
omnium iudicum reticitis nominibus ad tribunal superius mittantur. §
5. Si vero indices in prima discussione ad sententiam devenire aut nolunt
aut non possunt, differri potest decisio ad novum conventum non tamen ultra
hebdomadam, nisi ad normam can. 1283 complenda est causae instructio.
Can.
1293 - § 1. Si iudex est unicus, ipse sententiam redigit.
§ 2.
In tribunali collegiali sententia redigenda est desumendo motiva ex eis,
quae singuli iudices in discussione attulerunt, nisi a maiore numero iudicum
definita sunt motiva praeferenda; sententia deinde singulorum iudicum approbationi
subicienda est.
§ 3. Sententia edenda est non ultra mensem computandum
a die, quo causa definita est, nisi in tribunali collegiali iudices gravi
ex ratione longius tempus praestituerunt.
Can. 1294 - Sententia debet:
1° definire controversiam coram tribunali agitatam data singulis dubiis
congrua responsione; 2° definire, quae sint partium obligationes ex
iudicio ortae et quomodo implendae sint; 3° exponere rationes seu motiva
tam in iure quam in facto, quibus pars dispositiva sententiae innititur;
4° statuere de expensis iudicialibus.
Can. 1295 - § 1. Sententia
post divini Nominis invocationem exprimat oportet ex ordine, quis sit iudex
aut quid tribunal, quis sit actor, pars conventa, procurator, nominibus
et domiciliis accurate designatis, promotor iustitiae, defensor vinculi,
si partem in iudicio habuerunt.
§ 2. Referre postea debet breviter
facti speciem cum partium conclusionibus et formula dubiorum.
§ 3.
Haec subsequatur pars dispositiva sententiae praemissis rationibus, quibus
innititur. § 4. Claudatur cum indicatione loci et diei, in quibus
lata est, et cum subscriptione iudicis vel, si de tribunali collegiali
agitur, omnium iudicum et notarii.
Can. 1296 - Normae de sententia definitiva
statutae valent congrua congruis referendo etiam de sententia interlocutoria.
Can. 1297 - Sententia quam primum intimetur indicatis terminis, intra quos
appellatio a sententia interponi potest, neque ante intimationem vini ullam
habet, etsi pars dispositiva sententiae iudice permittente partibus notificata
est.
Can. 1298 - Intimatio sententiae fieri potest vel tradendo exemplar
sententiae partibus vel earum procuratoribus aut eisdem mittendo idem exemplar
ad normam can. 1192.
Can. 1299 - § 1. Si in textu sententiae aut error
irrepsit in calculos aut error materialis accidit in transcribenda parte
dispositiva sententiae vel in factis vel partium petitionibus referendis
aut omissa sunt ea, quae can. 1295, § 4 requirit, sententia ab ipso
tribunali, quod eam tulit, corrigi vel compleri debet sive ad instantiam
partis sive ex officio, semper tamen auditis partibus et decreto ad calcem
sententiae apposito.
§ 2. Si qua pars refragatur, quaestio incidens
decreto definiatur.
Can. 1300 - Ceterae iudicis pronuntiationes praeter
sententiam sunt decreta, quae, si mere ordinatoria non sunt, vim non habent,
nisi saltem summarie motiva exprimunt vel ad motiva in alio actu expressa
remittunt.
Can. 1301 - Sententia interlocutoria vel decretum vim sententiae
definitivae habent, si iudicium impediunt vel ipsi iudicio aut alicui ipsius
gradui finem ponunt, quod attinet ad aliquam saltem partem in causa.
Art. IX DE IMPUGNATIONE SENTENTIAE
1° De querela nullitatis contra sententiam
Can. 1302 - Si agitur de causa, quae privatorum solummodo interest,
nullitas actuum iudicialium iure statuta, quae, cum esset nota parti querelam
nullitatis proponenti, non est ante sententiam iudici denuntiata, per ipsam
sententiam sanatur firmis cann. 1303 et 1304.
Can. 1303 - § 1. Sententia
vitio insanabilis nullitatis laborat, si: 1° lata est a iudice absolute
incompetenti; 2° lata est ab eo, qui caret potestate iudicandi in tribunali,
in quo causa definita est; 3° iudex vi vel metu gravi coactus sententiam
tulit; 4° iudicium factum est sine petitione iudiciali, de qua in can.
1104, § 2, vel non institutum est adversus aliquam partem conventam;
5° lata est inter partes, quarum altera saltem non habet personam standi
in iudicio; 6° quis nomine alterius egit sine legitimo mandato; 7°
ius defensionis alterutri parti denegatum est; 8° controversia ne ex
parte quidem definita est.
§ 2. His in casibus querela nullitatis
proponi potest per modum exceptionis in perpetuum, per modum vero actionis
coram iudice, qui sententiam tulit, intra decem annos ab intimatione sententiae
computandos.
Can. 1304 - § 1. Sententia vitio sanabilis nullitatis
dumtaxat laborat, si: 1° lata est a non legitimo numero iudicum contra
praescriptum can. 1084; 2° motiva seu rationes decidendi non continet;
3° subscriptionibus caret iure praescriptis; 4° non refert indicationem
loci, anni, mensis et diei, in quibus lata est; 5° actu indiciali nullo
innititur, cuius nullitas non est ad normam can. 1302 sanata; 6° lata
est contra partem legitime absentem secundum can. 1273,
§ 2. §
2. His in casibus querela nullitatis proponi potest intra tres menses ab
intimatione sententiae computandos.
Can. 1305 - De querela nullitatis videt
iudex, qui sententiam tulit; si vero pars veretur, ne hic iudex praeoccupatum
animum habeat, ideoque eum suspectum existimat, exigere potest, ut alius
iudex in eius locum subrogetur ad normam can. 1108.
Can. 1306 - Querela
nullitatis proponi potest una cum appellatione intra terminum ad appellationem
statutum.
Can. 1307 - § 1. Querelam nullitatis proponere possunt non
solum partes, quae se gravatas putant, sed etiam promotor iustitiae aut
defensor vinculi, quoties ipsis ius est interveniendi.
§ 2. Ipse iudex
potest ex officio sententiam nullam a se latam retractare vel emendare
intra terminos ad agendum in cann. 1303, § 2 et 1304, § 2 statutos,
nisi interea appellatio una cum querela nullitatis interposita est.
Can.
1308 - Causae de querela nullitatis secundum canones de iudicio contentioso
summario tractari possunt.
2° De appellatione
Can. 1309 - Pars, quae aliqua sententia se gravatam putat, itemque promotor
iustitiae et defensor vinculi in causis, in quibus eorum praesentia requiritur,
ius habent a sententia appellandi ad iudicem superiorem salvo can. 1310.
Can. 1310 - Non est locus appellationi: 1° a sententia ipsius Romani
Pontificis vel Signaturae Apostolicae; 2° a sententia vitio nullitatis
infecta, nisi cumulatur cum querela nullitatis ad normam can. 1306; 3°
a sententia, quae in rem iudicatam transiit; 4° a iudicis decreto vel
a sententia interlocutoria, quae non habent vim sententiae definitivae,
nisi cumulatur cum appellatione a sententia definitiva; 5° a sententia
vel a decreto in causa, de qua ius cavet rem expeditissime esse definiendam.
Can. 1311 - § 1. Appellatio interponi debet coram iudice, a quo sententia
lata est, intra peremptorium terminum quindecim dierum utilium ab intimatione
sententiae computandum.
§ 2. Si ore fit, notarius eam scripto coram
ipso appellante redigat.
Can. 1312 - A delegato non datur appellatio ad
delegantem, sed ad eius immediatum superiorem, nisi delegans est ipsa Sedes
Apostolica.
Can. 1313 - Si quaestio oritur de iure appellandi, tribunal
appellationis rem expeditissime definiat secundum canones de iudicio contentioso
summario.
Can. 1314 - Appellatio prosequenda est coram iudice, ad quem
dirigitur, intra mensem ab eius interpositione computandum, nisi iudex,
a quo sententia lata est, longius tempus ad eam prosequendam parti praestituit.
Can. 1315 - § 1. Ad prosequendam appellationem requiritur et sufficit,
ut pars ministerium iudicis superioris invocet ad impugnatae sententiae
emendationem adiuncto exemplari huius sententiae et indicatis appellationis
rationibus.
§ 2. Interea iudex, a quo sententia lata est, debet actorum
exemplar fide facta a notario de eius authenticitate ad tribunal superius
mittere; si acta scripta sunt lingua tribunali appellationis ignota, vertantur
in aliam eidem tribunali cognitam cautelis adhibitis, ut de fideli versione
constet.
Can. 1316 - Inutiliter elapsis terminis appellatoriis sive coram
iudice, a quo sententia lata est, sive coram iudice, ad quem appellatio
dirigitur, haec deserta censetur.
Can. 1317 - § 1. Appellans potest
appellationi renuntiare cum effectibus, de quibus in can. 1206. §
2. Si appellatio interposita est a defensore vinculi vel a promotore iustitiae,
renuntiatio fieri potest, nisi aliter iure communi cavetur, a defensore
vinculi vel a promotore iustitiae tribunalis appellationis.
Can. 1318 -
§ 1. Appellatio facta ab actore prodest etiam parti conventae et vicissim.
§ 2. Si plures sunt partes conventae vel actores et ab uno vel contra
unum tantum ex ipsis sententia impugnatur, impugnatio censetur ab omnibus
et contra omnes facta, quoties res petita est individua aut obligatio omnes
singillatim tenet.
§ 3. Si interponitur ab una parte super aliquo
sententiae capite, pars adversa, etsi terminus appellationis est transactus,
potest super aliis capitibus incidenter appellare intra terminum peremptorium
quindecim dierum computandum a die, quo ipsi appellatio principalis notificata
est. § 4. Nisi aliud constat, appellatio praesumitur facta contra
omnia sententiae capita.
Can. 1319 - Appellatio exsecutionem sententiae
suspendit.
Can. 1320 - § 1. Salvo can. 1369 in gradu appellationis
non potest admitti nova petendi causa, ne per modum quidem utilis cumulationis;
ideoque litis contestatio in eo tantum versari potest, ut prior sententia
vel confirmetur vel reformetur sive ex toto sive ex parte.
§ 2. Novae
autem probationes admittuntur tantum ad normam can. 1283.
Can. 1321 - In
gradu appellationis eodem modo ac in primo gradu iudicii congrua congruis
referendo procedendum est; sed, nisi forte complendae sunt probationes,
statim post litis contestationem ad causae discussionem deveniatur et ad
sententiam.
Art. X DE RE IUDICATA, DE RESTITUTIONE IN INTEGRUM ET DE OPPOSITIONE TERTII
1° De re iudicata
Can. 1322 - Firmo can. 1324 res iudicata habetur, si: 1° duplex
intercessit inter easdem partes sententia conformis de eodem petito et
ex eadem causa petendi; 2° appellatio a sententia non est intra tempus
utile interposita; 3° in gradu appellationis litis instantia perempta
est vel eidem renuntiatum est; 4° lata est sententia definitiva, a
qua non datur appellatio.
Can. 1323 - § 1. Res iudicata iure firma
est ita, ut impugnari possit tantum per querelam nullitatis, restitutionem
in integrum vel oppositionem tertii.
§ 2. Res iudicata facit ius inter
partes et dat actionem iudicati atque exceptionem rei iudicatae, quam iudex
ex officio quoque declarare potest ad impediendam novam eiusdem causae
introductionem.
Can. 1324 - Numquam transeunt in rem iudicatam causae de
statu personarum non exceptis causis de coniugum separatione.
Can. 1325
- § 1. Si duplex sententia conformis in causa de statu personarum
lata est, potest quovis tempore ad tribunal appellationis provocari allatis
novis eisque gravibus probationibus vel argumentis intra peremptorium terminum
triginta dierum a proposita impugnatione computandum; tribunal appellationis
autem intra mensem ab exhibitis novis probationibus et argumentis computandum
debet decreto statuere, utrum nova causae propositio admitti debeat necne.
§ 2. Provocatio ad superius tribunal, ut nova causae propositio obtineatur,
exsecutionem sententiae non suspendit, nisi aliter iure communi cavetur
aut tribunal appellationis ad normam can. 1337, § 3 suspensionem iubet.
2° De restitutione in integrum
Can. 1326 - § 1. Adversus sententiam, quae transiit in rem iudicatam,
dummodo de eius iniustitia manifesto constet, datur restitutio in integrum.
§ 2. De iniustitia autem manifesto constare non censetur, nisi: 1°
sententia ita probationibus innititur, quae postea falsae deprehensae sunt,
ut sine illis probationibus pars dispositiva sententiae non sustineatur;
2° postea detecta sunt documenta, quae facta nova et contrariam decisionem
exigentia indubitanter probant; 3° sententia ex dolo partis lata est
in damnum alterius; 4° legis non mere processualis praescriptum evidenter
neglectum est; 5° sententia adversatur praecedenti decisioni, quae
in rem iudicatam transiit.
Can. 1327 - § 1. Restitutio in integrum
propter motiva, de quibus in can. 1326, § 2, nn. 1 - 3, petenda est
a iudice, qui sententiam tulit, intra tres menses a die cognitionis eorundem
motivorum computandos.
§ 2. Restitutio in integrum propter motiva,
de quibus in can. 1326, § 2, nn. 4 et 5, petenda est a tribunali appellationis
intra tres menses ab intimatione sententiae computandos; si vero in casu,
de quo in can. 1326, § 2, n. 5, notitia praecedentis decisionis serius
habetur, terminus ab hac notitia decurrit.
§ 3. Termini, de quibus
supra, non decurrunt, dum pars laesa minoris est aetatis.
Can. 1328 - §
1. Petitio restitutionis in integrum sententiae exsecutionem nondum inceptam
suspendit.
§ 2. Si tamen ex probabilibus indiciis suspicio est petitionem
factam esse ad moras exsecutioni nectendas, iudex decernere potest, ut
sententia exsecutioni demandetur, assignata tamen restitutionem in integrum
petenti idonea cautione ut, si restituitur in integrum, indemnis fiat.
Can. 1329 - Concessa restitutione in integrum iudex pronuntiare debet de
merito causae.
3° De oppositione tertii
Can. 1330 - Qui ex sententia definitiva inter alios lata, quae exsecutioni
mandari potest, suorum iurium laesionem veretur, sententiam ipsam ante
eius exsecutionem impugnare potest.
Can. 1331 - § 1. Oppositio tertii
fieri potest vel postulando revisionem sententiae a tribunali, quod eam
tulit, vel provocando ad tribunal appellationis.
§ 2. Si petitio admissa
est et oppositor agit in gradu appellationis, tenetur legibus pro appellatione
statutis; si coram tribunali, quod sententiam tulit, servandae sunt normae
datae pro causis incidentibus iudicialiter definiendis.
Can. 1332 - §
1. Oppositor in quolibet casu probare debet ius suum revera esse laesum
aut laesum iri.
§ 2. Laesio autem oriri debet ex ipsa sententia, quatenus
aut ipsa est causa laesionis aut, si exsecutioni mandatur, oppositorem
gravi praeiudicio est affectura.
Can. 1333 - Si oppositor ius suum probavit,
sententia antea lata reformanda est a tribunali secundum oppositoris petitionem.
Art. XI DE GRATUITO PATROCINIO ET DE EXPENSIS IUDICIALIBUS
Can. 1334 - Pauperes, qui omnino impares sunt expensis iudicialibus
sustinendis, ius habent ad gratuitum patrocinium, si ex parte tantum, ad
expensarum deminutionem.
Can. 1335 - Statuta tribunalis debent normas dare:
1° de expensis iudicialibus a partibus solvendis vel compensandis;
2° de procuratorum, advocatorum et interpretum remuneratione deque
testium indemnitate; 3° de gratuito patrocinio vel expensarum deminutione
concedendis; 4° de reparatione damnorum, quae debetur ab eo, qui non
solum in iudicio succubuit, sed temere litigavit; 5° de pecuniae deposito
vel cautione praestanda circa expensas solvendas et damna reparanda.
Can.
1336 - A pronuntiatione circa expensas, remunerationes et damna reparanda
non datur distincta appellatio, sed pars recurrere potest intra quindecim
dies ad eundem iudicem, qui potest taxationem emendare.
Art. XII DE EXSECUTIONE SENTENTIAE
Can. 1337 - § 1. Sententia, quae transiit in rem iudicatam, exsecutioni
mandari potest salvo can. 1328.
§ 2. Iudex, qui sententiam tulit,
et, si appellatio interposita est, etiam iudex appellationis, sententiae,
quae nondum transiit in rem iudicatam, provisoriam exsecutionem iubere
possunt ex officio vel ad instantiam partis idoneis, si casus fert, praestitis
cautionibus, si agitur de provisionibus ad necessariam sustentationem ordinatis
vel alia iusta causa urget.
§ 3. Si vero sententia, quae nondum transiit
in rem iudicatam, impugnatur, iudex, qui de impugnatione cognoscere debet,
si videt hanc probabiliter fundatam esse et irreparabile damnum ex exsecutione
oriri posse, potest vel exsecutionem ipsam suspendere vel eam cautioni
subicere.
Can. 1338 - Non antea exsecutioni locus esse potest, quam exsecutorium
iudicis decretum habetur, quo edicitur sententiam ipsam exsecutioni mandari
debere; quod decretum pro diversa causarum natura vel ipso sententiae tenore
includatur vel separatim edatur.
Can. 1339 - Si sententiae exsecutio praeviam
rationum redditionem exigit, quaestio incidens habetur ab illo iudice decidenda,
qui tulit sententiam exsecutioni mandandam.
Can. 1340 - § 1. Nisi
iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris aliud statuitur, sententiam
exsecutioni mandare debet per se vel per alium Episcopus eparchialis eparchiae,
ubi sententia in primo gradu iudicii lata est.
§ 2. Si vero hic renuit
vel neglegit, parte, cuius interest, instante vel etiam ex officio exsecutio
spectat ad auctoritatem, cui tribunal appellationis subiectum est. §
3. In controversiis, de quibus in can. 1069, § 1, exsecutio sententiae
spectat ad Superiorem in typico vel statutis determinatum.
Can. 1341 -
§ 1. Exsecutor, nisi quid eius arbitrio in ipso tenore sententiae
est permissum, debet sententiam secundum obviam verborum significationem
exsecutioni mandare.
§ 2. Licet ei videre de exceptionibus circa modum
et vim exsecutionis, non autem de merito causae; si vero habet aliunde
compertum sententiam esse nullam vel manifesto iniustam ad normam cann.
1303, 1304 et 1326, § 2, abstineat ab exsecutione et rem ad tribunal,
a quo lata est sententia, remittat partibus certioribus factis.
Can. 1342
- § 1. Quoties adiudicata actori res aliqua est, haec actori tradenda
est statim ac res iudicata habetur.
§ 2. Si pars damnata est ad rem
mobilem praestandam vel ad solvendam pecuniam vel ad aliud dandum aut faciendum,
iudex in ipso tenore sententiae vel exsecutor pro suo arbitrio et prudentia
terminum statuat ad implendam obligationem, qui tamen neque infra quindecim
dies coartetur neque sex menses excedat.
CAPUT II DE IUDICIO CONTENTIOSO SUMMARIO
Can. 1343 - § 1. Iudicio contentioso summario tractari possunt
omnes causae iure non exclusae, nisi pars iudicium contentiosum ordinarium
petit.
§ 2. Si iudicium contentiosum summarium adhibetur in causis
iure exclusis, actus iudiciales sunt nulli.
Can. 1344 - § 1. Libellus
litis introductorius praeter ea, quae in can. 1187 recensentur, debet:
1° facta, quibus actoris petitiones innituntur, breviter, integre et
perspicue exponere; 2° probationes, quibus actor facta demonstrare
intendit quasque simul afferre non potest, ita indicare, ut statim colligi
a iudice possint.
§ 2. Libello litis introductorio adnecti debent
saltem in exemplari authentico documenta, quibus petitio innititur.
Can.
1345 - § 1. Si conamen conciliationis ad normam can. 1103, §
2 inutile cessit, iudex, si aestimat libellum litis introductorium aliquo
fundamento niti, intra tres dies decreto ad calcem libelli apposito praecipiat,
ut exemplar petitionis statim notificetur parti conventae, dato huic iure
mittendi intra quindecim dies ad cancellariam tribunalis responsionem scripto
datam.
§ 2. Haec notificatio effectus habet citationis iudicialis,
de quibus in can. 1194.
Can. 1346 - Si exceptiones partis conventae id
exigunt, iudex actori determinet terminum ad respondendum ita, ut ex allatis
utriusque partis elementis ipse controversiae obiectum perspectum habeat.
Can. 1347 - § 1. Elapsis terminis ad respondendum, de quibus in cann.
1345, § 1 et 1346, iudex perspectis autis formulam dubii determinet;
deinde ad audientiam non ultra triginta dies celebrandam omnes citet, qui
in ea interesse debent, addita pro partibus dubii formula.
§ 2. In
citatione partes certiores fiant se posse tres saltem ante audientiam dies
aliquod breve scriptum tribunali exhibere ad sua asserta comprobanda.
Can.
1348 - In audientia primum tractantur quaestiones, de quibus in cann. 1118,
1119, 1121 et 1122.
Can. 1349 - § 1. Probationes colliguntur in audientia
salvo can. 1071.
§ 2. Pars eiusque advocatus assistere possunt interrogationi
ceterarum partium, testium et peritorum.
Can. 1350 - Responsiones partium,
testium, peritorum, petitiones et exceptiones advocatorum redigendae sunt
scripto a notario, sed summatim et in eis tantummodo, quae pertinent ad
substantiam rei controversae, et ab eisdem subscribendae.
Can. 1351 - Probationes,
quae non sunt in petitione vel responsione allatae aut petitae, potest
iudex admittere tantum ad normam can. 1110; postquam autem vel unus testis
auditus est, iudex potest tantummodo ad normam can. 1283 novas probationes
decernere.
Can. 1352 - Si in audientia omnes probationes colligi non potuerunt,
altera statuatur andientia.
Can. 1353 - Probationibus collectis fit in
eadem audientia discussio oralis.
Can. 1354 - § 1. Nisi quid ex discussione
supplendum in instructione causae comperitur, vel aliud exsistit, quod
impedit, ne sententia ad normam iuris feratur, iudex expleta audientia
statim causam decidat; pars dispositiva sententiae statim coram partibus
praesentibus legatur.
§ 2. Potest autem tribunal propter rei difficultatem
vel alia iusta de causa usque ad quintum diem utilem decisionem differre.
§ 3. Integer sententiae textus motivis expressis quam primum et ordinarie
non ultra quindecim dies partibus intimetur.
Can. 1355 - Si tribunal appellationis
perspicit in inferiore gradu iudicii in causa iure exclusa iudicium contentiosum
summarium adhibitum esse, nullitatem sententiae declarare et causam tribunali,
quod sententiam tulit, remittere debet.
Can. 1356 - In ceteris, quae ad
rationem procedendi attinent, serventur canones de iudicio contentioso
ordinario; tribunal autem potest suo decreto motivis praedito normas processuales,
quae non sunt ad validitatem statutae, non observare, ut celeritati salva
iustitia consulat.
TITULUS XXVI DE QUIBUSDAM PROCESSIBUS SPECIALIBUS
CAPUT I DE PROCESSIBUS MATRIMONIALIBUS
Art. I DE CAUSIS AD MATRIMONII NULLITATEM DECLARANDAM
1° De foro competenti
Can. 1357 - Quaelibet causa matrimonialis baptizati iure proprio ad
Ecclesiam spectat.
Can. 1358 - Firmis, ubi vigent, Statutis personalibus
causae de effectibus mere civilibus matrimonii, si principaliter aguntur,
pertinent ad iudicem civilem, sed, si incidenter et accessorie, possunt
etiam a iudice ecclesiastico ex propria auctoritate cognosci ac definiri.
Can. 1359 - In causis de matrimonii nullitate, quae non sunt Sedi Apostolicae
reservatae, competentia sunt: 1° tribunal loci, ubi matrimonium celebratum
est; 2° tribunal loci, ubi pars conventa domicilium vel quasi-domicilium
habet; 3° tribunal loci, ubi actor domicilium habet, dummodo utraque
pars in territorio eiusdem nationis degat et Vicarius iudicialis domicilii
partis conventae ea audita consentiat; 4° tribunal loci, ubi de facto
colligendae sunt pleraeque probationes, dummodo Vicarius iudicialis domicilii
partis conventae ea audita consentiat.
2° De iure impugnandi matrimonium
Can. 1360 - Habiles sunt ad matrimonium impugnandum: 1° coniuges;
2° promotor iustitiae, si nullitas iam divulgata est et matrimonium
convalidari non potest aut non expedit.
Can. 1361 - § 1. Matrimonium,
quod utroque coniuge vivente non est accusatum, post mortem alterutrius
vel utriusque coniugis accusari non potest, nisi quaestio de validitate
est praeiudicialis ad aliam controversiam sive in foro ecclesiastico sive
in foro civili solvendam.
§ 2. Si vero coniux moritur pendente causa,
servetur can. 1199.
3° De obligationibus iudicum et tribunalis
Can. 1362 - Iudex, antequam causam acceptat et quoties spem boni exitus
perspicit, pastoralia media adhibeat, ut coniuges, si fieri potest, ad
matrimonium convalidandum et ad consortium vitae coniugalis restaurandum
inducantur.
Can. 1363 - § 1. Libello litis introductorio admisso praeses
vel ponens procedat ad intimationem decreti citationis ad normam can. 1191.
§ 2. Transacto termino quindecim dierum ab intimatione computando
praeses vel ponens, nisi alterutra pars sessionem ad litem contestandam
petiit, intra decem dies formulam dubii vel dubiorum ex officio definiat
decreto, quod partibus intimet.
§ 3. Formula dubii non tantum quaerat,
num constet de nullitate matrimonii in casu, sed definire debet, quo capite
vel quibus capitibus validitas matrimonii impugnetur. § 4. Post decem
dies ab intimatione decreti computandos, si partes nihil opposuerunt, praeses
vel ponens novo decreto causae instructionem decernat.
4° De probationibus
Can. 1364 - §1. Defensori vinculi, partium patronis et, si in iudicio
est, etiam promotori iustitiae ius est: 1° interrogationi partium,
testium et peritorum adesse salvo can. 1240; 2° acta iudicialia, etsi
nondum publicata, invisere et documenta a partibus producta recognoscere.
§ 2. Interrogationi, de qua in § 1, n. 1, partes assistere non
possunt.
Can. 1365 - Nisi probationes aliunde plenae habentur, iudex ad
partium declarationes, de quibus in can. 1217, § 2, aestimandas testes
de ipsarum partium credibilitate, si fieri potest, adhibeat praeter alia
indicia et adminicula.
Can. 1366 - In causis de impotentia vel de defectu
consensus propter mentis morbum iudex unius periti vel plurium opera utatur,
nisi ex adiunctis inutilis evidenter apparet; in ceteris causis servetur
can. 1255.
Can. 1367 - Si in instructione causae dubium valde probabile
emersit de non secuta matrimonii consummatione, tribunal potest partibus
consentientibus causam de nullitate matrimonii suspendere et instructionem
complere ad obtinendam solutionem matrimonii sacramentalis non consummati;
deinde acta ad Sedem Apostolicam mittat una cum petitione huius solutionis
ab alterutro vel utroque coniuge facta et cum voto tribunalis et Episcopi
eparchialis.
5° De sententia et de appellatione
Can. 1368 - § 1. Sententia, quae matrimonii nullitatem primum declaravit,
una cum appellationibus, si quae sunt, et ceteris actis iudicialibus intra
viginti dies ab intimatione sententiae computandos ad tribunal appellationis
ex officio mittatur.
§ 2. Si sententia pro matrimonii nullitate lata
est in primo gradu iudicii, tribunal appellationis perpensis animadversionibus
defensoris vinculi et, si quae sunt, etiam partium suo decreto vel decisionem
continenter confirmet vel causam ad ordinarium examen secundi gradus iudicii
admittat.
Can. 1369 - Si in gradu appellationis novum nullitatis matrimonii
caput affertur, tribunal potest illud tamquam in primo gradu iudicii admittere
et de illo iudicare.
Can. 1370 - § 1. Postquam sententia, quae matrimonii
nullitatem primum declaravit, in gradu appellationis confirmata est vel
decreto vel altera sententia, ii, quorum matrimonium declaratum est nullum,
possunt novum matrimonium celebrare statim ac decretum vel altera sententia
ipsis intimata est, nisi id prohibetur vetito ipsi sententiae vel decreto
apposito aut ab Hierarcha loci statuto.
§ 2.
Can. 1325 servandus est,
etsi sententia, quae matrimonii nullitatem declaravit, non altera sententia,
sed decreto confirmata est.
Can. 1371 - Statim ac sententia facta est exsecutiva,
Vicarius iudicialis debet eandem notificare Hierarchae loci, ubi matrimonium
celebratum est; hic Hierarcha vero curare debet, ut quam primum de declarata
nullitate matrimonii et de vetitis forte statutis in libris matrimoniorum
et baptizatorum mentio fiat.
6° De processu documentali
Can. 1372 - § 1. Admissa petitione Vicarius iudicialis vel iudex
ab ipso designatus potest praetermissis sollemnibus ordinarii processus,
sed citatis partibus et cum interventu defensoris vinculi matrimonii nullitatem
sententia declarare, si ex documento, quod nulli contradictioni vel exceptioni
est obnoxium, certo constat de exsistentia impedimenti dirimentis vel de
defectu formae celebrationis matrimonii iure praescriptae, dummodo pari
certitudine pateat dispensationem datam non esse, aut de defectu validi
mandati procuratoris.
§ 2. Si vero agitur de eo, qui formam celebrationis
matrimonii iure praescriptam servare debuit, sed matrimonium attentavit
coram officiali civili vel ministro acatholico, sufficit investigatio praematrimonialis,
de qua in can. 784, ad comprobandum eius statum liberum.
Can. 1373 - §
1. A sententia, de qua in can. 1372, § 1, defensor vinculi, si prudenter
existimat vel vitia vel dispensationis defectum non esse certa, appellare
debet ad iudicem tribunalis secundi gradus, ad quem acta sunt mittenda
quique scripto certior faciendus est agi de processu documentali. §
2. Integrum manet parti, quae se gravatam putet, ius appellandi.
Can. 1374
- Iudex tribunalis secundi gradus cum interventu defensoris vinculi et
auditis partibus decernat, utrum sententia sit confirmanda an potius procedendum
in causa sit ad ordinariam normam iuris; quo in casu eam remittit ad tribunal
primi gradus.
7° De Normae generales
Can. 1375 - Causae ad matrimonii nullitatem declarandam non possunt
iudicio contentioso summario tractari.
Can. 1376 - In ceteris, quae ad
rationem procedendi attinent, applicandi sunt, nisi rei natura obstat,
canones de iudiciis in genere et de iudicio contentioso ordinario servatis
normis specialibus de causis, quae ad bonum publicum spectant.
Can. 1377
- In sententia partes moneantur de obligationibus moralibus vel etiam civilibus,
quibus forte tenentur, altera erga alteram et erga filios ad debitam sustentationem
et educationem praestandas.
Art. II DE CAUSIS SEPARATIONIS CONIUGUM
Can. 1378 - § 1. Separatio personalis coniugum, nisi aliter pro
locis particularibus legitime provisum est, decerni potest decreto Episcopi
eparchialis vel sententia iudicis.
§ 2. Ubi vero decisio ecclesiastica
effectus civiles non sortitur vel si sententia civilis praevidetur non
contraria iuri divino, Episcopus eparchialis eparchiae commorationis coniugum
potest perpensis specialibus adiunctis licentiam concedere adeundi forum
civile.
§ 3. Si causa versatur etiam circa effectus mere civiles matrimonii,
satagat iudex, ut de licentia Episcopi eparchialis causa inde ab initio
ad forum civile deferatur.
Can. 1379 - § 1. Nisi qua pars indicium
contentiosum ordinarium petit, iudicium contentiosum summarium adhibeatur.
§ 2. Si iudicium contentiosum ordinarium adhibitum est et appellatio
interponitur, tribunal secundi gradus auditis partibus suo decreto vel
decisionem continenter confirmet vel causam ad ordinariun examen secundi
gradus iudicii admittat.
Can. 1380 - Quod attinet ad tribunalis competentiam,
servetur can. 1359, nn. 2 et 3.
Can. 1381 - Iudex, antequam causam acceptat
et quoties spem boni exitus perspicit, pastoralia media adhibeat, ut coniuges
concilientur et ad consortium vitae coniugalis restaurandum inducantur.
Can. 1382 - Causis de coniugum separatione interesse debet promotor iustitiae
ad normam can. 1097.
Art. III DE PROCESSU PRAESUMPTAE MORTIS CONIUGIS
Can. 1383 - § 1. Quoties coniugis mors authentico documento ecclesiastico
vel civili comprobari non potest, alter coniux a vinculo matrimonii solutus
non habeatur nisi post declarationem de morte praesumpta ab Episcopo eparchiali
factam.
§ 2. Hanc declarationem Episcopus eparchialis tantummodo facere
potest, si peractis opportunis investigationibus ex testium depositionibus,
ex fama aut ex indiciis moralem certitudinem de coniugis morte obtinuit;
sola coniugis absentia, etsi diuturna, non sufficit.
§ 3. In casibus
incertis et implexis Episcopus eparchialis intra fines territorii Ecclesiae
patriarchalis potestatem suam exercens consulat Patriarcham; ceteri Episcopi
eparchiales vero Sedem Apostolicam consulant. § 4. In processu praesumptae
mortis coniugis requiritur interventus promotoris iustitiae, non vero defensoris
vinculi.
Art. IV DE MODO PROCEDENDI AD OBTINENDAM SOLUTIONEM MATRIMONII NON CONSUMMATI AUT SOLUTIONEM MATRIMONII IN FAVOREM FIDEI
Can. 1384 - Ad obtinendam solutionem matrimonii non consummati aut solutionem matrimonii in favorem fidei adamussim serventur normae speciales a Sede Apostolica latae.
CAPUT II DE CAUSIS AD SACRAE ORDINATIONIS NULLITATEM DECLARANDAM
Can. 1385 - Validitatem sacrae ordinationis ius habent accusandi sive
ipse clericus sive Hierarcha, cui clericus subest vel in cuius eparchia
ordinatus est.
Can. 1386 - § 1. Libellus de validitate sacrae ordinationis
accusanda mitti debet ad competens Curiae Romanae Dicasterium, quod decernet,
utrum causa ab ipso an a tribunali ab eo designato sit agenda.
§ 2.
Si Dicasterium causam ad tribunal remisit, serventur, nisi rei natura obstat,
canones de iudiciis in genere et de iudicio contentioso ordinario, non
vero canones de iudicio contentioso summario.
§ 3. Misso libello clericus
ordines sacros exercere ipso iure vetatur.
Can. 1387 - Post secundam sententiam,
quae nullitatem sacrae ordinationis confirmavit, clericus omnia iura statui
clericali propria amittit et ab omnibus obligationibus eiusdem status liberatur.
CAPUT III DE PROCEDURA IN PAROCHIS AMOVENDIS VEL TRANSFERENDIS
Can. 1388 - In amotione vel translatione parochorum servandi sunt cann. 1389 - 1400, nisi iure particulari a Sede Apostolica approbato aliud statuitur.
Art. I DE MODO PROCEDENDI IN AMOTIONE PAROCHORUM
Can. 1389 - Si alicuius parochi ministerium aliqua de causa, etiam citra
gravem ipsius culpam, noxium aut saltem inefficax evasit, parochus ab Episcopo
eparchiali a paroecia amoveri potest.
Can. 1390 - Causae, ob quas parochus
a sua paroecia legitime amoveri potest, hae praesertim sunt: 1° modus
agendi, qui communioni ecclesiasticae grave detrimentum vel perturbationem
affert; 2° imperitia aut permanens mentis vel corporis infirmitas,
quae parochum suis muneribus utiliter obeundis imparem reddunt; 3°
bonae existimationis amissio penes probos et graves paroecianos vel aversio
in parochum, quae praevidentur non brevi cessaturae; 4° gravis neglectus
vel violatio obligationum parochi, quae post monitionem persistit; 5°
mala rerum temporalium administratio cum gravi Ecclesiae damno, quoties
huic malo aliud remedium afferri non potest.
Can. 1391 - § 1. Si ex
instructione peracta constat adesse causam amotionis, Episcopus eparchialis
rem discutiat cum duobus parochis ex coetu parochorum, quos consilium presbyterale
Episcopo eparchiali proponente ad hoc stabiliter elegit, selectis; si vero
exinde censet ad amotionem esse deveniendum, causa et argumentis ad validitatem
indicatis parocho paterne suadeat, ut intra tempus quindecim dierum renuntiet.
§ 2. Parochus, qui est sodalis instituti religiosi vel societatis
vitae communis ad instar religiosorum amoveri potest ad nutum sive Episcopi
eparchialis certiore facto Superiore maiore sive Superioris maioris certiore
facto Episcopo eparchiali non requisito alterius consensu.
Can. 1392 -
Renuntiatio a parocho fieri potest etiam sub condicione, dummodo haec ab
Episcopo eparchiali legitime acceptari possit et reapse acceptetur.
Can.
1393 - § 1. Si parochus intra praestitutos dies non respondit, Episcopus
eparchialis iteret invitationem prorogando tempus utile ad respondendum.
§ 2. Si Episcopo eparchiali constat parochum alteram invitationem
recepisse, non autem respondisse, etsi nullo impedimento detentum, aut
si parochus renuntiationem sine motivis recusat, Episcopus eparchialis
decretum amotionis ferat.
Can. 1394 - Si vero parochus causam adductam
eiusque rationes oppugnat motiva allegans, quae insufficientia Episcopo
eparchiali videntur, hic, ut valide agat: 1° invitet illum, ut inspectis
actis suas impugnationes in relatione scripto danda colligat, immo probationes
in contrarium, si quas habet, afferat; 2° deinde completa, si opus
est, instructione una cum eisdem duobus parochis, de quibus in can. 1391,
§ 1, nisi alii propter illorum impossibilitatem sunt designandi, rem
perpendat; 3° tandem statuat, utrum parochus sit amovendus necne, et
mox decretum de re ferat.
Can. 1395 - Amoto parocho Episcopus eparchialis
consulat collatione alterius officii, si ille ad hoc idoneus est, vel pensione,
prout casus fert et adiuncta permittunt.
Can. 1396 - § 1. Parochus
amotus debet a parochi officio exercendo abstinere, quam primum liberam
relinquere domum paroecialem et omnia, quae ad paroeciam pertinent, illi
tradere, cui Episcopus eparchialis paroeciam commisit.
§ 2. Si vero
de infirmo agitur, qui ex domo paroeciali sine incommodo non potest alio
transferri, Episcopus eparchialis eidem relinquat domus paroecialis usum,
etiam exclusivum, eadem necessitate durante.
§ 3. Pendente recursu
adversus amotionis decretum Episcopus eparchialis non potest novum parochum
nominare, sed per administratorem paroeciae interim provideat.
Art. II DE MODO PROCEDENDI IN TRANSLATIONE PAROCHORUM
Can. 1397 - Si salus animarum vel Ecclesiae necessitas aut utilitas
postulat, ut parochus a sua, quam utiliter regit, ad aliam paroeciam aut
ad aliud officium transferatur, Episcopus eparchialis eidem translationem
scripto proponat ac suadeat, ut pro Dei atque animarum amore consentiat.
Can. 1398 - Si parochus consilio ac suasionibus Episcopi eparchialis obsequi
non intendit, rationes scripto exponat.
Can. 1399 - § 1. Episcopus
eparchialis, si non obstantibus allatis rationibus iudicat a suo proposito
non esse recedendum, cum duobus parochis ex coetu, de quo in can. 1391,
§ 1, selectis rationes perpendat, quae translationi favent vel obstant;
si vero exinde translationem peragendam censet, paternas exhortationes
parocho iteret.
§ 2. His peractis, si adhuc et parochus renuit et
Episcopus eparchialis putat translationem esse faciendam, hic decretum
translationis ferat statuens paroeciam elapso determinato die esse vacaturam.
§ 3. Hoc die inutiliter elapso Episcopus eparchialis paroeciam vacantem
declaret.
Can. 1400 - In casu translationis serventur can. 1396, iura quaesita
et aequitas.
TITULUS XXVII DE SANCTIONIBUS POENALIBUS IN ECCLESIA
CAPUT I DE DELICTIS ET POENIS IN GENERE
Can. 1401 - Cum omnem rationem init Deus, ut errantem ovem reducat,
illi, qui ab Eo solvendi et ligandi potestatem acceperunt, morbo eorum,
qui deliquerunt, convenientem medicinam afferant, eos arguant, obsecrent,
increpent in omni patientia et doctrina, immo poenas imponant, ut vulneribus
a delicto illatis medeatur ita, ut neque delinquentes ad desperationis
praecipitia impellantur neque frena ad vitae dissolutionem et legis contemptum
relaxentur.
Can. 1402 - § 1. Poena canonica per iudicium poenale in
cann. 1468 - 1482 praescriptum irrogari debet firma potestate coercitiva
iudicis in casibus iure expressis et reprobata contraria consuetudine.
§ 2. Si vero iudicio auctoritatis, de qua in § 3, graves obstant
causae, ne iudicium poenale fiat, et probationes de delicto certae sunt,
delictum puniri potest per decretum extra iudicium ad normam cann. 1486
et 1487, dummodo non agatur de privatione officii, tituli, insignium aut
de suspensione ultra annum, de reductione ad inferiorem gradum, de depositione
vel de excommunicatione maiore.
§ 3. Hoc decretum praeter Sedem Apostolicam
ferre possunt intra fines suae competentiae Patriarcha, Archiepiscopus
maior, Episcopus eparchialis atque Superior maior instituti vitae consecratae,
qui potestatem regiminis ordinariam habet, ceteris omnibus exclusis.
Can.
1403 - § 1. Etsi de delictis agitur, quae poenam secumferunt iure
obligatoriam, Hierarcha audito promotore iustitiae a procedura poenali,
immo a poenis irrogandis prorsus abstinere potest, dummodo ipsius Hierarchae
iudicio haec omnia simul concurrant: delinquens in iudicium nondum delatus
suum delictum Hierarchae in foro externo sincera paenitentia motus confessus
est necnon de reparatione scandali et damni congrue provisum est. §
2. Hoc vero Hierarcha facere non potest, si de delicto agitur, quod poenam
secumfert, cuius remissio auctoritati superiori reservata est, donec licentiam
ab eadem auctoritate obtinuerit.
Can. 1404 - § 1. In poenis benignior
est interpretatio facienda.
§ 2. Non licet poenam de persona ad personam
vel de casu ad casum producere, etsi par adest ratio, immo gravior.
Can.
1405 - § 1. Qui habet potestatem legislativam, potest, quatenus vere
necessarium est ad aptius providendum disciplinae ecclesiasticae, etiam
leges poenales ferre necnon suis legibus etiam legem divinam aut ecclesiasticam
ab auctoritate superiore latam congrua poena munire servatis suae competentiae
limitibus ratione territorii vel personarum.
§ 2. Poenis iure communi
in aliquod delictum statutis aliae poenae iure particulari addi possunt;
id antem ne fiat nisi gravissima de causa; si vero iure communi indeterminata
vel facultativa poena statuitur, iure particulari in eius locum poena determinata
vel obligatoria statui potest.
§ 3. Curent Patriarchae et Episcopi
eparchiales, ut leges poenales iuris particularis in eodem territorio,
quatenus fieri potest, uniformes sint.
Can. 1406 - § 1. Quatenus aliquis
potest praecepta imponere, eatenus potest re mature perpensa et maxima
moderatione poenas determinatas per praeceptum comminari eis exceptis,
quae in can. 1402, § 2 enumerantur; Patriarcha vero de consensu Synodi
permanentis etiam has poenas per praeceptum comminari potest.
§ 2.
Monitio cum comminatione poenarum, qua Hierarcha legem non poenalem in
casibus singularibus urget, praecepto poenali aequiparatur.
Can. 1407 -
§ 1. Si iudicio Hierarchae, qui poenam irrogare potest, natura delicti
id patitur, poena irrogari non potest, nisi delinquens antea semel saltem
monitus est, ut a delicto desisteret, dato congruo ad resipiscentiam tempore.
§ 2. A delicto destitisse dicendus est is, quem delicti sincere paenituit
quique praeterea congruam reparationem scandali et damni dedit vel saltem
serio promisit.
§ 3. Monitio poenalis vero, de qua in can. 1406, §
2, sufficiens est, ut poena irrogari possit.
Can. 1408 - Poena reum non
tenet, nisi postquam sententia vel decreto irrogata est, salvo iure Romani
Pontificis vel Concilii Oecumenici aliter statuendi.
Can. 1409 - §
1. In lege poenali applicanda, etsi lex utitur verbis praeceptivis, iudex
pro sua conscientia et prudentia potest: 1° poenae irrogationem in
tempus magis opportunum differre, si ex praepropera rei punitione maiora
mala eventura praevidentur; 2° a poena irroganda abstinere vel poenam
mitiorem irrogare, si reus emendatus est necnon de reparatione scandali
et damni congrue provisum est aut si ipse reus satis ab auctoritate civili
punitus est aut punitum iri praevidetur; 3° poenas intra aequos limites
moderari, si reus plura delicta commisit et nimius videtur poenarum cumulus;
4° obligationem servandi poenam suspendere in favorem eius, qui omni
probitate vitae hucusque commendatus primum deliquit, dummodo scandalum
reparandum non urgeat; poena suspensa prorsus cessat, si intra tempus a
iudice determinatum reus iterum non deliquit, secus tamquam utriusque delicti
debitor gravius puniatur, nisi interim actio poenalis pro priore delicto
exstincta est.
§ 2. Si poena est indeterminata neque aliter lex cavet,
iudex poenas in can. 1402, § 2 recensitas irrogare non potest.
Can.
1410 - In poenis clerico irrogandis ei salva esse debent, quae ad congruam
sustentationem sunt necessaria, nisi agitur de depositione, quo in casu
Hierarcha curet, ut deposito, qui propter poenam vere indiget, quo meliore
fieri potest modo, provideatur salvis semper iuribus ortis circa praecaventiam
et securitatem socialem necnon assistentiam sanitariam in favorem eius
eiusque familiae, si coniugatus est.
Can. 1411 - Nulla poena irrogari potest,
postquam actio poenalis exstincta est.
Can. 1412 - § 1. Qui lege aut
praecepto tenetur, adnexae eidem quoque poenae obnoxius est.
§ 2.
Si, postquam delictum commissum est, lex mutatur, applicanda est lex reo
favorabilior.
§ 3. Si vero lex posterior tollit legem vel saltem poenam,
haec, quomodocumque irrogata erat, statim cessat. § 4. Poena reum
ubique tenet etiam resoluto iure eius, qui poenam irrogavit, nisi aliter
iure communi expresse cavetur.
Can. 1413 - § 1. Nulli poenae est obnoxius,
qui decimum quartum aetatis annum non explevit.
§ 2. Qui vero intra
decimum quartum et duodevicesimum aetatis annum delictum commisit, puniri
potest tantummodo poenis, quae privationem alicuius boni non includunt,
nisi Episcopus eparchialis vel iudex in casibus specialibus aliter melius
consuli posse censet eiusdem emendationi.
Can. 1414 - § 1. Poenis
is tantum subicitur, qui legem poenalem vel praeceptum poenale violavit
aut deliberate aut ex graviter culpabili omissione debitae diligentiae
aut ex graviter culpabili ignorantia legis vel praecepti.
§ 2. Posita
externa legis poenalis vel praecepti poenalis violatione praesumitur eam
deliberate factam esse, donec contrarium probetur; in ceteris legibus vel
praeceptis id praesumitur tantummodo, si lex vel praeceptum iterum post
monitionem poenalem violatur.
Can. 1415 - Si qua adest secundum communem
praxim et doctrinam canonicam circumstantia attenuans, dummodo tamen delictum
adhuc habeatur, iudex poenam lege vel praecepto statutam temperare debet;
immo pro sua prudentia, si censet aliter posse melius consuli rei emendationi
atque reparationi scandali et damni, potest etiam a poena irroganda abstinere.
Can. 1416 - Si delictum a recidivo commissum est vel si alia adest secundum
communem praxim et doctrinam canonicam circumstantia aggravans, iudex potest
reum gravius punire, quam lex vel praeceptum statuit, non exclusis poenis
in can. 1402, § 2 recensitis.
Can. 1417 - Qui communi delinquendi
consilio in delictum concurrunt neque in lege vel praecepto expresse nominantur,
eisdem poenis ac auctor principalis puniri possunt vel ad prudentiam iudicis
aliis poenis eiusdem vel minoris gravitatis.
Can. 1418 - § 1. Qui
aliquid ad delictum patrandum egit vel omisit nec tamen praeter suam voluntatem
delictum consummavit, non tenetur poena in delictum consummatum statuta,
nisi lex vel praeceptum aliter cavet.
§ 2. Si vero actus vel omissiones
natura sua ad delicti exsecutionem conducunt, auctor congrua poena puniatur,
praesertim si scandalum aliudve grave damnum evenit, leviore tamen quam
ea, quae in delictum consummatum constituta est.
§ 3. Ab omni poena
liberatur, qui sua sponte ab incepta delicti exsecutione destitit, si nullum
ex conatu damnum aut scandalum ortum est.
Can. 1419 - § 1. Qui a lege
poenali dispensare potest vel a praecepto poenali eximere, potest etiam
poenam vi eiusdem legis vel praecepti irrogatam remittere.
§ 2. Potest
praeterea lege vel praecepto poenali aliis quoque potestas conferri poenas
remittendi.
Can. 1420 - § 1. Poenam vi iuris communis irrogatam remittere
potest: 1° Hierarcha, qui iudicium poenale promovit vel decreto poenam
irrogavit; 2° Hierarcha loci ubi reus actu commoratur, consulto vero
Hierarcha, de quo in n. 1.
§ 2. Hae normae valent etiam circa poenas
vi iuris particularis vel praecepti poenalis irrogatis, nisi aliter iure
particulari Ecclesiae sui iuris cavetur.
§ 3. Poenam vero a Sede Apostolica
irrogatam sola Sedes Apostolica remittere potest, nisi Patriarchae vel
aliis remissio poenae delegatur.
Can. 1421 - Remissio poenae vi aut metu
gravi aut dolo extorta ipso iure nulla est.
Can. 1422 -§ 1. Remissio
poenae dari potest etiam inscio reo vel sub condicione.
§ 2. Remissio
poenae dari debet scripto, nisi gravis causa aliud suadet.
§ 3. Caveatur,
ne petitio remissionis poenae vel ipsa remissio divulgetur, nisi quatenus
id vel utile est ad rei famam tuendam vel necessarium ad scandalum reparandum.
Can. 1423 - § 1. Salvo iure Romani Pontificis remissionem cuiusvis
poenae sibi vel aliis reservandi, Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis
vel archiepiscopalis maioris lege propter graves circumstantias lata reservare
potest remissionem poenarum Patriarchae vel Archiepiscopo maiori pro subditis,
qui intra fines territorii Ecclesiae, cui praeest, domicilium vel quasi-domicilium
habent; nemo alius potest valide sibi vel aliis reservare remissionem poenarum
iure communi statutarum nisi de consensu Sedis Apostolicae.
§ 2. Omnis
reservatio stricte est interpretanda.
Can. 1424 - § 1. Remissio poenae
dari non potest, nisi reum delicti patrati sincere paenituit necnon de
reparatione scandali et damni congrue provisum est.
§ 2. Si vero iudicio
illius, cui remissio poenae competit, impletae sunt hae condiciones, remissio,
quatenus natura poenae spectata fieri potest, ne denegetur.
Can. 1425 -
Si quis pluribus poenis detinetur, remissio valet tantummodo pro poenis
in ipsa expressis; remissio generalis autem omnes aufert poenas eis exceptis,
quas in petitione reus mala fide reticuit.
Can. 1426 - § 1. Nisi alia
poena iure determinata est, irrogari possunt secundum antiquas Ecclesiarum
orientalium traditiones poenae, quibus imponitur aliquod grave opus religionis
vel pietatis vel caritatis peragendum veluti preces determinatae, pia peregrinatio,
speciale ieiunium, eleemosynae, recessus spirituales.
§ 2. Illi, qui
has poenas non est dispositus acceptare, aliae poenae irrogentur.
Can.
1427 - § 1. Salvo iure particulari correptio publica fit coram notario
vel duobus testibus aut per epistulam ita tamen, ut de receptione et tenore
epistulae ex aliquo documento constet.
§ 2. Cavendum est, ne ipsa
correptione publica locus detur maiori, quam par est, infamiae rei.
Can.
1428 - Si gravitas casus fert et praecipue si agitur de recidivis, Hierarcha
etiam praeter poenas per sententiam ad normam iuris irrogatas reum submittere
potest vigilantiae modo per decretum administrativum determinato.
Can.
1429 - § 1. Prohibitio commorandi in certo loco vel territorio tantum
clericos vel religiosos vel sodales societatis vitae communis ad instar
religiosorum afficere potest, praescriptio vero commorandi in certo loco
vel territorio nonnisi clericos eparchiae ascriptos salvo iure institutorum
vitae consecratae.
§ 2. Ut praescriptio commorandi in certo loco vel
territorio irrogetur, requiritur consensus Hierarchae loci, nisi agitur
vel de domo instituti vitae consecratae iuris pontificii vel patriarchalis,
quo in casu requiritur consensus Superioris competentis, vel de domo clericis
plurium eparchiarum paenitentibus vel emendandis destinata.
Can. 1430 -
§ 1. Privationes poenales afficere possunt tantum illas potestates,
officia, ministeria, munera, iura, privilegia, facultates, gratias, titulos,
insignia, quae sunt sub potestate auctoritatis poenam constituentis vel
Hierarchae, qui iudicium poenale promovit vel decreto eam irrogat; idem
valet pro translatione poenali ad aliud officium.
§ 2. Potestatis
ordinis sacri privatio dari non potest, sed tantum prohibitio omnes vel
aliquos eius actus exercendi ad normam iuris communis; item dari non potest
privatio graduum academicorum.
Can. 1431 - § 1. Excommunicatione minore
puniti privantur susceptione Divinae Eucharistiae; excludi insuper possunt
a participatione in Divina Liturgia, immo etiam ab ingressu in ecclesiam,
si in ea cultus divinus publice celebratur.
§ 2. Ipsa sententia vel
decreto, quo haec poena irrogatur, definiri debet eiusdem poenae extensio
et, si casus fert, duratio.
Can. 1432 - § 1. Suspensio potest esse
vel ab omnibus vel aliquibus actibus potestatis ordinis aut regiminis,
ab omnibus vel aliquibus actibus vel iuribus cum officio, ministerio vel
munere conexis; eiusdem vero extensio ipsa sententia vel decreto, quo poena
irrogatur, definiatur, nisi iure iam determinata est.
§ 2. Nemo suspendi
potest nisi ab actibus, qui sunt sub potestate auctoritatis poenam constituentis
vel Hierarchae, qui iudicium poenale promovet vel decreto suspensionem
irrogat.
§ 3. Suspensio numquam afficit validitatem actuum nec ius
habitandi, si quod reus ratione officii, ministerii vel muneris habet;
suspensio vero vetans fructus, remunerationes, pensiones aliudve percipere
secumfert obligationem restituendi, quidquid illegitime, etsi bona fide,
perceptum est.
Can. 1433 - § 1. Clericus ad inferiorem gradum reductus
vetatur illos actus potestatis ordinis et regiminis exercere, qui huic
gradui consentanei non sunt.
§ 2. Clericus vero a statu clericali
depositus privatur omnibus officiis, ministeriis aliisve muneribus, pensionibus
ecclesiasticis et qualibet potestate delegata; fit ad ea inhabilis; potestatem
ordinis exercere prohibetur; promoveri non potest ad superiores ordines
sacros et laicis, ad effectus canonicos quod attinet, aequiparatur firmis
cann. 396 et 725.
Can. 1434 - § 1. Excommunicatio maior vetat praeter
omnia illa de quibus in can. 1431, § 1, et alia sacramenta suscipere,
sacramenta et sacramentalia ministrare, officiis, ministeriis vel muneribus
quibuslibet fungi, actus regiminis ponere, qui, si tamen ponuntur, ipso
iure nulli sunt.
§ 2. Excommunicatione maiore punitus a participatione
in Divina Liturgia et in aliis quibuslibet publicis celebrationibus cultus
divini arcendus est.
§ 3. Excommunicatione maiore punitus vetatur
frui privilegiis antea sibi concessis; non potest valide consequi dignitatem,
officium, ministerium aliudve munus in Ecclesia vel pensionem nec fructus
his adnexos facit suos; caret etiam voce activa et passiva.
Can. 1435 -
§ 1: Si poena vetat suscipere sacramenta vel sacramentalia, vetitum
suspenditur, dum reus in periculo mortis versatur.
§ 2. Si poena vetat
ministrare sacramenta vel sacramentalia vel ponere actum regiminis, vetitum
suspenditur, quoties id necessarium est ad consulendum christifidelibus
in periculo mortis constitutis.
CAPUT II DE POENIS IN SINGULA DELICTA
Can. 1436 - § 1. Qui aliquam veritatem fide divina et catholica
credendam denegat vel eam in dubium ponit aut fidem christianam ex toto
repudiat et legitime monitus non resipiscit, ut haereticus aut apostata
excommunicatione maiore puniatur, clericus praeterea aliis poenis puniri
potest non exclusa depositione.
§ 2. Praeter hos casus, qui sustinet
doctrinam, quae a Romano Pontifice vel Collegio Episcoporum magisterium
authenticum exercentibus ut erronea damnata est, nec legitime monitus resipiscit,
congrua poena puniatur.
Can. 1437 - Qui subiectionem supremae Ecclesiae
auctoritati aut communionem cum christifidelibus eidem subiectis detrectat
et legitime monitus oboedientiam non praestat, ut schismaticus excommunicatione
maiore puniatur.
Can. 1438 - Qui consulto omittit commemorationem Hierarchae
in Divina Liturgia et in laudibus divinis iure praescriptam, si legitime
monitus non resipiscit, congrua poena puniatur non exclusa excommunicatione
maiore.
Can. 1439 - Parentes vel parentum locum tenentes, qui filios in
religione acatholica baptizandos vel educandos tradunt, congrua poena puniantur.
Can. 1440 - Qui normas iuris de communicatione in sacris violat, congrua
poena puniri potest.
Can. 1441 - Qui res sacras in usum profanum vel in
malum finem adhibet, suspendatur vel a Divina Eucharistia suscipienda prohibeatur.
Can. 1442 - Qui Divinam Eucharistiam abiecit aut in sacrilegum finem abduxit
vel retinuit, excommunicatione maiore puniatur et, si clericus est, etiam
aliis poenis non exclusa depositione.
Can. 1443 - Qui Divinae Liturgiae
vel aliorum sacramentorum celebrationem simulavit, congrua poena puniatur
non exclusa excommunicatione maiore.
Can. 1444 - Qui periurium commisit
coram auctoritate ecclesiastica aut qui, etsi iniuratus, iudici legitime
interroganti scienter falsum affirmavit aut verum occultavit aut qui ad
haec delicta induxit, congrua poena puniatur.
Can. 1445 - § 1. Qui
vim physicam in Episcopum adhibuit vel aliam gravem iniuriam in ipsum iniecit,
congrua poena puniatur non exclusa, si clericus est, depositione; si vero
idem delictum in Metropolitam, Patriarcham vel immo Romanum Pontificem
commissum est, reus puniatur excommunicatione maiore, cuius remissio in
ultimo casu ipsi Romano Pontifici est reservata.
§ 2. Qui id egit
in alium clericum, religiosum, sodalem societatis vitae communis ad instar
religiosorum vel in laicum, qui actu munus ecclesiasticum exercet, congrua
poena puniatur.
Can. 1446 - Qui proprio Hierarchae legitime praecipienti
vel prohibenti non obtemperat et post monitionem in inoboedientia persistit,
ut delinquens congrua poena puniatur.
Can. 1447 - § 1. Qui seditiones
vel odia adversus quemcumque Hierarcham suscitat aut subditos ad inoboedientiam
in eum provocat, congrua poena puniatur non exclusa excommunicatione maiore,
praesertim si hoc delictum adversus Patriarcham vel immo adversus Romanum
Pontificem commissum est.
§ 2. Qui impedivit libertatem ministerii
vel electionis vel potestatis ecclesiasticae aut legitimum bonorum Ecclesiae
temporalium usum aut perterrefecit electorem vel eum, qui potestatem vel
ministerium exercet, congrua poena puniatur.
Can. 1448 - § 1. Qui
vel publico spectaculo vel contione vel in scripto publice evulgato vel
aliter instrumentis communicationis socialis utens blasphemiam profert
aut bonos mores graviter laedit aut in religionem vel Ecclesiam iniurias
exprimit vel odium contemptumve excitat, congrua poena puniatur. §
2. Qui nomen dat consociationi, quae contra Ecclesiam machinatur, congrua
poena puniatur.
Can. 1449 - Qui sine praescripto consensu vel licentia
bona ecclesiastica alienavit, congrua poena puniatur.
Can. 1450 - §
1. Qui homicidium patravit, puniatur excommunicatione maiore; clericus
praeterea aliis poenis puniatur non exclusa depositione.
§ 2. Eodem
modo puniatur, qui abortum procuravit effectu secuto, firmo can. 728, §
2.
Can. 1451 - Qui hominem rapuit aut iniuste detinet, graviter vulneravit
vel mutilavit, ei torturam physicam vel psychicam intulit, congrua poena
puniatur non exclusa excommunicatione maiore.
Can. 1452 - Qui gravem iniuriam
cuiquam intulit vel eius bonam famam per calumniam graviter laesit, ad
congruam satisfactionem praestandam cogatur; si vero recusavit, excommunicatione
minore vel suspensione puniatur.
Can. 1453 - § 1. Clericus concubinarius
vel aliter in peccato externo contra castitatem cum scandalo permanens
suspensione puniatur, cui persistente delicto aliae poenae gradatim addi
possunt usque ad depositionem.
§ 2. Clericus, qui prohibitum matrimonium
attentavit, deponatur.
§ 3. Religiosus, qui votum publicum perpetuum
castitatis emisit et non est in ordine sacro constitutus, haec delicta
committens congrua poena puniatur.
Can. 1454 - Qui falso de quovis delicto
aliquem denuntiavit, congrua poena puniatur, non exclusa excommunicatione
maiore, praesertim si denuntiatur confessarius, Hierarcha, clericus, religiosus,
sodalis societatis vitae communis ad instar religiosorum aut laicus in
munere ecclesiastico constitutus firmo can. 731.
Can. 1455 - Qui documentum
ecclesiasticum falsum confecit aut in eo falsum asseruit aut qui quolibet
falso vel mutato documento scienter usus est in re ecclesiastica aut verum
documentum mutavit, destruxit vel occultavit, congrua poena puniatur.
Can.
1456 - § 1. Confessarius, qui sacramentale sigillum directe violavit,
excommunicatione maiore puniatur firmo can. 728, § 1, n. 1; si vero
alio modo hoc sigillum fregit, congrua poena puniatur.
§ 2. Qui notitias
ex confessione habere quoquo modo conatus est vel illas iam habitas aliis
transmisit, excommunicatione minore aut suspensione puniatur.
Can. 1457
- Sacerdos, qui complicem in peccato contra castitatem absolvit, excommunicatione
maiore puniatur firmo can. 728, § 1, n. 2.
Can. 1458 - Sacerdos, qui
in actu vel occasione vel praetextu confessionis paenitentem ad peccatiim
contra castitatem sollicitavit, congrua poena puniatur non exclusa depositione.
Can. 1459 - § 1. Episcopi, qui alicui sine auctoritatis competentis
mandato ordinationem episcopalem ministraverunt, et is, qui ab ipsis ordinationem
hoc modo suscepit, excommunicatione maiore puniantur.
§ 2. Episcopus,
qui alicui ordinationem diaconalem vel presbyteralem contra praescripta
canonum ministravit, congrua poena puniatur.
Can. 1460 - Qui auctoritatem
civilem directe vel indirecte adiit, ut ea instante sacram ordinationem,
officium, ministerium vel aliud munus in Ecclesia obtineret, congrua poena
puniatur non exclusa excommunicatione maiore et, si de clerico agitur,
etiam depositione.
Can. 1461 - Qui sacram ordinationem simoniace ministravit
vel suscepit, deponatur; qui vero alia sacramenta simoniace ministravit
vel suscepit, congrua poena puniatur non exclusa excommunicatione maiore.
Can. 1462 - Qui officium, ministerium vel aliud munus in Ecclesia simoniace
obtinuit, contulit aut quomodocumque usurpavit aut illegitime retinet vel
aliis transmisit vel exsequitur, congrua poena puniatur non exclusa excommunicatione
maiore.
Can. 1463 - Qui quidvis donavit vel pollicitus est, ut aliquis
officium, ministerium vel aliud munus in Ecclesia exercens illegitime aliquid
ageret vel omitteret, congrua poena poniatur; item, qui ea dona vel pollicitationes
acceptavit.
Can. 1464 - § 1. Qui praeter casus iure iam praevisos
potestate, officio, ministerio vel alio munere in Ecclesia per actum vel
omissionem abusus est, congrua poena puniatur non exclusa eorundem privatione,
nisi in hunc abusum alia poena est lege vel praecepto statuta.
§ 2.
Qui vero ex culpabili neglegentia actum potestatis, officii, ministerii
vel alterius muneris in Ecclesia illegitime cum damno alieno posuit vel
omisit, congrua poena puniatur.
Can. 1465 - Qui officium, ministerium vel
aliud munus in Ecclesia exercens, cuicumque Ecclesiae sui iuris, etiam
Ecclesiae latinae, ascriptus est, quemvis christifidelem contra can. 31
ad transitum ad aliam Ecclesiam sui iuris quomodocumque inducere praesumpsit,
congrua poena puniatur.
Can. 1466 - Clericus, religiosus vel sodalis societatis
vitae communis ad instar religiosorum negotiationem aut mercaturam contra
canonum praescripta exercens congrua poena puniatur.
Can. 1467 - Qui obligationes
sibi ex poena impositas violat, graviore poena puniri potest.
TITULUS XXVIII DE PROCEDURA IN POENIS IRROGANDIS
CAPUT I DE IUDICIO POENALI
Art. I DE PRAEVIA INVESTIGATIONE
Can. 1468 - § 1. Quoties Hierarcha notitiam saltem veri similem
habet de delicto, caute inquirat per se vel per aliam idoneam personam
circa facta et circumstantias, nisi haec investigatio omnino superflua
videtur.
§ 2. Cavendum est, ne ex hac investigatione bonum cuiusquam
in discrimen vocetur.
§ 3. Qui investigationem agit, easdem ac auditor
in processu habet potestates et obligationes; idemque non potest, si postea
iudicium poenale promovetur, in eo iudicem agere.
Can. 1469 - § 1.
Firmis cann. 1403 et 1411, si investigatio satis instructa esse videtur,
decidat Hierarcha, num procedura in poenis irrogandis promovenda sit, et,
si affirmative decidit, utrum per iudicium poenale an per decretum extra
iudicium agendum sit.
§ 2. Hierarcha decisionem suam revocet vel mutet,
quoties ex novis factis et circumstantiis aliud sibi decernendum videtur.
§ 3. Antequam quicquam in re decernit, Hierarcha audiat de delicto
accusatum et promotorem iustitiae atque, si ipse prudenter censet, duos
iudices aliosve iuris peritos; consideret etiam Hierarcha, num ad vitanda
inutilia iudicia expediat, ut partibus consentientibus ipse vel investigator
quaestionem de damnis ex bono et aequo dirimat.
Can. 1470 - Investigationis
acta et Hierarchae decreta, quibus investigatio initur vel clauditur, eaque
omnia, quae investigationem praecedunt, si necessaria non sunt ad proceduram
in poenis irrogandis, in archivo secreto curiae asserventur.
Art. II DE IUDICII POENALIS EVOLUTIONE
Can. 1471 - § 1. Salvis canonibus huius tituli in iudicio poenali
applicandi sunt, nisi rei natura obstat, canones de iudiciis in genere
et de iudicio contentioso ordinario necnon normae speciales de causis,
quae ad bonum publicum spectant, non vero canones de iudicio contentioso
summario.
§ 2. Accusatus ad confitendum delictum non tenetur nec ipsi
iusiurandum deferri potest.
Can. 1472 - § 1. Si Hierarcha decrevit
iudicium poenale esse ineundum, acta investigationis promotori iustitiae
tradat, qui libellum accusationis iudici ad normam cann. 1185 et 1187 exhibeat.
§ 2. Coram tribunali superiore partes actoris gerit promotor iustitiae
apud illud tribunal constitutus.
Can. 1473 - Ad scandala praevenienda,
ad testium libertatem protegendam et ad iustitiae cursum tuendum potest
Hierarcha audito promotore iustitiae et citato ipso accusato in quolibet
statu et gradu iudicii poenalis accusatum ab exercitio ordinis sacri, officii,
ministerii vel alterius muneris arcere, ei imponere vel prohibere commorationem
in aliquo loco vel territorio, vel etiam publicam Divinae Eucharistiae
susceptionem prohibere; quae omnia causa cessante sunt revocanda et ipso
iure finem habent cessante iudicio poenali.
Can. 1474 - Iudex accusatum
citans debet eum invitare ad eligendum advocatum intra tempus determinatum;
quo inutiliter elapso idem iudex ex officio advocatum accusato constituat
tamdiu in munere mansurum, dum accusatus sibi advocatum non constituerit.
Can. 1475 - § 1. In quolibet gradu iudicii renuntiatio litis instantiae
fieri potest a promotore iustitiae mandante vel consentiente Hierarcha,
ex cuius deliberatione iudicium promotum est.
§ 2. Renuntiatio, ut
valeat, debet ab accusato acceptari, nisi hic a iudicio absens declaratus
est.
Can. 1476 - Praeter defensiones et animadversiones scripto datas,
si quae fuerunt, discussio causae ore fieri debet.
Can. 1477 - § 1.
Discussioni assistunt promotor iustitiae, accusatus eiusque advocatus,
pars laesa, de qua in can. 1483, § 1 eiusque advocatus.
§ 2.
Tribunalis est peritos, qui operam in causa praestiterunt, ad discussionem
vocare, ut peritias suas explicare possint.
Can. 1478 - In causae discussione
accusatus semper ius habet, ut vel ipse vel suus advocatus postremus loquatur.
Can. 1479 - § 1. Discussione peracta tribunal sententiam ferat. §
2. Si ex discussione emersit necessitas novarum probationum colligendarum,
tribunal dilata definitione causae novas probationes colligat.
Can. 1480
- Pars dispositiva sententiae statim publicanda est, nisi tribunal gravi
de causa decernit decisionem secreto servandam esse usque ad formalem sententiae
intimationem, quae numquam ultra mensem a die, quo causa poenalis definita
est, computandum differri potest.
Can. 1481 - § 1. Appellationem interponere
potest reus, etsi iudex eum absolutum dimisit ideo tantum, quia poena erat
facultativa vel quia iudex potestate usus est, de qua in cann. 1409, §
1 et 1415.
§ 2. Promotor iustitiae appellare potest, si censet reparationi
scandali vel restitutioni iustitiae satis provisum non esse.
Can. 1482
- In quolibet statu et gradu iudicii poenalis, si evidenter constat delictum
non esse ab accusato patratum, iudex debet id sententia declarare et accusatum
absolvere, etsi simul constat actionem poenalem esse exstinctam.
Art. III DE ACTIONE AD DAMNA REPARANDA
Can. 1483 - § 1. Pars laesa potest actionem contentiosam ad damna
reparanda ex delicto sibi illata in ipso iudicio poenali exercere ad normam
can. 1276.
§ 2. Interventus partis laesae non amplius admittitur,
si factus non est in primo gradu iudicii poenalis.
§ 3. Appellatio
in causa de damnis fit ad normam cann. 1309 - 1321, etsi appellatio in
iudicio poenali fieri non potest; si vero utraque appellatio, etsi a diversis
partibus, interponitur, unicum fiat iudicium appellationis salvo can. 1484.
Can. 1484 - § 1. Ad nimias iudicii poenalis moras vitandas potest
iudex iudicium de damnis differre, donec sententiam definitivam in iudicio
poenali tulerit.
§ 2. Iudex, qui ita egit, debet, postquam sententiam
tulit in iudicio poenali, de damnis cognoscere, etsi iudicium poenale propter
interpositam impugnationem adhuc pendet vel accusatus absolutus est propter
causam, quae non aufert obligationem damna reparandi.
Can. 1485 - Sententia
lata in iudicio poenali, etsi in rem iudicatam transiit, nullo modo ius
facit erga partem laesam, nisi haec intervenit ad normam can. 1483.
CAPUT II DE IRROGATIONE POENARUM PER DECRETUM EXTRA IUDICIUM
Can. 1486 -§ 1. Ad validitatem decreti, quo poena irrogatur, requiritur,
ut: 1° accusatus de accusatione atque probationibus certior fiat data
sibi opportunitate ius ad sui defensionem plene exercendi, nisi ad normam
iuris citatus comparere neglexit; 2° discussio oralis inter Hierarcham
vel eius delegatum et accusatum habeatur praesentibus promotore iustitiae
et notario; 3° in ipso decreto exponatur, quibus rationibus in facto
et in iure punitio innitatur.
§ 2. Poenae autem, de quibus in can.
1426, § 1, sine hac procedura imponi possunt, dummodo de earum acceptatione
ex parte rei scripto constet.
Can. 1487 - § 1. Recursus adversus decretum,
quo poena irrogatur, intra decem dies utiles, postquam intimatum est, ad
auctoritatem superiorem competentem interponi potest.
§ 2. Hic recursus
vim decreti suspendit.
§ 3. Contra decisionem auctoritatis superioris
non datur ulterior recursus.
TITULUS XXIX DE LEGE, DE CONSUETUDINE ET DE ACTIBUS ADMINISTRATIVIS
CAPUT I DE LEGIBUS ECCLESIASTICIS
Can. 1488 - Leges instituuntur promulgatione.
Can. 1489 - § 1.
Leges a Sede Apostolica latae promulgantur per editionem in Actorum Sedis
Apostolicae commentario officiali, nisi in casibus specialibus alius promulgandi
modus est praescriptus; obligare incipiunt elapsis tribus mensibus a die,
qui Actorum numero appositus est, computandis, nisi ex natura rei statim
obligant aut brevior vel longior vacatio expresse est statuta.
§ 2.
Leges ab aliis legislatoribus latae promulgantur modo ab his legislatoribus
determinato et obligare incipiunt a die ab eisdem statuto.
Can. 1490 -
Legibus mere ecclesiasticis tenentur baptizati in Ecclesia catholica vel
in eandem recepti, quique sufficientem usum rationis habent et, nisi aliter
iure expresse cavetur, septimum aetatis annum expleverunt.
Can. 1491 -
§ 1. Legibus a suprema Ecclesiae auctoritate latis tetentur omnes,
pro quibus datae sunt ubique terrarum, nisi pro determinato territorio
conditae sunt; ceterae leges vim habent tantummodo in territorio, in quo
auctoritas, quae leges promulgavit, potestatem regiminis exercet, nisi
aliter iure cavetur vel ex natura rei constat.
§ 2. Legibus latis
pro determinato territorio ii subiciuntur, pro quibus datae sunt quique
ibidem domicilium vel quasi-domicilium habent et simul actu commorantur
firma § 3, n. 1.
§ 3. Peregrini: 1° non obligantur legibus
iuris particularis sui territorii, dum ab eo absunt, nisi aut earum transgressio
in proprio territorio nocet aut leges sunt personales; 2° neque obligantur
legibus iuris particularis territorii, in quo versantur, eis exceptis,
quae ordini publico consulunt aut actuum sollemnia determinant aut res
immobiles in territorio sitas respiciunt; 3° sed obligantur legibus
iuris communis et legibus iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris,
etsi, ad leges eiusdem iuris particularis quod attinet, in suo territorio
non vigent, non vero, si in loco, ubi versantur, non obligant. § 4.
Vagi obligantur omnibus legibus, quae vigent in loco, ubi versantur.
Can.
1492 - Leges a suprema Ecclesiae auctoritate latae, in quibus subiectum
passivum expresse non indicatur, christifideles Ecclesiarum orientalium
respiciunt tantummodo, quatenus de rebus fidei vel morum aut de declaratione
legis divinae agitur vel explicite de eisdem christifidelibus in his legibus
disponitur aut de favorabilibus agitur, quae nihil ritibus orientalibus
contrarium continent.
Can. 1493 - § 1. Nomine iuris communis in hoc
Codice veniunt praeter leges et legitimas consuetudines universae Ecclesiae
etiam leges et legitimae consuetudines omnibus Ecclesiis orientalibus communes.
§ 2. Nomine vero iuris particularis veniunt omnes leges, legitimae
consuetudines, statuta aliaeque iuris normae, quae nec universae Ecclesiae
nec omnibus Ecclesiis orientalibus communes sunt.
Can. 1494 - Leges respiciunt
futura, non praeterita, nisi expresse in eis de praeteritis cavetur.
Can.
1495 - Irritantes aut inhabilitantes eae tantum leges habendae sunt, quibus
actum esse nullum aut inhabilem esse personam expresse statuitur.
Can.
1496 - Leges, etiam irritantes aut inhabilitantes, in dubio iuris non urgent;
in dubio facti autem ab eis dispensare possunt Hierarchae, dummodo dispensatio,
si est reservata, concedi soleat ab auctoritate, cui reservatur.
Can. 1497
- § 1. Ignorantia vel error circa leges irritantes aut inhabilitantes
earundem effectum non impediunt, nisi aliud iure expresse statuitur. §
2. Ignorantia vel error circa legem aut poenam aut circa factum proprium
aut circa factum alienum notorium non praesumitur; circa factum alienum
non notorium praesumitur, donec contrarium probetur.
Can. 1498 - §
1. Leges authentice interpretatur legislator et is, cui potestas authentice
interpretandi ab eodem collata est.
§ 2. Interpretatio authentica
per modum legis data eandem vim habet ac ipsa lex et promulgari debet;
si verba in se certa declarat tantum, valet retrorsum; si legem coartat
vel extendit aut dubiam explicat, non retrotrahitur.
§ 3. Interpretatio
autem per modum sententiae iudicialis aut actus administrativi in re speciali
data vim legis non habet et obligat tantum personas atque afficit res,
pro quibus data est.
Can. 1499 - Leges intellegendae sunt secundum propriam
verborum significationem in textu et contextu consideratam, quae si dubia
et obscura mansit, secundum locos parallelos, si qui sunt, legis finem
ac circumstantias et mentem legislatoris.
Can. 1500 - Leges, quae poenam
statuunt aut liberum iurium exercitium coartant aut exceptionem a lege
continent, strictae interpretationi subsunt.
Can. 1501 - Si certa de re
deest expressum praescriptum legis, causa, nisi est poenalis, dirimenda
est secundum canones Synodorum et sanctorum Patrum, legitimam consuetudinem,
generalia principia iuris canonici cum aequitate servata, iurisprudentiam
ecclesiasticam, communem et constantem doctrinam canonicam.
Can. 1502 -
§ 1. Lex posterior abrogat priorem aut eidem derogat, si id expresse
edicit aut si illi est directe contraria aut totam de integro ordinat legis
prioris materiam.
§ 2. Lex iuris communis vero, nisi aliter in ipsa
lege expresse cavetur, non derogat legi iuris particularis nec lex iuris
particularis pro aliqua Ecclesia sui iuris lata derogat iuri magis particulari
in eadem Ecclesia vigenti.
Can. 1503 - In dubio revocatio legis praeexsistentis
non praesumitur, sed leges posteriores ad priores trahendae sunt et his,
quatenus fieri potest, conciliandae.
Can. 1504 - Ius civile, ad quod ius
Ecclesiae remittit, in iure canonico eisdem cum effectibus servetur, quatenus
iuri divino non est contrarium et nisi aliter iure canonico cavetur.
Can.
1505 - Enuntiatio sermonis genere masculino etiam genus femininum respicit,
nisi aliter iure cavetur vel ex natura rei constat.
CAPUT II DE CONSUETUDINE
Can. 1506 - § 1. Consuetudo comunitatis christianae, quatenus actuositati
Spiritus Sancti in corpore ecclesiali respondet, vim iuris obtinere potest.
§ 2. Iuri divino nulla consuetudo potest ullo modo derogare.
Can.
1507 - § 1. Ea tantum consuetudo vim iuris habere potest, quae est
rationabilis et a communitate legis saltem recipiendae capaci praxi continua
et pacifica inducta necnon per tempus iure statutum praescripta. §
2. Consuetudo, quae a iure expresse reprobatur, non est rationabilis. §
3. Consuetudo vigenti iuri canonico contraria aut, quae est praeter legem
canonicam, vim iuris obtinet tantum, si legitime per annos triginta continuos
et completos servata est; contra legem canonicam vero, quae clausulam continet
futuras consuetudines prohibentem, sola praevalere potest consuetudo centenaria
vel immemorabilis. § 4. Legislator competens potest consuetudinem
consensu suo saltem tacito etiam ante hoc tempus ut legitimam approbare.
Can. 1508 - Consuetudo est optima legum interpres.
Can. 1509 - Consuetudo
sive contra sive praeter legem per contrariam consuetudinem aut legem revocatur;
sed nisi expressam de eis mentionem facit, lex non revocat consuetudines
centenarias vel immemorabiles; ad ceteras consuetudines quod attinet, valet
can. 1502,
§ 2.
CAPUT III DE ACTIBUS ADMINISTRATIVIS
Can. 1510 - § 1. Actiis administrativi poni possunt ab eis, qui
potestatem regiminis exsecutivam habent, intra limites eorum competentiae
necnon ab illis, quibus haec potestas explicite vel implicite competit
sive ipso iure sive vi legitimae delegationis.
§ 2. Actus administrativi
sunt praesertim: 1° decreta, quibus pro casu speciali datur decisio
aut fit provisio canonica; 2° praecepta singularia, quibus personae
aut personis determinatis aliquid faciendum aut omittendum directe et legitime
imponitur praesertim ad legis observantiam urgendam; 3° rescripta,
quibus conceditur privilegium, dispensatio, licentia aliave gratia.
Can.
1511 - Effectum habet actus administrativus a momento, quo intimatur, vel
in rescriptis a momento, quo datae sunt litterae; si vero actus administrativi
applicatio committitur exsecutori, effectum habet a momento exsecutionis.
Can. 1512 - § 1. Actus administrativus intellegendus est secundum
propriam verborum significationem et communem loquendi usum nec debet ad
alios casus praeter expressos extendi.
§ 2. In dubio actus administrativus,
qui ad lites refertur, ad poenas comminandas vel irrogandas attinet, iura
personae coartat, iura aliis quaesita laedit aut adversatur legi in commodum
privatorum, strictam recipit interpretationem; secus vero latam. §
3. In privilegiis ea semper adhibenda est interpretatio, ut ille, cui privilegium
concessum est, aliquam revera gratiam consequatur. § 4. Non solum
dispensatio, sed ipsa potestas dispensandi ad certum casum concessa strictae
interpretationi subest.
Can. 1513 - § 1. Per legem contrariam nullus
actus administrativus revocatur, nisi aliter in ipsa lege cavetur aut lex
lata est ab auctoritate superiore ei, qui actum administrativum emisit.
§ 2. Actus administrativus non cessat resoluto iure eius, qui eum
posuit, nisi aliter expresse cavetur.
§ 3. Revocatio actus administrativi
per alium actum administrativum auctoritatis competentis effectum tantummodo
obtinet a momento, quo intimatur personae, pro qua datus est. § 4.
Dispensatio, quae tractum habet successivum, cessat quoque certa ac totali
cessatione causae motivae. § 5. Decretum praeceptumve singulare vim
habere desinit etiam cessante lege, ad cuius exsecutionem datum est; praeceptum
singulare cessat etiam resoluto iure praecipientis, nisi legitimo documento
impositum est.
Can. 1514 - Actus administrativus, qui forum externum respicit,
firmis cann. 1520, 5 2 et 1527 scripto est consignandus; item, si fit in
forma commissoria, illius actus exsecutionis.
Can. 1515 - Actus administrativus,
etiam si agitur de rescripto motu proprio dato, effectu caret, quatenus
iura aliis quaesita laedit aut legi vel legitimae consuetudini contrarius
est, nisi auctoritas competens expresse clausulam derogatoriam addidit.
Can. 1516 - Condiciones in actibus administrativis tunc tantum ad validitatem
censentur adiectae, quoties per particulas si, nisi, dummodo, vel in lingua
vernacula per aliam eiusdem significationis exprimuntur.
Art. I DE PROCEDURA IN DECRETIS EXTRA IUDICIUM FERENDIS
Can. 1517 - § 1. Antequam decretum extra iudicium fert, auctoritas
necessarias notitias et probationes exquirat; iure audiendos vel consulendos
audiat vel consulat; eos, quos directe decretum attingit ac praesertim
eos, quorum iura laedi possunt, audiat.
§ 2. Petitori et etiam legitime
contradicenti auctoritas notitias et probationes patefaciat, quae sine
periculo publici vel privati damni cognosci possunt, et rationes forte
contrarias ostendat data eis opportunitate respondendi, etiam per patronum,
intra terminum ab ipsa auctoritate determinatum.
Can. 1518 - Auctoritas
decretum intra sexaginta dies a recepta petitione ad decretum obtinendum
computandos ferat, nisi ius particulare propriae Ecclesiae sui iuris alios
terminos statuit; si vero hoc factum non est et petitor decretum iterum
scripto petit, tricesimo die ab hac petitione recepta computando, si etiam
tunc nihil factum est, petitio pro reiecta habetur ac si eo die reiectio
per decretum facta sit ita, ut recursus adversus eam interponi possit.
Can. 1519 - § 1. Qui decretum fert, id prae oculis habeat et intendat,
quod saluti animarum et bono publico maxime conducere videtur, servatis
quidem legibus et legitimis consuetudinibus, iustitia et aequitate. §
2. In decreto exprimantur saltem summarie motiva; si vero periculum publici
vel privati damni obstat ne motiva patefiant, haec in libro secreto exprimantur
atque ei, qui de recursu forte adversus decretum interposito videt, ostendantur,
si ipse petit.
Can. 1520 - § 1. Decretum vim iuris habet, postquam
ei, ad quem destinatur, intimatum est modo, qui secundum locorum leges
et condiciones tutissimus est.
§ 2. Si periculum publici vel privati
damni obstat, ne textus decreti scripto tradi possit, potest auctoritas
ecclesiastica iubere decretum ei, ad quem destinatur, coram duobus testibus
vel coram notario legi, processu verbali redacto ab omnibus praesentibus
subscribendo; his peractis decretum pro intimato habetur.
§ 3. Si
vero is, ad quem decretum destinatur, intimationem recusavit vel ad normam
iuris vocatus ad decretum accipiendum vel audiendum sine iusta causa a
decreti auctore perpendenda non comparuit vel processui verbali subscribere
recusavit, decretum pro intimato habetur.
Art. II DE EXSECUTIONE ACTUUM ADMINISTRATIVORUM
Can. 1521 - Exsecutor actus administrativi invalide suo munere fungitur,
antequam mandatum scripto datum recepit eiusque authenticitatem et integritatem
recognovit, nisi auctoritas, quae eundem actum posuit, praeviam notitiam
circa mandatum cum eo communicavit.
Can. 1522 - § 1. Exsecutor actus
administrativi, cui committitur mera eiusdem actus exsecutio, hanc exsecutionem
denegare non potest, nisi manifesto constat eundem actum esse nullum aut
alia gravi de causa sustineri non posse aut condiciones actui administrativo
appositas non esse impletas; si vero exsecutio actus administrativi ratione
adiunctorum personae aut loci videtur inopportuna, exsecutor exsecutionem
intermittat et statim certiorem faciat auctoritatem, quae actum posuit.
§ 2. Si in rescripto concessio gratiae exsecutori committitur, eius
est de suo prudenti iudicio et conscientia gratiam concedere vel denegare.
Can. 1523 - Exsecutor actus administrativi procedere debet ad mandati normam;
si condiciones ad validitatem actus mandato appositas non implevit vel
substantialem procedendi formam non servavit, exsecutio nulla est.
Can.
1524 - Exsecutor actus administrativi potest alium de suo prudenti iudicio
sibi substituere, nisi substitutio prohibita est aut electa est industria
personae aut substituti persona determinata est; his in casibus vero exsecutori
licet alii committere actus praeparatorios.
Can. 1525 - Actus administrativus
exsecutioni mandari potest etiam ab exsecutoris successore in officio,
nisi electa est industria personae.
Can. 1526 - Exsecutori licet actum
administrativum iterum exsecutioni mandare, si quoquo modo in eiusdem actus
exsecutione erravit.
Art. III DE RESCRIPTIS
Can. 1527 - § 1. Quae in canonibus de rescriptis statuuntur, de
concessionibus gratiarum vivae vocis oraculo quoque valent, nisi aliud
manifesto constat.
§ 2. Gratiam oretenus concessam aliquis probare
tenetur, quoties id legitime ab eo petitur.
Can. 1528 - Rescriptum impetrari
potest pro alio, etiam praeter eius assensum, et valet ante eiusdem acceptationem,
nisi aliud ex appositis clausulis apparet.
Can. 1529 - § 1. Reticentia
veri in precibus non obstat, quin rescriptum vim habeat, dummodo expressa
sint, quae ad validitatem sunt exprimenda secundum stilum curiae Hierarchae,
qui rescriptum concedit.
§ 2. Nec obstat expositio falsi, dummodo
una saltem causa motiva proposita vera sit.
Can. 1530 - § 1. Gratia
ab auctoritate superiore denegata non potest ab auctoritate inferiore valide
concedi, nisi auctoritas superior expresse consensit.
§ 2. Gratia
ab aliqua auctoritate denegata non potest valide ab alia auctoritate aeque
competenti aut auctoritate superiore concedi nulla facta in petitione denegationis
mentione.
1° De privilegiis
Can. 1531 - § 1. Privilegium, scilicet gratia in favorem certarum
personarum physicarum vel iuridicarum per specialem actum facta, concedi
potest a legislatore et ab eo, cui legislator hanc potestatem concessit.
§ 2. Possessio centenaria vel immemorabilis praesumptionem inducit
concessi privilegii.
Can. 1532 - § 1. Privilegium praesumitur perpetuum.
§ 2. Privilegium cessat: 1° si est personale, per exstinctionem
personae, cui concessum est; 2° si est reale vel locale, per absolutum
rei vel loci interitum; 3° elapso tempore vel expleto numero casuum,
pro quibus concessum est; 4° si temporis progressu rerum adiuncta iudicio
auctoritatis competentis mutantur ita, ut noxium evaserit aut eius usus
illicitus fiat.
§ 3. Privilegium locale, si locus intra quinquaginta
annos restituitur, reviviscit.
Can. 1533 - § 1. Nullum privilegium
per renuntiationem cessat, nisi haec ab auctoritate competenti acceptata
est.
§ 2. Privilegio in sui dumtaxat favorem concesso quaevis persona
physica renuntiare potest.
§ 3. Privilegio concesso alicui personae
iuridicae aut ratione dignitatis loci vel rei persona physica valide renuntiare
non potest; nec ipsi personae iuridicae integrum est privilegio sibi concesso
renuntiare, si renuntiatio cedit in Ecclesiae aliorumve praeiudicium.
Can.
1534 - Per non usum vel per usum contrarium privilegium aliis non onerosum
non cessat; si vero privilegium in aliorum gravamen cedit, amittitur si
accedit legitima praescriptio aut tacita renuntiatio.
Can. 1535 - Qui abutitur
potestate sibi ex privilegio data, ab Hierarcha moneatur; graviter abutentem
ac frustra monitum Hierarcha privet privilegio, quod ipse concessit; si
vero privilegium concessum est ab auctoritate superiore, eandem Hierarcha
certiorem facere tenetur.
2° De dispensationibus
Can. 1536 - § 1. Dispensatio, scilicet legis mere ecclesiasticae
in casu speciali relaxatio, concedi potest tantum iusta ac rationabili
de causa habita ratione adiunctorum casus et gravitatis legis, a qua dispensatur;
secus dispensatio illicita et, nisi ab ipso legislatore aut ab auctoritate
superiore data est, etiam invalida est.
§ 2. Bonum spirituale christifidelium
est iusta et rationabilis causa.
§ 3. In dubio de sufficientia causae
dispensatio licite et valide conceditur.
Can. 1537 - Dispensationi obnoxiae
non sunt leges, quatenus determinant ea, quae institutorum aut actuum iuridicorum
essentialiter sunt constitutiva, nec leges processuales et poenales.
Can.
1538 - § 1. Episcopus eparchialis dispensare potest tam a legibus
iuris communis quam a legibus iuris particularis propriae Ecclesiae sui
iuris in casu speciali christifideles, in quos ad normam iuris potestatem
suam exercet, quoties id ad eorum bonum spirituale conferre iudicat, nisi
ab auctoritate, quae leges tulit, reservatio facta est.
§ 2. Si difficile
est adire auctoritatem, cui dispensatio reservata est, et simul in mora
est periculum gravis damni, omnis Hierarcha in casu speciali dispensare
potest christifideles, in quos ad normam iuris potestatem suam exercet,
dummodo agatur de dispensatione, quam eadem auctoritas in eisdem adiunctis
concedit, firmo can. 396.
Can. 1539 - Qui habet potestatem dispensandi,
eam exercere potest, etiam extra territorium exsistens, in subditos, etsi
a territorio absentes, atque, nisi contrarium expresse statuitur, in peregrinos
quoque in territorio actu degentes necnon erga seipsum.
TITULUS XXX DE PRAESCRIPTIONE ET DE TEMPORIS SUPPUTATIONE
CAPUT I DE PRAESCRIPTIONE
Can. 1540 - Praescriptionem tamquam iuris subiectivi acquirendi vel
amittendi necnon ab obligationibus se liberandi modum, prout est in iure
civili, Ecclesia recipit, nisi aliud iure communi statuitur.
Can. 1541
- Nulla valet praescriptio, nisi bona fide nititur non solum initio, sed
toto decursu temporis ad praescriptionem requisiti salvo can. 1152.
Can.
1542 - Praescriptioni obnoxia non sunt: 1° iura et obligationes, quae
sunt legis divinae; 2° iura, quae obtineri possunt ex solo privilegio
apostolico; 3° iura et obligationes, quae vitam spiritualem christifidelium
directe respiciunt; 4° fines certi et indubii circumscriptionum ecclesiasticarum;
5° obligationes et onera celebrationem Divinae Litnrgiae respicientia;
6° provisio canonica officii, quod ad normam iuris exercitium ordinis
sacri requirit; 7° ius visitationis et obligatio oboedientiae ita,
ut personae in Ecclesia a nulla auctoritate ecclesiastica visitari possint
et nulli auctoritati iam subsint.
CAPUT II DE TEMPORIS SUPPUTATIONE
Can. 1543 - Nisi aliter iure expresse cavetur, tempus supputetur ad
normam canonum, qui sequuntur.
Can. 1544 - § 1. Tempus continuum intellegitur,
quod nullam patitur interruptionem.
§ 2. Tempus utile intellegitur,
quod ita ius suum exercenti aut persequenti competit, ut ignoranti aut
illi, qui agere non potest, non currat.
Can. 1545 - § 1. In iure dies
intellegitur spatium constans ex 24 horis continuo supputandis et incipit
a media nocte; hebdomada spatium 7 dierum; mensis spatium 30 dierum, annus
spatium 365 dierum, nisi mensis et annus dicuntur sumendi, prout sunt in
calendario.
§ 2. Si tempus est continuum, mensis et annus semper sumendi
sunt, prout sunt in calendario.
Can. 1546 - § 1. Dies, a quo calculus
incipit, non computatur in termino, nisi huius initium coincidit cum initio
diei aut aliter expresse iure cavetur.
§ 2. Dies, ad quem calculus
dirigitur, computatur in termino, qui, si tempus constat ex uno vel pluribus
mensibus aut annis, ex una vel pluribus hebdomadibus, finitur elapso ultimo
die eiusdem numeri aut, si mensis die eiusdem numeri caret, elapso ultimo
die mensis.